- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:180.22-182.17
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
德米斯提乌斯澄清了关于原子论中通过大小和析出实现元素相互生成的难点,通过多面体和球体的几何分割论证了原子形状及元素不可能无限,并阐释了亚里士多德根据简单物体的有限自然运动和本有场所推导元素有限性的论证。
cum autem modum explicasset, quo individua vicissim alia ex aliis oriri ac praeterea aliud ex alio effici asserunt, hac nempe ratione, quod maiora vel minora sunt, huic sane aliud quaesitum adiungendum, quod nos inquirimus, quanam ratione vicissim alia ex aliis oriantur. cum autem se illis opposuisset, ac illo altero quidem modo eos reiecisset, secundum quem aliquid per individua ipsa generari dicunt, quatenus nempe maiora vel minora efficiuntur, cum hoc sane refellit alia ex aliis vicissim generari. iuxta vero eorum sententiam modus, quo aliud ex alio fit, alter est, quatenus aliud etiam per segregationem et secretionem invenitur; siquidem hac ratione dicetur ex eo, quod medicina concoquitur, hac de causa aliud efficitur, ut cum tenuiores vini partes ab igne resolvuntur, quod reliquum vini est defrutum efficitur. atque in universum sive hoc modo res se habeat, sive alio, convenit, ut in suffragium eorum convertatur, ex eo, quod eo modo, quo ipsi loquuntur, eodem sane referre deberet, ut res contra se habeat, et non per aequivocationem sermonem illorum refellere.1 Praeterea neque secundum eorum sententiam, qui Leucippi et Democriti sectam insequuntur, elementa, quae horum duorum sententia individua sunt, infinita videntur existere. modo vero secundum sententiam Anaxagorae de elementis infinitis plane et absoluto sermone non loquitur, sed dixit: ne horum quidem duorum sententia, quia iam ✩supra✩ explicatum fuit, videlicet: neque etiam sententia aliorum. atqui ✩antea✩ docuit (iuxta eius sententiam) nullum elementum esse infinitum ex eo, quod posuit ea, quae consimiles partes habent, differentiis, quae sensum movent, sibi invicem opponi; explicatum autem fuit has differentias esse finitas, ergo hac sententia elementa infinita non sunt. et simili ratione declaratur horum duorum sententia individua esse finita, siquidem ipsi ponunt individua figuris differre inter se; atqui monstratum fuit figuras esse finitas. porro figuras dixi (?), quoniam figura omnis vel rectis, vel rotundis lineis concluditur, quarum duarum unaquaeque hoc quidem modo consumitur. etenim figura, quae rectis lineis continetur, in triangulos et pyramides dividitur, videlicet superficies in triangulos, solida vero in pyramides. at figura, quae non rectis lineis constat, in octo partes secatur, quemadmodum est in sphaera; hae vero octo existunt, secundum quod sphaera in duas medietates, unaquaeque autem medietas in quatuor partes secernitur. verum argumentatio ita procedit, quatenus figurae (?) in principia finita resolvuntur. atque tamquam praecedens sermo de primis figuris positus est, sed retulit tantummodo hanc, quae pyramis dicitur, esse octavam sphaerae partem, ut consequens vero inducit, quod ait: omnino consentaneum esse, ut principia aliqua sint finita. sed non inquit omnino consentaneum esse, ut haec sit figurae principium; sed quotcunque hae numero sint, profecto tot sunt simplicia corpora, quot numero illae existunt. perspicuum est autem et manifestum figuras regulatas esse finitas, quemadmodum sunt omnes figurae, quae aequilaterae sunt ac aequis angulis constant, figurae autem irregulatae termino ac fine vacant. itaque si isti dixerint individua ita se habere, quemadmodum etiam dicere solent, consentaneum non est, ut per hunc sermonem eis opponatur. Aristoteles autem deinceps ex simplicium corporum motu rationem inducit, qua quidem perspicuum fit ea infinita non esse. quoniam enim simplicium corporum motus duo sunt, unus rotundus, alter vero rectus, quorum unusquisque simplici corpori inest, ac suus cuiusque corporis naturalis proprius motus est, convenit, ut corpora simplicia duo genere sint. cum autem loca etiam sint terminata, secundum quod corpus omne natura praeditum sui proprii motus initio determinatur, quo provenit ac suam formam adipiscitur, cum cuiusque corporis natura generata sit: quae unum et eundem motum habent, una et eadem prorsus erunt.2 [igitur si plura corpora ad eum locum cientur, qui inferiori proximus existit, omnia ex terra constabunt;] si vero multa corpora in superiorem locum feruntur, omnia ex igne conflabuntur. idem etiam convenit, ut de iis dicamus, quae circa medium sunt, cum de medio ea contrarietas sit declarata, quae penes aliud consistit. itaque cum explicatum sit simplices motus non esse infinitos, quibus non existentibus infinitis, igitur simplicia corpora, quae his motibus terminantur, quibus formam adipiscuntur, infinita non sunt: ergo elementa non sunt infinita.
然而,当他解释了他们主张不可分者轮流相互生成,且此外一物由另一物造成的模式——即基于它们更大或更小这一理据——时,对此确实必须附加上另一个问题,即我们探究它们按照何种理据轮流相互生成。但是,当他反对他们,并按照他们说某物通过不可分者本身生成的彼另一种模式——即在它们被造成更大或更小的限度内——拒斥了他们时,他确实借此驳倒了它们轮流相互生成这一说法。但按照他们的见解,一物由另一物生成的模式是另一种,只要另一物也是通过分离和析出而被发现的;因为按照这一理据,将要说的是:由于药剂被煎熬,正因如此造成了另一物,正如当酒的较稀薄部分被火分解时,酒的剩余部分被造成浓缩葡萄酒。并且一般而言,无论事情是这样还是那样,适宜的是转向有利于他们的方面,因为按照他们自己说话的模式,确实应当归结为同一点,即事情相反,而不是通过歧义来驳斥他们的论述。此外,即使按照跟随留基伯和德谟克利特派别的人的见解,在这两人看来是不可分的那些元素,似乎也不作为无限而存在。但现在他并不是按照阿那克萨戈拉的见解以明晰且绝对的言论谈论无限的元素,而是说:“甚至按照这二人的见解[也不无限]”,因为上面已经解释过,即:“也不按照其他人的见解”。但他此前曾教导说,(按照他的见解)没有任何元素是无限的,这是由于他设定同质部分之物通过打动感觉的诸差异彼此对立;而已经解释过这些差异是有限的,因此按照这一见解元素不是无限的。并且以相似的理据表明,按照这二人的见解不可分者也是有限的,因为他们自己设定不可分者在形状上彼此相异;然而已经表明形状是有限的。此外我说(?)形状,是因为一切形状要么被直线、要么被曲线所包围,这两者各自确实以如下方式被穷尽。因为由直线所包容的形状被分割为三角形和棱锥,即平面被分割为三角形,立体被分割为棱锥。而并非由直线构成的形状,则被切为八个部分,如同在球体中那样;而这八个部分的存在,是根据球体被分为两个半球,而每个半球被分为四个部分。但论证是这样进行的,只要形状被还原为有限的本原。并且仿佛前面的论述是关于最初诸形状而作出的,但他只提到这个被称为棱锥的形状是球体的八分之一,而作为后承他引出他所说的:某些本原是有限的,这完全是合乎情理的。但他并没有说,这作为形状的本原是完全合乎情理的;而是说,无论这些在数目上是多少,简单物体确实就与它们在数目上一样多。然而明晰且显而易见的是,规则形状是有限的,正如所有等边且由等角构成的形状那样;而不规则形状则缺乏界限与终点。因此,如果他们说不可分者是如此这般的——正如他们也习惯说的那样——,通过这一论述来反对他们就是不合乎情理的。然而亚里士多德随后从简单物体的运动中引出一条理据,通过它确实显明它们不是无限的。因为简单物体的运动有两种,一种是圆周运动,另一种是直线运动,其中每一种都在简单物体之中,且是每个物体特有的自然运动,所以简单物体在属上是两种,这是适宜的。而既然场所也是被界定的,据此凡具有自然特性的物体都被其特有运动的始原所限定——由此它产生并获得其形式,既然每个物体的自然都是被生成的——:具有同一种运动的那些物体,将完全是同一种物体。[因此,如果有较多的物体被移向最接近下方的那个场所,所有的物体都将由土构成;]但如果有许多物体被运往上方的场所,所有的物体都将由火铸成。对于居于中间的那些物体,我们也适宜说同样的话,因为关于中间已经阐明了存在于另一者之下的那种对立。因此,既然已经解释过简单运动不是无限的,而在这些运动并非无限的情况下,被这些运动所限定、并借此获得形式的简单物体便不是无限的:因此元素不是无限的。
- 3.4convenit, ut in suffragium eorum convertatur, ex eo, quod eo modo, quo ipsi loquuntur, eodem sane referre deberet, ut res contra se habeat, et non per aequivocationem sermonem illorum refellere
无人称主动词 convenit 带有虚拟语气从句 ut ... convertatur 作为其主语,随后连接表示原因与根据的 ex eo, quod 从句。deberet 同时支配并列的不定式 referre 与 refellere,表达了德米斯提乌斯的注释性判断:反驳应当从论敌自身的前提中引出内在矛盾,而非诉诸歧义。
- 3.4quae unum et eundem motum habent, una et eadem prorsus erunt
关系代名词 quae 的先行词指示代词 ea 被省略,整个关系从句充当主语名词短语(“具有同一种运动的那些事物……”)。该句构成了紧随从属 cum 从句(cum cuiusque corporis natura generata sit)之后的主句核心。
