← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§188.21-190.11

元素的生灭与生成方式的区分

特米斯蒂乌斯依据亚里士多德《论天》卷三第六章,在确立元素有限且为多数之后,论证了元素并非永恒而是经历生灭的,并提出了元素如何生成(来自物体还是非物体)的划分。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.6#1

Quoniam autem, inquit, nec innumerabilia sunt elementa nec unum tantum, relinquitur, ut [plura ac] finita sint. at cum dicendum ei relinqueretur, quot ipsa numero sint, ait: sed primum videndum est, utrum aeterna sint vel innovata; hoc enim ostenso perspicuum erit, quot et qualia sint. aeterna quidem esse non posse, id in corpore ostendit. nam et aquam et ignem et unumquodque simplicium corporum dissolvi cernimus; quodsi eorum natura, cum dissolvuntur, aeterna extitissent, uno eodemque tempore simul orirentur dissolverenturque, sique dissolutionis tempus infinitum esse ponatur, omnino efficitur, ut tempus, quo generantur, infinitum existat. etenim ortus et compositio difficilior ac eius tempus longius existit, cum dissolutio quidem sit veluti dissolutio quaedam eorum, quae ipsa compositione sunt innovata; hac autem ratione [tempus compositionis dissolutionis tempore prius erit, ac ita fiet, ut] tempus infinitum infinito tempore prius existat, hoc est tempus generationis; quasi dicat tempus compositionis corruptionis, hoc est dissolutionis, tempore prius erit. atque ex hoc necessario efficitur, ut extra infinitum aliquid existat; quod cum fieri non possit, dissolutio igitur non erit in infinitum. Elementa vero si ad certum quendam terminum devenerint, non insistere nec cessare in id, quod dissolvi ac corrumpi nequit, hoc quidem pacto declaravit;1 nempe si dissolutio eo perveniet, quo insistet, terminabiturque in id, quod dissolvi nequit, in tantum ut aeternum existat, erit illud, apud quod stabit, aut individuum — 〈id quod antea refutavimus〉 — aut dividuum quidem, sed quod nunquam dividetur, 〈quemadmodum qui Empedoclem sequuntur, contendunt elementa〉 dividua quidem esse, sed non dividi. ipsi enim incorruptibilia illa posuere, ex iisque dicunt reliqua oriri, ipsa vero ingenita esse, quoniam communem materiam non habent, quae ex illis constet. dicunt enim, quod, etsi haec vicissim alia ex aliis oriri videantur, tamen non oriuntur tempore, quo 〈alia generata〉 destruuntur, sed ex eo, quod alia in aliis re ipsa insunt, in tantum ut alia ex aliis dissolutione et segregatione fiant. elementa igitur (quemadmodum dicebamus) vel in iis insistent, quae individua sunt, vel in iis, quae dividua, scilicet in iis, quae nunquam corrumpuntur, si in iis insistunt, quae dissolvi nequeunt atque aeterna sunt. ipsa autem in individuis non insistere, hoc iam satis superque ex iis perspicuum evadit, quae ad huius sententiae impugnationem superius nobis sunt allata. nec ipsa in iis insistere, quae nunquam corrumpuntur, perspicuum est. minus enim corpus facilius quam maius secundum accidens consumi potest; corpus autem maius in minus dissolvitur in eoque insistit ex eo, quod hoc celerius quam id corrumpitur. duobus autem modis id, quod minus est, consumitur. nam vel a contrario interit, cum extinguitur, atque in universum ab alia re, vel extinguitur eo, quod 〈per se〉 dissolvitur (?), quemadmodum ignem his duobus modis interire cernimus atque his duobus modis affici, a contrario, nec non ab eo, quod 〈per se〉 dissolvitur (?). tantoque celerius minus afficitur, quanta maiore excellit multitudine agens, quod in eo operatur.2 atqui id quidem, nempe multum in paucum et magnum in parvum dissolvi, perspicuum est ex eo, quod multum ignem finiri cernimus, secundum quod in paucum ignem dissolvitur, ita et multa aqua. corporum igitur elementa intereant et ortum habeant necesse est. etenim cum in immensum non dissolvantur, perspicuum est igitur ac manifestum dissolutionem eorum remanere; cumque dissolutio eorum insistat, omnino hoc sit absque eo, quod in aliquod immortale finiatur; igitur dissolutio quidem insistet, secundum quod in mortale quippiam finitur; igitur corporum elementa hac quidem ratione corruptibilia etiam sunt. Cum itaque corporum elementa ortum habeant, aut ex corpore aut ex incorporeo eorum erit origo; si ex corpore, aut ex alio corpore extra, hoc est aliud ab iis, aut ex eo, quod aliud ab ipsis non est. cumque hanc divisionem posuisset, a prima primae divisionis extremitate exorditur disquiritque, ex quonam ortus eorum proficiscatur.

他说:“然而,既然元素既非不可胜数,亦非仅仅只有一个,那么剩下的便是它们是[多数且]有限的。”但是,当尚需他论述它们在数量上究竟是多少时,他说:“但首先必须考察,它们究竟是永恒的还是新生成的;因为一旦这一点被阐明,它们有多少以及是何种性质便显而易见了。”至于它们不可能永恒,他在物体上表明了这一点。因为我们看到水、火以及简单物体的每一种都在被消解;而如果在它们被消解时,它们的本性曾作为永恒者存在,那么它们就会在同一个时间既同时生成又同时消解,并且如果消解的时间被设定为无限的,便完全导致它们生成的时间亦作为无限者存在。因为生成与结合更加困难,其时间亦作为更长者存在,而消解则仿佛是那些由结合本身所新生成之物的某种解体;依循这一道理,[结合的时间将在消解的时间之先,从而导致]一个无限的时间先于另一个无限的时间存在,即生成的时间;仿佛他是说,结合的时间将在消灭(即消解)的时间之先。并且由此必然导致在无限之外存在某种事物;但既然这不可能发生,因此消解便不会进行至无限。然而,如果元素到达了某个确定的界限,它们并不停驻或止步于不能被消解与消灭的事物,他确实以这种方式表明了这一点:即,如果消解到达了它所停驻之处,并且终结于不能被消解之物,以至于它作为永恒者存在,那么它在其前止步的事物要么是不可分的——〈这是我们先前所驳斥的〉——要么确实是可分的但绝不会被分割——〈正如追随恩培多克勒的人主张元素〉确实是可分的但并不被分割那样。因为他们将那些设定为不可毁灭的,并说其余事物由它们产生,但它们自身是未生成的,因为它们并不拥有由它们构成的共同质料。因为他们说,即使这些事物看起来轮流由彼此产生,然而它们并不是在〈其他生成之物〉被毁灭的时间产生的,而是由于其他事物在实际中内在存在于其他事物之中,以至于通过消解与分离由彼此产生出其他事物。因此,元素(正如我们所说)如果停驻于不可消解且永恒的事物中,它们要么停驻于不可分的事物中,要么停驻于可分的事物中,即绝不会被消灭的事物中。然而,它们自身并不停驻于不可分之物中,这一点从我们在上面为反驳此种见解所提出的论述中,已经变得十分甚至过于明显了。并且它们自身不停驻于绝不会消灭之物中,亦是显而易见的。因为较小的物体按偶性能够比大物体更容易被消耗;但较大的物体消解为较小的物体,并因这比那消灭得更快而停驻于其中。然而,较小者以两种方式被消耗:因为当它被熄灭时,它要么被对立者所毁灭,且普遍地被另一事物所毁灭,要么由于它〈由自身〉被消解(?)而被熄灭,正如我们看到火以这两种方式毁灭并以这两种方式受作用,既被对立者,亦被那〈由自身〉被消解者(?)。并且作用于其中的能动者在多数性上超越得越多,较小者受作用也就越快。然而,多消解为少、大消解为小这一事实,从我们看到大量的火按照它消解为少量的火而被界定这一点来看是显而易见的,大量的水亦是如此。因此,物体的元素必然消灭并具有生成。因为既然它们并不消解至无边,因此它们的消解停留下来便是清楚而明白的;并且既然它们的消解停驻,这完全是在并不终结于某种不死之物的情况下发生的;因此,消解将按照它终结于某种可死之物而停驻;因此物体的元素按照这一道理亦是可消灭的。因此,既然物体的元素具有生成,它们的本原要么来自物体,要么来自非物体;如果来自物体,要么来自外部的另一物体,即不同于它们的事物,要么来自并非不同于它们自身的事物。在设立了这一区分之后,他便从第一区分的第一端开始,探讨它们的生成究竟从何而来。

语法注2 条
  1. 3.6Elementa vero si ad certum quendam terminum devenerint, non insistere nec cessare in id, quod dissolvi ac corrumpi nequit, hoc quidem pacto declaravit

    不定式短语(Elementa... non insistere nec cessare in id...)作为主动词 declaravit 的宾语。句首的 Elementa 被前置(提动)于条件从句 si ad certum quendam terminum devenerint 之前作为主题,并充当不定式 insistere 和 cessare 的逻辑主语。

  2. 3.6tantoque celerius minus afficitur, quanta maiore excellit multitudine agens, quod in eo operatur

    由 tanto... quanto...(越……则越……)构成的相关比较结构。副词短语 tanto celerius 修饰主句谓语动词 afficitur,而 quanta maiore multitudine 作差异度量夺格,修饰 excellit。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:188.21-190.11