- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:187.1-188.20
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
泰米斯提乌斯指出了按形状(金字塔)或大小界定火的主张所面临的困境(部分不再是元素、无穷倒退以及元素的相对性),并反驳了一元论,指责其无法解释多样的固有自然运动而被迫将一切归结为单一运动的根本错误。
Atque dicit, quae eos sequantur, qui ignem describunt, hoc est qui ei figuram tribuunt, nec non et eos, qui eum magnitudine determinant, ac ii sunt, qui eum tenuissimum posuere; ipsi enim differentiam, quae est secundum tenuitatem, secundum magnitudinem cognominant. quare iis, qui igni figuram tribuunt, accidet ignis partem non esse ignem;1 etenim propterea quod elementum est ignis, qui pyramis est, huius pars autem est ignis, perspicuum est ignem partem habere, si aliquo modo dividuus est; et propterea quod pyramis, secundum quod dividitur, in consimiles figuras non dividitur, quae pyramides dicuntur, ignis igitur in ignem non dividitur. itaque ignis partes, et ignis et non ignis extiterint; ignis quidem, quoniam ignis pars est, non ignis autem, quoniam pyramides non sunt ei similes, quae a principio dividitur. praeterea cum hoc etiam necessario efficitur non omne corpus vel elementum esse, vel ex elementis. pyramidis enim pars hoc quidem iure se habet, quandoquidem non est etiam elementum — cum pyramis tantum apud eos elementum sit — neque etiam ex elementis — id enim, quod ex elementis est, id esse dicitur, quod ex pyramidibus constat — haec autem ratio eo fundamento nititur, quod antea posuit, nempe ignis elementum ex eo, quod dividuum est, re ipsa etiam dividuum existit, licet in sermonibus superius allatis explicatum non fuerit dividuum esse, sed minimum quidem non existere. atqui nos dicimus ex eo, quod minimum non est, dividuum non existit. At iis, qui magnitudine illud determinant — tenuitatis autem loco magnitudinem sumit — omnino continget, ut aliud elementum sit, quod eiusmodi elemento antiquius existat; atque eo aliud prius, et sic in infinitum; semper enim minus eo, quod assumptum est, assumere possumus, idque ob divisionem in infinitum. at si in suo sermone tenuitatem posuisset, dicendum ei non erat, quod, antequam tenue esset, aliud tenuius sumeretur et hoc in infinitum; quamobrem tenuitatis loco magnitudinem dicere voluit. Deinde dicit: praeterea iis etiam idem accidit atque illis, qui corpora similium partium raritate et densitate terminarunt, hoc est elementa existere secundum relationem adinvicem. siquidem id, quod aere tenuius est, secundum quod aer aquae tenuitate praevalet, ad aerem comparabitur, ac eam rationem ad aerem habebit, quam aer ad aquam habere dicitur, ac similiter in ceteris; sermonis enim eiusmodi ratio perspicua est. cum autem propria incommoda retulisset, quae ad unumquemque illorum duorum necessario sequuntur, qui unum ponunt elementum, sive aquam sive aerem sive aliquid ex his duobus sive ignem illud posuere, deinceps quod in universum omnibus contingit, in medium affert dicendo: commune omnium peccatum, hoc est errorem, esse, quod unum atque solum motum naturalium cuiusque corporum efficere coguntur.2 etenim cum in omnibus corporibus, quae natura constant, motus principium insit, si omnia iuxta horum sententiam unum quiddam sint vel ex uno, omnia sane eiusmodi tantum motu ciebuntur, ac summa motus pluralitatis eorum summa terminabitur. itaque consentaneum erit, si eiusmodi elementum, ex quo reliqua efficiuntur, ignis extitisset, ut, quot et quanta illa corpora fuerint, eo motu in sublime tantum ferantur; nunc autem huius oppositum manifestum est, nempe inveniri corpora, quae quo plura maioraque fuerint, eo magis [celeriusque] ad infera,3 et alia corpora ad supera cieantur, cum motus principia sint diversa. quare cum ob hanc causam plura etiam elementa inveniuntur, tum ob eas incommoditates, quas superius retulimus, quae ad eos omnino sequuntur, qui unum elementum posuere. cum enim (quemadmodum ante praefati sumus) motus quiddam simplex inveniatur, corpora igitur, quae natura eo motu feruntur, simplicia sunt; quae quidem elementa existunt.
并且他说,对于那些描述火的人,即那些将形状赋予火的人,以及那些按大小限定火的人——这些人是那些将火设定为最细微者的人;因为他们自己将按细微性而来的差异用大小来命名——伴随有怎样的推论。因此,对于那些将形状赋予火的人,将发生火的一部分不是火这一情况;因为既然元素是火,而火是金字塔,且这的一部分是火,显然如果火以某种方式是可分的,火就具有一部分;并且因为金字塔按其被分割的方式,并不被分割为被称为金字塔的类似形状,所以火并不被分割为火。因此,火的各个部分将既是火又不是火:一方面既然是火的一部分,确实是火;但另一方面既然不是类似于最初被分割者的金字塔,便不是火。此外,伴随这一点亦必然导致并非每个物体要么是元素,要么由元素构成。因为金字塔的一部分确实处于这种境况,既然它甚至不是元素——因为在他们看来只有金字塔才是元素——亦不是由元素构成的——因为由元素构成之物被说成是由金字塔组成的——而这一论据建立在他先前设立的基础之上,即火元素从其作为可分者这一事实出发,在实际中亦作为可分者存在,尽管在上面引述的论述中并未阐明它是可分的,而仅仅阐明它并不作为最小者存在。然而我们说,从它不是最小者这一事实出发,并不存在它是可分的这一结论。但是对于那些按大小限定它的人——他用大小代替了细微性——将完全发生存在另一个先于此类元素存在的元素,且又有一个先于此者,如此以至无穷;因为由于分割至无穷,我们总能取一个比被假定者更小者。但如果他在自己的论述中设定了细微性,他便不能说在它是细微的之前,会取另一个更细微者且如此以至无穷;因此他想用大小代替细微性来说。随后他说:此外,对他们亦发生与那些用稀薄和浓密限定同质部分物体的人相同的事情,即元素根据彼此的相对关系而存在。因为比气更细微者,按照气在细微性上胜过水那般,将与气相比较,并且对气将具有被说成气对水所具有的比例,且其余事物亦同样如此;因为此类论述的道理是显明的。然而,当他叙述了必然伴随主张单一元素的那两派中每一方的特有弊端之后——无论他们将那设定为水还是气还是这二者中的某物还是火——接下来他提出了普遍发生在所有人身上的事情,说道:所有人的共同罪过,即谬误,在于他们被迫使每个自然物体的运动只成为单一且唯一的运动。因为既然在依自然构成的所有物体中都内在具有运动的始基,如果按照他们的见解万物是单一之物或由单一之物构成,那么万物诚然将仅被此类运动所推动,且运动的总和将由它们多数性的总和所界定。因此,如果生成其余事物的此类元素曾是火,那么无论那些物体有多少、多大,它们都将一致地仅通过那种运动被向上运送;然而现在这的反面是显而易见的,即发现有些物体越多且越大,就越发[且越快地]向下方运动,而另一些物体向上方运动,因为运动的始基是多样的。因此,既由于这一原因发现了更多的元素,又由于我们在上面叙述的那些完全伴随主张单一元素者的弊端而发现了更多的元素。因为(正如我们先前所预先说明的)既然发现了某种单纯的运动,因此按自然以此种运动运送的物体便是单纯的;而这些物体确实作为元素存在。
- 3.5accidet ignis partem non esse ignem
非人称动词 accidet 带宾格加不定式结构 ignis partem non esse ignem 作为其主语从句。它表明了归谬的推论:由于金字塔在几何上被分割后不再是金字塔,若将火界定为金字塔,则火的一部分将不再是火。
- 3.5commune omnium peccatum, hoc est errorem, esse, quod unum atque solum motum naturalium cuiusque corporum efficere coguntur
在由 dicendo 引出的间接引语中,esse 的谓词宾格短语是 commune omnium peccatum, hoc est errorem,而 quod 从句(quod ... coguntur)充当主语名词从句。全句表明所有一元论者的共同错误在于被迫使自然物体的运动只成为单一的运动。
- 3.5quo plura maioraque fuerint, eo magis [celeriusque] ad infera
由相关结构 quo ... eo ...(“越……,就越……”)构成的比例表达。物体数量越多、体积越大,其向下运动的趋势[与速度]就越显著。
