← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§175.13-176.39

批判阿那克萨戈拉与论证元素的有限性

德米斯提厄斯审视了亚里士多德对元素无限性的反驳(特别是对阿那克萨戈拉的批判),分析了主张同质部分为元素是否必然导致其数目无限,并指出正如数理天文学设定假说一样,在自然研究中本原也应当尽可能少且设定为有限以解释现象。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.4#1

Quoniam vero retulit elementa in corporibus inveniri, statim deinceps ex eorum actione videndum erit, utrum finita sint, an infinita, et si finita, quot numero sint? ac primum quidem non esse infinita ostendit, cum eorum sententiam refellit, qui infinita ea posuere. primo autem contra Anaxagoram disputavit, qui elementa infinita facit ac eas partes esse, quae sint inter se similes. siquidem haec eius sententia recta non est; neque etiam aliorum sententia, qui corpora consimilium partium esse elementa posuere, recta est, quandoquidem corpus consimilium partium, veluti caro, ossa et quae eiusdem sunt, cuius haec, generis, composita sunt; nullum autem compositum est elementum: igitur non omne, quod e similibus partibus constat, elementum erit, sed omne id, quod in ea, quae specie differunt, dividi non potest (quemadmodum ante dicebamus) elementum erit. convenit autem ut praesens sermo nobilissimo quidem eius significandi modo accipiatur, sermo videlicet, quod omne simplex, quod in ea, quae specie differunt, dividi non potest, elementum est. siquidem (mehercule), tametsi aliquid ita se habeat, nempe quod simplex est nec in ea, quae specie differunt, dividatur, tamen elementum non est; neque materia etiam (mehercule) elementum vocabitur, nisi nomen ipsum mutuo acceperit. etenim convenit, ut sermoni, quae remanent, adiciantur, veluti dictum nostrum, quod in eo sit, et in quod res primo dividatur. Atqui eius refutatio corpora consimilium partium non esse elementa, quoniam non omne, quod sui simile est, elementum existit, vera non est. Anaxagoras namque non ait omne, quod sui simile est, esse elementum, neque etiam eius, quod sui simile est, atque elementorum una eademque ratio est, in tantum ut, cum non omne id, quod sui simile est, elementum sit, falsum sit, ut eius, quod sui simile est, ac elementi una eademque ratio sit; sed elementum sui simile est, sermo autem retro non commeat, ut omne, quod sui simile est, elementum existat;1 et ideo nos etiam dicimus eiusmodi elementa, quae secundum nostram sententiam sunt, consimilium partium esse. Cumque dixisset se primo velle eorum sententiam refellere, qui innumerabilia elementa posuere, praesenti quidem sermone hanc sententiam non refellit, sed non omne, quod sui simile est, esse elementum explicavit. quamobrem revertitur ad ostendendum, quod nec sermo nec quippiam aliud in universum hic est, quod omnino efficiat, ut, qui ponunt elementa partium consimilium esse, necessario asserere cogantur ea innumerabilia esse — id quod a veritate alienum existit — quare neque isti necessitate aliqua coguntur, quae ex sermone, qui hoc necessario efficiat, vel ex causa quadam eliciatur. quamvis enim non ponatur corpora consimilium partium esse infinita, quicquid tamen de ortu hoc quidem modo dicetur, verum erit; quemadmodum si finita, vel duo, vel tria tantum esse ponerentur. idem namque Empedocles fecit, cuius quidem factio impossibilis est, siquidem ipse ponit has omnes partes esse ex elementis numero definitis, et Anaxagoras etiam fatetur, id quod hoc iure se habet, ex iis constare, quae eo iure non se habent.2 etenim etsi ea, quae generantur, innumerabilia sint, omnino necesse non erit, ut ex innumerabilibus rebus constent. dixi: quod hoc iure se habet, ex iis constare, quae eo iure non se habent; ut hoc modo intellegeretur, quem modo referam, videlicet, quemadmodum si ex eo constaret, quod non est ullo modo. quare si esset inter nos, qui poneret elementa sui similes partes habere, necessario omnino efficitur, ut non ponat omne, quod fit, fieri ex simili; vultum enim ex vultu alio non facit. quid igitur prohibet Anaxagoram, ut infinitum claudat circumscribatque, cum principiorum finem terminet? etenim terminata et finita facere principia, et haec quam paucissima, profecto est actio longe nobilior, dum ea, quae illis adicit (?), prorsus eadem sint,3 quemadmodum mathematicis placet terminatas astrorum positiones sumentibus. hi namque ea assumunt, quae congregata nobis videntur, eaque vel specie vel numero terminant, dum ea observant, quae sub sensum cadunt. siquidem etiam in naturae ordine longe magis consentaneum erit, ut ea observentur, quae prorsus eadem sunt, in iis, quae numero quam paucissimo constant, idque etiam naturae lege necessario efficitur.

然而,既然他记述了元素存在于物体之中,紧接着就必须从它们的作用出发来考察:它们是有限的还是无限的;如果是有限的,那么在数目上是多少?首先,当他反驳那些主张元素是无限的人的见解时,他表明了元素不是无限的。然而他首先反驳了阿那克萨戈拉,后者主张元素是无限的,且元素是那些彼此相似的部分。实则他的这一见解是不正确的;而其他那些主张同质部分的物体是元素的人的见解也是不正确的,因为同质部分的物体,诸如肉、骨以及与这些属于同类的事物,乃是复合物;而没有任何复合物是元素:因此,并非一切由相似部分构成的事物都是元素,而是凡不可被分割为在种上相异者之物(正如我们之前所说的),才是元素。然而,现下的论述按照其最高贵的表意方式被领会,乃是合宜的,即凡不可被分割为在种上相异者的简单事物即是元素这一论述。事实上(凭神发誓),纵使某物具有这种性质,即它是简单的且不被分割为在种上相异者,它依然不是元素;甚至质料(凭神发誓)也不会被称为元素,除非它借用了这个名称本身。因为在这一论述中补充上所遗留的规定乃是合宜的,例如我们的说法:它内在于其中,且事物首先被分割入其中。然而,他的这一反驳——即基于并非一切与其自身相似者都是元素而认为同质部分的物体不是元素——并不是真的。因为阿那克萨戈拉并没有说一切与其自身相似者都是元素,与其自身相似者的定义与元素的定义也并未达到同一的程度,以至于当并非一切与其自身相似者都是元素时,与其自身相似者的定义与元素的定义是同一的这一说法便是虚妄的;相反,元素与其自身相似,但命题并不会倒转(换位)过来成为一切与其自身相似者都是元素;正因如此,我们也说符合我们见解的此类元素是属于同质部分的。尽管他说过自己首先想要反驳那些主张元素有无数之多的人的见解,但在现下的论述中他并未反驳这一见解,而仅仅解释了并非一切与其自身相似者都是元素。因此,他回过头来表明:这里既没有任何论述,也普遍地没有任何其他事物能够完全导致——那些主张元素属于同质部分的人必然被迫断言元素是无数的——这乃是背离真理的事——因此他们也并没有受到任何从必然导致这一点的论述或从某种原因中所引出的必然性的强迫。因为纵然不假定同质部分的物体是无限的,凡按照这种方式关于生成所说的依然将是真实的;正如假定它们是有限的,或者只有两个,或者只有三个一样。因为恩培多克勒也做了同样的事,他的派别的主张固然是不可能的,既然他自己主张所有这些部分都由数目上被限定的元素生成,而且阿那克萨戈拉也承认,具有这种状态的事物是由不具有这种状态的事物构成的。因为纵使生成的事物是无数的,它们由无数的事物构成也决非是必然的。我说:具有这种状态的事物是由不具有这种状态的事物构成的;这是为了以我方才记述的这种方式被理解,即犹如它是由无论以何种方式都不存在的事物构成的一样。因此,如果我们当中有人主张元素具有与其自身相似的部分,那么他就必然决不会主张凡生成者皆由相似者生成;因为他并不从另一张面孔中造出面孔来。那么,当阿那克萨戈拉限定本原的界限时,又有什么阻止他封闭并限制无限呢?因为使本原被限定且有限,并且使这些本原尽可能少,确实是一件崇高得多的作为,只要他补充到它们之上的事物完全是同一的,正如采取限定的星体位置的数学家们所主张的那样。因为他们假定那些在我们看来是聚集在一起的事物,并在观察那些落入感官的事物时,在种上或在数目上限定它们。事实上,即使在自然的秩序中,在那些数目尽可能少的事物中观察到完全同一的事物,也是更为理所应当的,并且这也是依自然之法则而必然造成的。

语法注3 条
  1. 3.4sermo autem retro non commeat, ut omne, quod sui simile est, elementum existat

    表述逻辑命题不能换位(conversio)的用法。主语 sermo(命题、言论)由 retro non commeat(不倒转运行/不逆向换位)修饰,ut 引导的从句则同格说明换位后命题的内容(“一切与其自身相似者都是元素”)。

  2. 3.4id quod hoc iure se habet, ex iis constare, quae eo iure non se habent

    对比性的惯用句式。id quod hoc iure se habet(具有这种状态/资格的事物)与 ex iis... quae eo iure non se habent(由不具有那种状态/资格的事物)形成对应。正如德米斯提厄斯在后文中所阐明的,这指具有同质部分特性的事物由在那种意义上并非同质的事物构成。

  3. 3.4dum ea, quae illis adicit (?), prorsus eadem sint

    由 dum 后接虚拟式 sint 构成的限制性条件从句(proviso),意为“只要……完全是同一的”。带有校勘疑问号(?)的 adicit 为指示式现在时,在关系从句中指称为本原补充或附加前提的行为。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:175.13-176.39