- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:190.11-191.34
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
本段基于亚里士多德《论天》卷三第六章,考察并驳斥了元素由非物体(或虚空)生成以及由另一在先物体生成的观点,从而得出元素必定由彼此生成的结论。
Ac eorum quidem sententiae, qui illa ex corporibus generari volunt, continget dicere inane existere;1 cum autem explicatum sit id fieri non posse (quemadmodum alibi docuit) fit, ut eiusmodi sermo improbetur. qua autem ratione eiusmodi sententia inane introducatur, eodem sermone videndum nobis erit. omne enim quod oritur, aut oritur, quatenus, quo in loco oritur, corpus existit, ac ita consentaneum erit uno in loco duo corpora simul consistere, quod falsum est — esset enim hac ratione possibile, ut omnia corpora in parvo loco congregentur, si unus et idem locus omnia corpora, quae ad eum inclinant, una cum iis, quae in eo praeerant, semper reciperet, et reliqua incommoda, quae ad eiusmodi sermonem consequuntur — aut oritur, quatenus, quo in loco oritur, corpus non existit, eritque hac quidem ratione eiusmodi locus inanitas; quandocunque enim antea non erat in eo corpus, ac deinceps in eo extiterit, inanitas est. in hac autem Aristotelis sententia difficultas inest, cum voci alicui vim, quam non habet, subiecerit. cum enim dicere debuisset: non est in eo corpus, vel corpus in loco invenitur, inquit: vel est, vel non est corpus 〈ἀσώματον〉. omne enim, inquit, quod nascitur, vel incorporeum erit, in quo ortus eius existit, nec.. in eo duo sunt corpora; dicit autem incorporeum pro loco, in quo corpus non consistit.2 quamobrem recte quidem inquit Alexander, quod, cum ait: in quo ortus eius existit, consonum non est, ut intellegamus materiam, sed locum; qui enim dicit materiam esse ἀσώματον, quod posuit, de medio tollit; materia autem si corpus fuerit tempore, quo illud nascitur, et non materia, erit ex corpore, id quod ipse non ponebat; sique materia ex uno corpore in aliud mutetur, in uno eodemque loco duo corpora non erunt. si vero ea, qua inveniuntur ratione, remanent, qui igitur fieri poterit, ut primum illud corpus aliud veluti materiam recipiat, cum locus modo eiusmodi materiam debeat recipere; id sane perspicuum est. Quare primum divisionis membrum hoc ordine indagavit; secundum autem ita disquirit. Si elementa ex alio (?) corpore orirentur, necessario efficeretur, ut aliud corpus sit elementis prius. hoc autem si gravitate aut levitate sit praeditum, omnino quidem elementum quoddam erit, non autem elementis antiquius, nec ex eo elementa generabuntur; si autem nulla in eo sit inclinatio nullaque gravitas neque levitas, immobile erit et mathematicum; quodsi tale est, neque etiam erit in loco. si enim in loco esset, omnino quidem immobile non extitisset; quo enim loco aliquid quiescit, eodem etiam moveri potest, si vi in eo quiescit, vi in eo movetur, si vero natura, [natura] etiam movebitur. si vero in loco non sit, nihil etiam ex eo oriretur. itaque necessario fiet, ut id, quod nascitur, et illud, ex quo oritur, eodem loco simul existant et ut id, quod nascitur, et illud, ex quo oritur, locum occupent. quodsi id, ex quo elementa conflantur, in loco non existat, neque illud ens, neque etiam haec entia, cum nihil ex particularibus corporibus sit, quod in loco non consistat. [ac si in loco sit et alicubi, erit aliquod elementum;] siquidem vel superiorem, vel inferiorem, vel medium locum tenebit; si enim inferiorem, terra est, si vero aliis in locis extiterit, perspicuum est aliquod elementorum esse. eius autem sermoni ἐν τόπῳ adiecit που,3 ut corpus ab iis discriminaret, quae ex accidenti in loco inveniuntur, quemadmodum albedo, dulcedo et quae eiusdem sunt, cuius haec, generis. haec etenim ex eo, quod in loco ex accidenti consistunt (quandoquidem ea, in quibus ipsa consistunt, in loco esse dicuntur), alicubi non sunt. at fieri potest, ut ἐν τόπῳ καὶ που meminerit, cum de loci significatione dubitetur. quoniam igitur nec ex incorporeo nec ex alio corpore elementa oriri possunt, relinquitur tertium divisionis membrum, ea nempe alia ex aliis oriri.
而对于那些主张它们由物体生成的人的见解而言,势必会导致说虚空存在;但是,既然已经阐明这是不可能发生的(正如他在别处所教导的那样),这种说法便遭到了否定。然而,基于何种道理这种见解会引入虚空,我们必须在同一论述中加以考察。因为一切生成之物,要么是在它生成的场所中存在物体这一限度内生成的,从而在同一个场所中两个物体同时并存便是合理的,而这是虚妄的——因为依此道理,如果同一个场所始终接纳一切倾向于它的物体连同先前就在其中的物体,那么一切物体便有可能聚集在一个微小的场所中,以及随这种说法而来的其余不合理之处——要么是在它生成的场所中不存在物体这一限度内生成的,并且依此道理,这样的场所便是虚空;因为无论何时,只要先前在其中没有物体,而随后在其中有了物体,它就是虚空。然而在亚里士多德的这一见解中存在一个疑难,因为他赋予了某个词语它所不具备的含义。因为他本应说:“其中没有物体,或者在场所中发现了物体”,他却说:“要么是物体,要么不是物体〈ἀσώματον〉”。他说:“因为一切出生之物,其生成存在于其中的所在要么是非物体的,并且……其中并不是两个物体”;但他用“非物体”来指称物体并不存立于其中的场所。因此,亚历山大确实正确地指出,当他说“其生成存在于其中”时,我们将其理解为场所而非质料才是适宜的;因为主张质料是ἀσώματον的人,便取消了他自己所设定的前提;但是,如果在该事物出生之时质料是物体而非质料,它就将来自物体,而这正是他自己并未设定的;并且如果质料从一个物体转变成另一个物体,在同一个场所中就不会有两个物体。然而,如果它们按照被发现的形态保持不变,那么那第一个物体又如何能够接纳另一个物体如同质料一般,既然唯有场所才应当接纳此种质料呢;这确实是显而易见的。 因此,他按照这一顺序探究了区分的第一项;而对第二项他则作如下探讨。如果元素由另一(?)物体产生,必然导致另一个物体先于元素存在。然而,如果这个物体具有重性或轻性,它就完全会是某种元素,但绝不会比元素更古老,元素也不会由它生成;而如果它其中没有任何倾向,亦无重性或轻性,它就将是不动的和数学性的[=数学对象];如果它是这样的,它甚至不会在场所中。因为如果它在场所中,它就决不会作为不动者存在;因为在某物静止的同一个场所中,它也能够运动,如果它借外力在其中静止,它借外力在其中运动,但若是依本性,它亦将[依本性]运动。然而如果它不在场所中,也就没有任何事物会由它产生。因此必然会导致,那出生的事物与它由之产生的事物同时存在于同一场所中,并且出生的事物与它由之产生的事物占据场所。但是,如果元素由之构成的那个事物不存在于场所中,那么那个存在者便不存在,这些存在者亦不存在,因为在个别物体中,没有任何事物不存立于场所之中。[而如果它在场所中且在某处,它就将是某种元素;]因为它要么占据上方场所,要么占据下方场所,要么占据中间场所;因为如果是下方场所,它就是土,而如果它存在于其他场所中,它显然是元素之一。此外,他在自己的表述中在“在场所中(ἐν τόπῳ)”之后加上了“在某处(που)”,以便将物体与那些按偶性在场所中被发现的事物区分开来,正如白、甜以及与这些同属一类的事物。因为这些事物由于按偶性存立于场所中(既然它们自身所存立的事物被说成是在场所中),所以它们并不是在某处。但是在对场所的含义存疑时,他亦有可能提及“在场所中且在某处(ἐν τόπῳ καὶ που)”。因此,既然元素既不能由非物体产生,亦不能由另一物体产生,那么区分的第三项便保留了下来,即它们由彼此产生。
- 3.6Ac eorum quidem sententiae, qui illa ex corporibus generari volunt, continget dicere inane existere
从上下文来看,此处指的是前一分块末尾第一二分法的第一项(“来自物体还是来自非物体”),即关于由非物体(ἀσώματον)生成的考察,尽管拉丁文文本作ex corporibus。句法上,continget的主语是不定式短语dicere inane existere,而eorum... sententiae作为与格依附于continget。
- 3.6dicit autem incorporeum pro loco, in quo corpus non consistit
结构为dicit A pro B(“用A代指B”)。这表明了忒密斯提乌斯的语义学解释,即亚里士多德借用ἀσώματον(“非物体的”)一词来转指不存在物体的场所(即虚空)。
- 3.6eius autem sermoni ἐν τόπῳ adiecit που
adiecit的宾语是希腊语副词που,该动词同时支配与格短语eius sermoni ἐν τόπῳ(“对于他‘在场所中’的说法”)。这解释了亚里士多德文本(305a20:ἐν τόπῳ που)中为何添加που,即为了将实体性的物体与仅按偶性存在于场所中的偶性区分开来。
