← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§185.18-186.39

火的正四面体形说与不可分体论的反驳

作者将赋予火金字塔形状的论据(即第一形状归于第一物体的推论)与亚里士多德第一卷中关于第五物体的论证进行比较探讨,并从数学与物理学两方面反驳了将火的构成要素视为不可分物体(原子)的主张。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.5#3

horum nonnulli causam dicunt, quamobrem ignis figuram habeat pyramidalem, [eo quod figurarum quidem pyramis una ex omnibus maximam vim secandi habet, ideoque] eiusmodi figura igni accommodatur. alii autem magis quidem sufficiente sermone de forma loquuntur, siquidem aiunt, quemadmodum id, quod ceteris corporibus tenuius est, ignis esse videtur, ita omnia ex pyramidibus constant; itaque primum in corporibus ignis erit, in figuris autem pyramis; primo vero corpori prima figura convenit. quare cum ignis primum corpus sit, prima figura ei inest; haec autem figura ea est, quae pyramis vocatur. dicit, eos quasi hunc sermonem ostentationis (?) gratia protulisse, licet similem sermonem ipse etiam Aristoteles in Primo Libro contexat, ubi palam fecit corpus quoddam quintum inveniri. inquit enim: quoniam motus, qui in orbem fertur, simplex est, ac id, quod motum affert, simplici motu movetur, [convenit igitur, ut, quod simplici motu movetur, simplex existat]. si vero quispiam diceret, quod, quia motus in naturalibus rebus ex iis est, quae per se existunt, vel quia natura etiam est principium motus, — eiusmodi namque corpora naturalia dicuntur, quia natura eis inest et quia motus (quemadmodum memoravi) in rebus naturalibus natura invenitur — non indignum videtur eiusmodi sermonem contexere: dicimus nos formam etiam per se in corpore inesse;1 convenit enim, ut in corpore naturali propria etiam forma inveniatur. Ii enim, qui ignem primum corpus ponunt, partim (quemadmodum praefatus est) ei figuram adhibent, partim hanc quidem non adhibent, sed plane et absolute eum ceterorum omnium corporum tenuissimis partibus constare faciunt, perinde quasi inflatione surgant, annectantur evadantque, quemadmodum auri scobes, quae quidem, secundum quod segregantur (?), in unum colliguntur. utriusque autem sectae professoribus, videlicet qui igni figuram adhibent et qui eam illi non adhibent, si dixerint magnitudine eius individuum esse ut individuum, rursus eaedem rationes, quibus illi refelluntur, qui individua faciunt, opponi possunt2 ac eadem incommoda eos sequuntur, nec non etiam mathematicorum principiis adversantur. praesens autem sermo praeter id, quod incongruus per se ac dissentaneus videtur, naturae ordine falsus invenitur. siquidem convenit, ut magnitudine inter se eadem sit relatio, quemadmodum terra, aer et aqua, ac figura, hoc est magnitudo, corporum, quae sunt tenuiora, maior semper appareat. hac enim ratione aer maiorem quam aqua occupat locum, [siquidem eius magnitudo magnitudine aquae maior existit, et ignis etiam maiorem ac] aer locum occupat, et reliqua eodem modo. itaque necessario convenit, ut ignis elementum natura his elementis maius existat; atqui ignis elementum aeris elemento magnitudine praevalet et aeris elementum elemento aquae: igitur aeris elementum ignis elementi magnitudine clauditur. ex iis autem non deducitur eiusmodi elementum individuum non esse, sed parvum non existere; quoniam ii, qui individua faciunt, non dicunt ea parva admodum esse, quandoquidem in eis invenitur, quod existimatione in septem partes sectionem admittit, dicuntque hoc in pauciora non dividi. atque in universum non convenit, ut ponamus ignem, quoniam aere maior existit, ex elementis conflari, quae eum constituunt, neque [aer], quia maior non est, sed magnus tantum existit, propter eum innovari. nec non ad hunc sermonem alter sequetur, nempe si divisibile existerit, et reliqua, quae sequuntur, perinde quasi explicatum sit eiusmodi elementum individuum non esse.

这些人中的某些人陈述了火之所以具有金字塔形状的原因,[因为在所有形状中金字塔具有最大的切割力,所以]此类形状被赋予火。但另一些人则以更充分的论据来谈论形式,因为他们说,正如比其余物体更细微者显现为火那样,万物皆由金字塔构成;因此在诸物体中居第一者将是火,而在诸形状中居第一者是金字塔;而第一物体配有第一形状。因此,既然火是第一物体,第一形状就内在属于它;而这一形状便是被称为金字塔的形状。他说,他们提出这一论证仿佛是为了炫耀,尽管亚里士多德本人在第一卷中显明存在某种第五物体的地方,也编织了类似的论证。因为他说:既然沿圆周运动是单一的,且带来运动者以单一运动被运动,[因此,以单一运动被运动者作为单一者存在是合宜的]。但如果有人说,因为自然事物中的运动属于那些自存之物,或者因为自然也是运动的始基——因为自然物体之所以这样被称为,是因为自然内在属于它们,且因为运动(如我所提及的)在自然事物中通过自然被发现——编织这样的论证并非不合宜:我们说形式也自存地内在属于物体;因为在自然物体中亦能发现固有的形式是合宜的。因为那些将火设定为第一物体的人,一部分(正如他先前所言)将形状赋予火,一部分则不赋予这一形状,而是明白而绝对地使火由所有其余物体的最细微部分构成,就如同它们因鼓胀而升起、联结并产生出来那样,就像金屑按照被分离的状态聚集为一体那样。但对于这两派的信奉者而言,即对于那些将形状赋予火者与不将形状赋予火者,如果他们说在大小上,它的不可分之物如同不可分之物那样存在,那么反驳那些主张不可分之物者的相同论点又可以被用来反对他们,且相同的弊端亦伴随着他们,并且他们也违背了数学家的原理。然而当前的论证除了其本身显现为不调和且不一致之外,在自然的秩序中亦被发现是错误的。因为彼此在大小上具有正如土、气与水那样相同的关系,且更细微的诸物体的形状、即大小,总是显现得更大,这是合宜的。因为根据这一道理,气比水占据更大的处所,[既然其大小比水的大小更大,而火亦比]气占据更大的处所,其余事物亦按同样的方式。因此必然得出,火元素在自然本性上比这些元素更大;然而火元素在大小上胜过气元素,气元素胜过水元素:因此气元素被火元素的大小所包围。然而从这些并不能推导得出此类元素不是不可分的,而是得出它并非微小;因为那些主张不可分之物的人并不说它们极度微小,既然在它们之中能发现按估计允许被切分为七个部分的东西,且他们说这不能被分割为更少的部分。并且普遍而言,我们既不宜假定火因为比气更大就由构成它的诸元素融铸而成,亦不宜假定[气]因为它并不更大而仅仅作为大者存在就因火而得以更新。而且伴随这一论证还会引出另一论证,即如果它是可分的,以及随后得出的其余推论,仿佛已经阐明此类元素不是不可分的。

语法注2 条
  1. 3.5si vero quispiam diceret, quod, quia motus in naturalibus rebus ex iis est, quae per se existunt... non indignum videtur eiusmodi sermonem contexere: dicimus nos formam etiam per se in corpore inesse

    在由 si vero quispiam diceret(如果有人说)引导的条件从句内部,嵌套了原因从句(quia motus...)以及破折号注释(— eiusmodi namque... —)。non indignum videtur... 构成 diceret 所支配的 quod 从句的核心谓词,而整个复合句的主节主谓结构则是由引入注解者自身立场的 dicimus nos(我们说)承担。

  2. 3.5utriusque autem sectae professoribus, videlicet qui igni figuram adhibent et qui eam illi non adhibent, si dixerint magnitudine eius individuum esse ut individuum, rursus eaedem rationes, quibus illi refelluntur, qui individua faciunt, opponi possunt

    与格短语 utriusque autem sectae professoribus 是依存于后文被动谓词 opponi possunt(可被用来反对)的受损与格。由于中间插入了条件从句 si dixerint...,使得与格与其支配动词产生显著倒置离隔;句子的骨干结构为:“对于两派的信奉者而言……如果他们说……,相同的论点亦可被用来反对[他们]”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:185.18-186.39