- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:176.39-178.31
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
忒密斯提乌斯根据感性差异的有限性论证了元素在种上是有限的,梳理了对阿那克萨戈拉的反驳,进而转向批判将原子设定为不可分且无限的留基伯与德谟克利特的学说,并论述了其原子论与毕达哥拉斯派数论的部分一致与差异。
in contemplatione etiam, quae scientiae deservit, longe melius ac rationi magis consentaneum videtur, ut definitis principiis atque eis, quam fieri potest, numero paucissimis speculemur. Numquid autem elementa specie sint definita, ex argumento perspicuum evadet,1 quod deinceps inducit, ita inquiens: si corpora definitis distinctionibus differunt. quod hunc in modum explicari potest. corpus a corpore differre dicitur (quemadmodum in Libro de Sensu et iis, quae sensibus percipiuntur, docuimus) iis distinctionibus, quae sensus movent; quae eaedem si finitae sint, corpora igitur, quae ✘his✙ distinctionibus differunt, sunt finita. sed quoniam in Libro de Sensu et iis, quae sensibus percipiuntur, explicatum fuit differentias omnes definitas esse, omnino igitur eiusmodi differentiae, quae sensum movent, erunt definitae. etenim omne id, quod sensum movet, ex contrario quidem fit; cum autem contraria in extremitatibus, principiis videlicet ac finibus, consistant, omnino necessario convenit, ut ea, quae inter haec medium tenent, sint definita. horum autem, quae sensum movent, differentiae sunt in iis, quae inter illa medium occupant. quod autem adversus Anaxagoram disputavit, ac dissiduum, ad quod eius positionem deduxit, facilius per deductionem ad impossibile in Primo Libro de Ortu et interitu desumptum fuit, ubi per deductionem ad impossibile explicat, quod sui similes partes habet, specie infinitum non esse. etenim cum Anaxagoras dicat unumquodque corpus ex consimilibus partibus constare, hae si infinitae extiterint, necessario fit, ut re ipsa corpus inveniatur, quod ex innumerabilibus rebus constet. quod vero re ipsa ex innumerabilibus constat, id etiam infinitum existit; hac quidem ratione fiet, ut unumquodque corpus sit infinitum, quod sane falsum existit: non igitur quod sui similes partes habet, est infinitum. Cum autem Anaxagorae sententiam reprobasset et contra eum illam reflexisset, ad Leucippi et Democriti sententiam refellendam sese convertit declaratque, quod nec rationi consentanea sunt ea, quae ad amborum sententiam consequuntur. quamobrem ait, quod ambo hi posuerunt principia individua, quae primae magnitudines dicuntur, ac ea numero infinita esse aiunt. at magnitudine ponunt ea individua, hoc est minime discreta, cum e corporum numero haec tantum continua sint, quandoquidem in iis aqua (?) non inest. cum ipsa individua sint, nec ex [uno plura, nec ex] pluribus eorum unum efficitur. siquidem aiunt fieri non posse, ut aliquid sit divisibile, nisi ea, in quae segregatur, connectuntur et complexu colliguntur; sed hac quidem ratione necessario convenit, ut inter ea inane sit in illis extensum. dicuntque omnia haec non mixtione et corruptione, sed [concursu et] complexu generari. id autem, quod apud eos complexu et confusione oritur, collectionem et confusionem appellant. ex similium vero collectione nullum continuum generatur, nec aliquid erit unum, nisi quando continuum extiterit. Deinde dicit: ambo quodammodo omnia, quae sunt, numeros faciunt et ex numeris. et in hoc aliqua ex parte Pythagorae sententiam insequuntur, sed 〈non〉 absolute, quoniam ipsi non ponunt corpora ex numeris constare,2 qui ex unitatibus componuntur, quasi haec corpora non sint, sed ex individuis corporibus effici, quemadmodum unitates etiam individuae sunt. quamvis autem non ponant eiusmodi corpora ex incorporeis unitatibus constare, quia tamen mundi constitutionem ex individuis rebus ponunt, aliqua quidem ex parte illud absurdum admittere videntur, quod unitates individuas comitatur, quasi ipsi ponant ea, quae sunt, non aliter ac si ex unitatibus ac numeris corporeis constarent. ac ambo etiam in eadem sententia sunt cum iis, qui ea, quae sunt, ex numeris quibusdam constare asserunt, dicentes fieri non posse, ut ex individuis continuum unum efficiatur, iuxta sententiam dicentium nullum continuum ex unitatibus effici. Et cum hoc etiam dicunt eorum omnium individuorum figuras infinitas esse, siquidem in hoc differunt inter se. non enim ex eo differunt, quod individua sint, neque etiam quatenus unum corpus continuum sint, cum id omnibus illis sit commune; quorum vero principia sunt infinita... igitur individua etiam dicunt esse infinita. neque figuram aliquam, quae innovatur, unicuique elementorum tribuunt, quemadmodum ii, qui igni figuram pyramidalem tribuunt, dicuntque terram eius figurae similitudinem repraesentare, quae cubus appellatur, reliquis vero duas alias figuras accommodant;
此外,在服务于科学的沉思中,以被限定的、且尽可能在数目上最少的本原进行考察,似乎也更为优越且更合乎理性。然而,元素在种上是否是被限定的,将从他紧接着引入的论证中显明,他如此说道:如果物体因被限定的区分而相异。这可以按如下方式解释:正如我们在《论感觉及其对象》一书中所教导的,物体被说成因打动感觉的那些区分而与另一物体相异;如果这些区分本身是有限的,那么因这些区分而相异的物体因而也就是有限的。但既然在《论感觉及其对象》一书中已经解释了所有的差异都是被限定的,因此打动感觉的此类差异就全然是被限定的。因为凡打动感觉之物,固然都是由相反者生成的;而既然相反者存在于极端之中,即在始点与终点之中,那么居于这两者之间中间位置的事物是被限定的,便全然具有必然的合理性。而打动感觉的这些事物的差异,就在于居于它们中间位置的事物之中。至于他针对阿那克萨戈拉所作的争论,以及他将其论位归结到的分裂,则更容易通过归谬法在《论生成与消灭》第一卷中被引出,在那里他通过归谬法解释了具有与其自身相似部分的事物在种上并不是无限的。因为既然阿那克萨戈拉说每个物体都由同质部分构成,如果这些部分是无限的,那么必然会导致在实际上发现一个由无数事物构成的物体。然而在实际上由无数事物构成者,其自身也是无限的;按照这种论理,每个物体都将是无限的,而这显然是虚妄的:因此,具有与其自身相似部分的事物并不是无限的。但是,当他反驳了阿那克萨戈拉的见解并将其转向反治其身之后,他便转向驳斥留基伯和德谟克利特的见解,并表明随两人的见解而来的后果是不合乎理性的。因此他说,这两人都设定了被称为最初大小的不可分本原,并称它们在数目上是无限的。然而在大小上,他们设定它们是不可分的,即最非离散的,因为在物体的数目中只有这些是连续的,既然在它们之中不存在水(?)。由于它们本身是不可分的,既不能从一中生成多,也不能从它们的多中生成一。实则他们说,除非某物被分离入其中的那些事物通过交织而连接并汇聚在一起,否则任何事物都不可能是可分的;但按照这一论理,在它们之间有虚空在其中伸展,便必然是合宜的。他们并且说,所有这些事物不是通过混合与消灭生成的,而是通过相遇与交织生成的。然而,在他们看来通过交织与混淆产生的事物,他们称之为聚集与混淆。但是,从相似者的聚集之中并不能生成任何连续体,并且除非成为连续体,否则没有任何事物能够是一。随后他说:两者在某种程度上将凡存在者都作为数且使之出于数。在这一点上,他们在某种程度上追随了毕达哥拉斯的见解,但并非完全如此,因为他们自己并不设定物体是由单子构成的数构成的(仿佛这些不是物体一样),而是设定它们是由不可分的物体造就的,正如单子也是不可分的一样。然而,尽管他们并不设定此类物体是由无物体的单子构成的,但由于他们设定世界的构成出自不可分的事物,因而在某种程度上他们似乎承认了伴随着不可分单子的那种荒谬,仿佛他们自己设定存在的事物无异于由物体的单子与数构成一样。并且两者在见解上也与那些断言存在者由某些数构成的人一致,他们说由不可分者不可能造就一个连续体,这正如那些说由单子不能造就任何连续体的人的见解一样。与此相随,他们还说所有那些不可分者的形状是无限的,既然它们在这方面彼此相异。因为它们并不是因其为不可分者而相异,甚至也不是就其为一个连续物体而言相异,因为这对所有那些不可分者都是共同的;而那些本原是无限的事物……因此他们说不可分者也是无限的。他们也并不将某种被革新的形状赋予各个元素,并不像那些将角锥形状赋予火,并说土呈现出被称为立方形的形状的相似性,而将另外两种形状配属于其余元素的人那样;
- 3.4Numquid autem elementa specie sint definita, ex argumento perspicuum evadet
此处 numquid 并非引导存疑的反问,而是引导间接疑问从句,意为“是否……”,支配虚拟式 sint definita,引出主句的主题(“元素在种上是否是被限定的……将显明”)。
- 3.4sed 〈non〉 absolute, quoniam ipsi non ponunt corpora ex numeris constare
校订者补充的 〈non〉 在语境上是必不可少的。前文“在某种程度上(aliqua ex parte)追随毕达哥拉斯的见解”这一限制,以及后文的原因从句 quoniam non ponunt...(因为他们设定的不是由非物体单子构成的数,而是不可分的物体),要求在 absolute 之前加上否定词,表示“并非完全如此”。
