← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§16.18-18.12

天体不变性的证据与五种简单物体的证明

注解《论天》第一卷第三章(270b1–271a5),阐明关于天体(第五种物体)不生不灭的学说得到了全人类共通的神观念与祈祷习俗、人类记忆中天文观测的始终不变性以及古代词源(以太)的证实;随后依据简单运动的分类论证了简单物体除了这五种之外绝不可能存在其他物体。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.3#4

Videtur autem et nostra sententia iis, quae apparent, attestari et ea quae apparent ac perspicua sunt, nostrae sententiae attestari. per ea autem, quae apparent, manifestas omnibusque hominibus cum Graecis, tum Barbaris, communes scientias intellegimus. ei namque in eam existimationem ac animi notionem praevenere,1 ut supremum eum locum, qui mundum ambit, corpusque, quod eo in loco consistit, glorioso Deo soli attribuerent. quamobrem invenimus eos versus eum locum manus extollere annuereque eo potissimum tempore, in quo creatori preces effundunt atque ad eum confugiunt. fatentur namque ac aequum fore arbitrantur, immortale esse illud corpus ingenitumque. etenim dignitas, perfectio continuaque perpetuatio ad immortalitatem consequuntur, quae omnia per ea, qua apparent intellegi voluit. sententia igitur antea memorata, scilicet corpus, quod in orbem convertitur, ingenitum esse ac immortale nec ullam transmutationem perpeti posse, huic cognitioni attestatur; et haec etiam cognitio, quae omnium hominum applausu manifesta evasit, nostrae sententiae attestatur. quodsi ea, quae dicta sunt a nobis, ex manifesta communique hominum scientia veritati consentanea sint, ac divinum corpus in mundo inveniatur (quemadmodum certe ac vere invenitur), sequitur ex hoc, quod dicebamus, nempe corpus, quod in orbem convertitur, ingenitum esse ac immortale, quandoquidem huius rei indubiam fidem facit communis omnium sententia. insuper per ea etiam, quae ad sensum videmus suam sententiam comprobavit. ait namque: et id etiam contingit ex iis, quae ad sensum videmus, quantum fieri potest, ut in hominum animis sit ac penes illos vere dicatur. etenim scientia, quae ex communi omnium sententia desumitur, longe verior ac dignior est ea, quae ope sensuum acquiritur, ob illorum obscuritatem atque crassitiem, nisi quod sensus quoque homini modum quendam praebent, quo manu ducatur in certitudinem rei veritatisque cognitionem. poterit autem is sermo comprobari ac stabiliri per ea, quae ad sensum apparent, si quis totum praeteritum tempus, quodque ex hominum memoria firmiter tenemus,2 observaverit custodieritque. is enim nullam unquam in caelo, nec in suprema aliqua eius parte, veluti in sphaera inerrantium stellarum, aut in quavis alia illius parte, sicuti in errantibus stellis ac earum sphaeris, mutationem factam conspiciet, quandoquidem figura, motus illarumque mensura secundum magnitudinem uno atque eodem modo se habet, nec non etiam eodem iure se habet, quicquid in stellis conspicitur. Quinimmo et ipsum caeli nomen, quod ceteris dignius est, eodem modo semper ad haec usque tempora traditum est, quod probat veteres in eadem, qua posteriores sunt, de caelo sententia fuisse. veteres namque caeleste corpus aethera nominarunt, quod semper eodem modo ad hoc usque aevum traditum est. cuius nominis appellatione continuum motum intellegebant. verae etenim sententiae perpetuo inter homines circunferuntur. consentaneum est igitur, ut quod de eo a nobis edoctum est, nec novum nec dissentaneum existat, sed iam a veteribus ipsis depromptum. ea namque, quae modo a nobis dicuntur, non nisi ea sunt, quae iam antea prolata fuere, nilque diversum de mundo unquam opinati sumus ab eo, quod ipsi veteres sunt contemplati. eaedem namque non raro repertae sunt diversorum hominum sententiae diversis temporibus prolatae, dum rerum veritatem indagantes eam adepti sunt ac necessariam fecerunt. Anaxagoras autem nomen caeli non recte interpretatus est, dicendo caelum appellari [aethera] ἀπὸ τοῦ [αἴθειν, ὅ ἐστι τὸ] καίειν; nomen igitur, quo appellatur, corpus igneum significat. Palam est itaque ex dictis, fieri non posse, ut praeter haec quinque simplicia corpora, simplex aliud corpus inveniatur. cuius sane veritas certitudoque ex motione desumitur, siquidem simplicis corporis motus, congruum est, ut simplex existat. atqui simplices motus recti ac circularis tantum sunt, hi vero soli, videlicet motus linearum simplicium, duarum dimensionum simplicium sunt.3 verum quatuor elementa rectae lineae motu feruntur, qui deinde in eos discernitur, qui sursum quique deorsum pergunt; circulari autem motu quintum corpus movetur. et quoniam inventae motiones in quinque iam dicta corpora deducuntur, nec praeter has ullam motionem dari contingat, igitur consentaneum erit, ut praeter haec quinque nullum aliud corpus inveniatur. si enim conversio in plures motus secaretur, sicuti rectae lineae motus, qui in duos invicem contrarios motus partitur, quorum alter sursum, alter vero deorsum movetur, fiet utique necessario, ut alterum simplex corpus motu illi opposito moveretur. cum vero nullus motus conversioni contrarius inveniatur, neque igitur aliud corpus praeter haec quinque inveniri licebit.

而且,我们的看法似乎也为显现的事物作证,而显现且明白的事物亦为我们的看法作证。而通过显现的事物,我们所理解的是对所有人——无论希腊人还是异邦人——皆显明且共通的诸种认知。因为他们预先达成了这样一种判断与心灵观念,以至于将环绕世界的那个最高处所、以及立足于该处所的物体,唯独归属于荣耀的神。为此,我们发现他们正是在向创造者倾吐祈祷并归向他之时,特别朝向那个处所举起双手并点头示意。因为他们承认并认为那是应当的:那个物体是不朽且不生者。诚然,尊贵、完满与连续的永存都伴随着不朽性,而他希望这一切都能通过显现的事物而被理解。因此,先前所提及的看法,即依圆周回转的物体乃是不生且不朽的、不能承受任何转变,为这种认识作证;而这种因全人类的赞同而彰显的认识,亦为我们的看法作证。而如果我们所说的事情根据全人类显明且共通的认知乃是符合真理的,并且在世界中确实发现了神圣的物体(正如它确凿且真实地被发现那样),那么从这一点便推导出我们此前所说的话,即依圆周回转的物体乃是不生且不朽的,因为全人类的共通观点为此事确立了无可置疑的信念。此外,他还通过我们在感觉上所见的事物证实了自己的看法。因为他说:“并且这件事从我们在感觉上所见的事物来看也同样发生,只要可能,以至于它存在于人们的心灵之中且在他们中间被真实地言说。”诚然,从全人类的共通观点中得出的认知,远比借助感觉所获得的认知更真实且更尊贵,这是由于感觉的晦暗与粗糙之故;不过,感觉也为人类提供了一种方式,借此人可以被引导而进入对事物的确定性与对真理的认识。然而,如果有人观察并守视全部过去的时间、以及我们从人类记忆中牢固把握的事情,那么这一论述将能够通过向感觉显现的事物得到证实与确立。因为他将看到,在天界中,无论在其最上层的某一部分(如恒星的天球中),还是在其任何其他部分(如行星及其天球中),都从未发生过任何变化;因为它们的图形、运动以及按大小而论的度量都保持着完全同一种状态,且在星辰中所观察到的一切也同样遵循相同的常态。甚至,天界自身那比其余一切皆更为尊贵的名称,直到现今时代也始终以同一种方式流传下来,这证明古人关于天界曾持有着与后人相同的见解。因为古人将天体命名为“以太”,这一名称直到现今时代始终以同一种方式流传下来。通过这一名称的指称,他们理解的是连续的运动。诚然,真实的见解在人们之间永恒地流传循环。因此,我们在关于它之事上所阐教的内容,既非新奇亦非不合,而是早已从古人自身那里汲取而来的,这是顺理成章的。因为如今由我们所言之事,无非是此前早已被发表之事,我们在关于世界上从未持有过任何与古人自身所观照者相异的观点。诚然,在不同时代由不同的人所发表的相同见解屡见不鲜,因为他们在探究事物的真理时获得了它并使之成为必然。然而阿那克萨哥拉并未正确解释天的名称,他说天被称为[以太]乃是源于[αἴθειν,即]燃烧;因此,它被称呼的名称意指火之物体。因此从所言之事中显然可知,除了这五种简单物体之外,不可能再发现另一种简单物体。而此事的真实性与确定性确实是从运动中得出的,因为简单物体的运动应当是简单的,这是相宜的。然而,简单运动仅有直线运动与圆周运动,唯独这些——即简单线段的运动——乃是属于两种简单维度的。然而四种元素是依直线的运动而运行的,这种运动随后被区分为向上行进的运动与向下行进的运动;而第五种物体则是依圆周运动而运动。并且既然所发现的各种运动都归结到上述五种物体上,且除了这些运动之外不可能存在任何运动,因此顺理成章的是,除了这五种物体之外不可能发现任何其他物体。因为如果回转运动被分割为多种运动,正如直线的运动被分为相互对立的两种运动(其中一种向上运动,另一种则向下运动),那么必定必然会产生:另一种简单物体将依与之相反的运动而运动。然而既然并未发现与回转运动相对立的运动,因此除了这五种之外也不可能发现其他物体。

语法注3 条
  1. 1.3praevenere

    praevenere 是 praevenerunt 的缩略形式(完成时主动直陈式第三人称复数),意为“预先达成/到来”,支配宾格词组 in eam existimationem ac animi notionem(“达到那样一种判断与心灵观念”),进而引出由 ut 搭配未完成时虚拟式(attribuerent)构成的结果从句。

  2. 1.3quodque ex hominum memoria firmiter tenemus

    此处的 quodque 并非不定代词(“每一个”),而是中性单数宾格关系代词 quod(先行词 id 省略)与后附连词 -que 的结合。它与前面的 totum praeteritum tempus 并列,共同构成条件从句中将来完成时动词 observaverit custodieritque 的直接宾语。

  3. 1.3duarum dimensionum simplicium sunt

    duarum dimensionum simplicium 是作表语的性质属格(genitive of quality),表明主语 hi(即简单运动,亦即沿简单线段的运动)属于或具有“两种简单维度”(即直线与圆周展开)的性质。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:16.18-18.12