- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:182.18-184.1
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
基于亚里士多德《论天》卷三第5章,德米斯提乌斯驳斥了主张单一元素(如水、气或中间物)的诸理论,指明通过稀薄与致密进行的生成将导致最细微之物(如火)先于所设定的最初元素这一悖论,并指出这将使实体被还原为大小等相对之物。
[Quoniam autem finita sint oportet, restat, ut videamus] utrum unum an plura existant? cum enim nonnulli elementum, ex quo reliqua corpora constant, unum modo ponant, propterea de eorum opinione quaestionem constituit. hoc unum vero elementum partim aquam, partim aera, alii inter aera et aquam aliquod medium, quod est aqua minutius, aere vero densius duriusque, ponunt; nonnulli vero dicunt caela ac mundos infinita esse. ii quidem, qui hoc elementum unum primum, ex quo reliqua fiunt, ignem faciunt vel aquam vel aliquod aliud, quod inter aera et aquam medium tenet, deinde ex eo raritate et densitate cetera corpora generant, se ipsi fallunt, ac eorum sententia necessario efficitur, ut id quidem, quod primum ponunt, primum ab illis positum non sit. siquidem aiunt primum et elementum id esse, in quod corpora dissolvuntur, posterius autem, quod ex elemento compositum est. si enim raritas est dissolutio, quemadmodum densitas est compositio, eorum sententia necessario etiam efficitur, ut ex hoc uno raritatis ordine multa fiant, quatenus id, quod ex eo constat, omnino quidem raritatis ordine generatur. quoniam autem id, quod raritate fit, primum est — hoc enim modo elementa prima fiunt, videlicet omnino raritate — necessario illis efficitur, ut id, quod ex hoc uno raritatis ordine fit, eo antiquius existat.1 cum autem ignis omnium corporum subtilissimum sit, qui quidem raritate fit, sequitur eis antiquiorem esse. nihil autem interest; si enim quispiam diceret, ignem corpus non esse, quod ceterorum omnium corporum minutissimis partibus constat, sed tantummodo tenuiorem existere, esse autem unum aliud ab igne: id igitur hoc uno antiquius erit, ex quo dicunt cetera corpora constare. Aristotelis autem sermo si ipse per se spectatur, ab eius fine pendet, cui alligatus est, ubi inquit raritatem esse dissolutionem; sed qui haec ponunt, huic forte minime assentiuntur. quare in eiusmodi sermonibus sane duplicata est depravatio veritatis (?), siquidem illi ponunt id, quod rarum et densum intercedit, nec primum nec elementum esse, cum ipse sententiis eorum contortis ratiocinetur (?), quasi inter haec duo constaret. ambae enim extremitates eo priores sunt, quod in medio locatum est, et si ambae non sint, tamen haud dubie earum altera prior est; siquidem album et nigrum purpureo colore (exempli gratia) priora sunt, quoniam inter ea medium tenet, senectus autem ac aetas florens, ambae quidem [clamosae aetatis, seu extremae senectutis tempore] priores non sunt, sed earum altera dubio procul prior est. praesentem autem sermonem, quem modo afferemus, contexit, ac perspicuus existit. Praeterea ex hoc uno tali modo, hoc est raritate et densitate, reliqua generari aliud non est quam tenuitate et crassitudine; nam quod rarum est, id tenue, et quod densum [crassum est]. rursus autem tenuitate et crassitudine idem est, quod magnitudine et parvitate; tenue enim est, quod minus est, et crassum, quod maius; quod enim valde extensum dilatatumque est, tenue dicitur, quale est id, quod ex minutis partibus constat. quare hoc modo omnino efficitur, ut reliqua ex hoc uno fiant magnitudine et parvitate, ita ut ex relativis speciem innovent;2 ponunt enim hoc modo inter se apertissime distingui. itaque ex hoc necessario fit, ut in singulis eorum propria substantia non insit, sed omnis substantia ad aliud referatur. at quanam ratione hoc necessario sequitur?
[然而,既然[诸元素]必定是有限的,所剩下来的就是让我们考察]它们是作为一个还是作为多个而存在?因为既然有些人只设定构成其余物体的一个元素,正因如此他就针对他们的意见确立了一个问题。然而这一个元素,有人设定为水,有人设定为气,另有人设定为气与水之间的某种中间物——它比水更细微,但比气更致密且更坚硬;然而有些人说天宇与诸世界是无限的。确实,那些把其余物体由之生成的这一个最初元素当作火或水或在气与水之间居于中间的某种他物,继而由它通过稀薄与致密生成其余物体的人,乃是在自欺,并且从他们的见解必然得出:他们设定为第一者的那个东西本身,并没有被他们设定为第一者。因为他们确实说,第一者与元素是物体分解进入其中的东西,而后来的东西则是从元素复合而成的东西。因为如果稀薄是分解,正如致密是复合一样,从他们的见解也必然得出:由这一者按照稀薄的序列生成许多事物,只要由它构成的事物完全是按照稀薄的序列生成的。然而,既然通过稀薄生成的东西是第一者——因为最初诸元素正是以这种方式生成的,即完全通过稀薄——,对他们来说必然得出:由这一者按照稀薄的序列所生成的东西,比它更为本原[在先]地存在。然而,既然火是一切物体中最细微的,且它确实是通过稀薄而生成的,那么得出的结论是火对他们来说更为在先。但并无分别;因为即使有人说,火并不是由所有其余物体的最小部分构成的物体,而仅仅是作为更稀薄者存在,且存在着一个不同于火的一者:因此那个东西也将比他们所说其余物体由之构成的这一个更为在先。然而亚里士多德的论述如果就其自身来看,乃依赖于它所绑定的那个终点,在那里他说稀薄即是分解;但是设定这些主张的人,或许根本不同意这一点。因此在这一类论述中,真理的歪曲确实加倍了(?),既然那些人设定介于稀薄与致密之间的东西既非第一者亦非元素,而他自己却从他们被歪曲的见解出发进行推理(?),仿佛[元素]居于这两者之间。因为两极端都先于置于中间者,即使两者并非都在先,但毫无疑问其中之一是在先的;因为(例如)白与黑先于紫色,既然紫居于它们之间作为中间,而老年与盛年虽然两者并不都先于[喧哗的年龄、或极度老年的时期],但其中之一毫无疑问是在先的。而他编织了我们现在将要提出的当前这一论述,并且它是明白显见的。此外,其余事物以如此方式——即通过稀薄与致密——由这一个事物生成,无非是通过细微与粗大;因为凡稀薄者皆细微,凡致密者[皆粗大]。然而,通过细微与粗大,又等同于通过大与小;因为细微者即较小者,而粗大者即较大者;因为凡被极度延展且张开者都被称为细微,由细小部分构成的物体便是如此。因此以这种方式完全得出:其余事物通过大与小由这一个事物生成,以至于它们从相对者中翻新出种[形成新种];因为他们设定它们以此方式彼此最清晰地区分开来。因此由此必然产生的结果是:在它们每一个之中并不内在存在固有的实体,而是每一个实体都关涉于他物。然而依照何种理据这必然得出?
- 3.5eo antiquius existat
形容词比较级 antiquius 不仅表示时间上的先后,更表示在本原与逻辑秩序上的在先性(相当于古典希腊语的 πρότερον),意为“比它更为在先/更为本原”。
- 3.5ita ut ex relativis speciem innovent
由 ita ut 引领的结果从句,动词为虚拟式 innovent。“以至于它们从相对者(relativa,即大与小等相对关系)中创新出种”。该句式揭示了将实体性的种差归约于数量性相对关系的荒谬推论。
