- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:178.31-180.22
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
特米斯蒂乌考察了留基伯和德谟克利特的原子论,驳斥了他们仅将球形赋予火而将其他元素归结为大小差异的不一致性、否定无限分割对数学诸科学和感觉现象(如混合与连续性)的摧毁,以及原子的不可分性与元素相互转化之间的自相矛盾。
siquidem ambo igni modo tribuunt figuram, videlicet sphaericam, quoniam continui motus ac partium admodum tenuium existit, et ob hanc causam immergitur ac omne permeat corpus, quoniam caret angulis, neque etiam a re aliqua prohibetur; atqui aeri, aquae et terrae nullam propriam tribuunt figuram. neque etiam eiusmodi elementa nisi magnitudine inter se distinguuntur; terrae namque elementa aquae, nec non aquae elementa aeris elementis magnitudine praevalent. secundum figuram autem eadem omnium ratio est; nihil enim eorum, quodcunque est, ex aliqua figura particulari, sed ex omnibus figuris quasi generatio ex semine confuso generatur. Primum quidem in eodem etiam isti atque Anaxagorae sectatores errore versantur, nempe fieri posse, ut inveniantur, quae prorsus eadem sint,1 licet elementa infinita non efficiant, sed ad sermonem de infinito inclinant, quatenus nec sermo, nec ratio aliqua invenitur, qua ad id deducantur. deinde in hoc etiam aberrarunt, quoniam non animadvertunt, si corpora sensibilia, quae totum appellant, infinitis differentiis non differant inter se, neque etiam individua elementaque, quorum causa eiusmodi corpora generantur, quae sensum movent, infinita existere, idque est, quod adversus Anaxagorae sententiam ante praefati sumus. praeterea, inquit, eos necesse est, qui individua corpora dicunt, mathematicorum scientias destruere, tametsi eos deceret, ut vel probabilioribus rationibus eas destruerent — ac idest, quod ante dictum fuit, dum ad alios responsionem afferebat — vel quod quicquam earum non moverent.2 atqui eos admonet, ut non asserant divisionem non fieri in infinitum, siquidem magnitudines semper dividuae non erunt, neque etiam magnitudo perfectior erit, nec demum magnitudo omnis in duas aequas partes secabitur. haec autem etsi in universum hic per se magnum pondus habere non videantur, ad ea tamen, penes quae principiorum vim habent, magnum pondus habere dicuntur. et hac quidem ratione mathematicorum scientias tollerent; multisque praeterea adversarentur ex iis, quae manifesta sunt sensuique perspicua, quemadmodum non dari3 temperamentum 〈κρᾶσιν〉, neque continuitatem in corporibus, neque etiam effectus in eo, quod afficitur, nec insuper animatum et plantam in corpore uniri, neque mutationem, neque conversionem, neque accretionem continuam et quae eiusdem generis sunt, quae partim sensui perspicua sunt, partim hominum multitudini videntur. et subiungit: de quibus ante, dum in Libris de Natura de motu disputavimus, dicebamus: fieri non posse, ut continui divisio in infinitum non procedat, sed in numerum quendam terminatum; etenim minima quaedam magnitudo inveniretur, quae prima existeret. Simul autem et ea, quibus pugnant ipsi secum, dicant necesse est. siquidem aiunt terram, aquam, aera et ignem alia ex aliis oriri, dum individua magna a parvis segregantur, distinguuntur ac separantur et ex contrario; sed hoc quidem modo alia ex aliis sic tantummodo oriri possunt, quatenus, dum magna dividuntur, parva ex illis efficiuntur. exempli gratia, dicunt terram differre ab aqua, non quia individua, ex quibus unaquaeque earum perficitur, figura differant inter se, cum individuorum, ex quibus unaquaeque earum innovatur, quaevis forma profecto eadem sit, sed differunt ex eo, quod individua, ex quibus terra ac eius formae perficiuntur, secundum se magna existunt, individuorum autem, ex quibus aqua perficitur, multa quidem in aqua inveniuntur, at individuorum, ex quibus terra perficitur, longe plura in terra deprehenduntur. dicuntque ex terra in aquam secretione, divisione ac segregatione individuorum, quae terram innovant, vel omnium vel plurimorum, fieri transmutationem, ac terram etiam ex aqua fieri, secretione, divisione ac segregatione individuorum, quae aquam constituunt, vel omnium vel plurimorum. si enim individuum dividuum extitisset, quod in partes dividi non potest per sui ipsius partes incrementum et defectum magnitudine admitteret;4 quare ex eis aqua innovabitur ea ratione, qua magna parva efficiuntur, terra autem, secundum quod magna revertuntur. cum autem magnitudine transmutationem non admittat, omnino quidem contingit, ut alterum deficiat, vel terra, vel aqua, nec ex iis, quae terram constituunt, aqua, vel ex iis, quae aquam efficiunt, terra fiet, cum haec duo iuxta eorum sententiam alterum ex altero oriantur. haec enim duo, videlicet alia ex aliis oriri ac ea individua esse, sibi invicem adversantur.
因为两者仅将一种形状赋予火,即球形,因为它是连续运动的且由极其精细的部分构成的,正因如此它潜入并穿透一切物体,因为它没有角,也不受任何事物阻碍;然而对于气、水和土,他们没有赋予任何特有的形状。并且此类元素之间除了在大小上之外也不存在区分;因为土的元素在大小上胜过水的元素,水的元素也胜过气的元素。但在形状上,所有的道理都是相同的;因为它们之中的任何事物,无论是什么,都不是从某种特定的形状生成的,而是像从混杂的种子中生成那样,从所有的形状生成的。首先,这些人也陷入了与阿那克萨戈拉的追随者相同的错误之中,即有可能发现全然相同的事物;尽管他们并不使元素成为无限的,但他们却倾向于关于无限的论述,只要既没有论说也没有任何理据被发现能将他们引向它。其次,他们在这点上也迷失了,因为他们没有注意到,如果他们称为整体的感觉物体并不因无限的差异而彼此相异,那么打动感觉的此类物体赖以生成的那些不可分者和元素,也不会作为无限而存在;而这正是我们此前针对阿那克萨戈拉的见解所预先说明的。此外,他说,那些主张物体不可分的人必然会摧毁数学诸科学,尽管他们本应要么以更可信的论据摧毁它们——而这正是此前当他向其他人提出答辩时所说的——,要么不动摇它们中的任何定理。但他告诫他们不要断言分割不能进行至无限,因为若是如此,大小就不会始终是可分的,也不会有更完整的大小,而且最终并非所有的大小都能被切成两个相等的部分。然而这些事情,即便在这里按其自身而言大体上似乎没有多大分量,但对于那些在其下〔它们〕具有本原效力的事物而言,却被说成具有极大的分量。按照这一论理,他们确实会取消数学诸科学;而且他们此外还会反对许多在显明之事中对感觉清晰的事物,正如不存在混合(krasis),物体中不存在连续性,在承受者中也不存在效果,并且此外动物与植物在物体中不结合为一,也不存在变化、转化、连续的增长以及同类的事物;这些事物一部分对感觉是清晰的,一部分在大众看来也是如此。并且他补充道:关于这些事情,我们此前在《自然学》各卷中讨论运动时曾说过:连续体的分割不可能不走向无限,而是走向某个被界定的数目;因为那样就会发现某种最小的大小作为最初者而存在。同时,他们必然也要陈述那些使他们自相矛盾的事情。实则他们说土、水、气和火是相互生成的,此时大的不可分者从小的不可分者中被分离、区分并隔开,反之亦然;但按照这种方式,唯有在大的不可分者被分割而从中造就出小的不可分者这一限度内,它们才能如此相互生成。例如,他们说土之所以与水相异,并不是因为构成它们各自的不可分者在形状上彼此相异——因为它们各自得以革新的不可分者的任何形式确实都是相同的——,而是因为构成土及其诸形式的不可分者就其自身而言是巨大的,而构成水的不可分者固然有许多见于水中,但构成土的不可分者则在土中被发现得远为更多。他们并且说,通过革新土的不可分者的全部或绝大部分的析出、分割与隔离,发生从土到水的转化;而且通过构成水的不可分者的全部或绝大部分的析出、分割与隔离,土也由水生成。因为如果不可分者曾是可分的,那么不能被分割为部分之物就会通过其自身的部分在大小上接受增多与减少;因此,按照大者被变成小者的论理,水将由它们革新出来,而按照大者复归,土也将被革新。然而,既然它在大小上不接受转化,就全然会导致其中之一归于匮乏,要么是土,要么是水;既不会由构成土的事物生成水,也不会由形成水的事物生成土,尽管按照他们的见解这两者是相互生成的。因为这两件事,即相互生成与它们是不可分的,乃是彼此互相对立的。
- 3.4nempe fieri posse, ut inveniantur, quae prorsus eadem sint
由 nempe 引导的带不定式宾格结构(fieri posse)构成对前文 errore 的同位语说明,其后跟随的 ut 从句则充当 fieri 的实质主语,形成双重从属结构。
- 3.4eos deceret, ut vel probabilioribus rationibus eas destruerent... vel quod quicquam earum non moverent
非人称动词 deceret 的补足从句由 vel... vel... 平行连接,但存在句法不对称:前者由 ut 加虚拟式(destruerent)引导,后者由 quod 加虚拟式(non moverent)引导,两者在功能上并列充当 deceret 的主语从句。
- 3.4multisque praeterea adversarentur ex iis, quae manifesta sunt sensuique perspicua, quemadmodum non dari...
quemadmodum 在此用作引入具体例证的关联词(意为“正如/比如”),其后引出一连串带不定式宾格短语(non dari temperamentum, neque continuitatem 等),作为 ex iis 具体内容的同位语展开。
- 3.4quod in partes dividi non potest per sui ipsius partes incrementum et defectum magnitudine admitteret
在接于 si enim individuum dividuum extitisset(反事实条件从句)之后的归结从句中,关系从句 quod in partes dividi non potest(“不能被分割为部分之物”,即不可分者/原子)充当未完成虚拟式动词 admitteret 的主语,表述反事实的逻辑推论。
