- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:173.30-175.12
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
特米斯蒂乌论述了元素与复合物体之间的不对称关系,对比了恩培多克勒与阿那克萨戈拉关于元素的对立见解,并由简单自然运动的实在性论证了简单物体的存在。
neque convenit, ut dicamus ossa et carnem fieri ex his, non haec ex ossibus et carne, si elementa plura quam unum tantum extitissent; verum si unum modo sit, quemadmodum materia, et ex hac omnia corpora, et ex corporibus erit materia dissolutione in contrarium. siquidem, licet id ita se habeat, consonum tamen rationi non est, ut hoc modo dicamus materiam ex corporibus fieri — quandoquidem convenit (quemadmodum dicebamus) ut perpendatur generationis modus — non ex eo, quod adinvicem commutari videntur.1 itaque hac de causa putandum est, unum tantum eorum elementum esse; etenim elementa ex corporibus compositis dissolutione quadam oriuntur, composita vero ex simplicibus congregatione. et hac de causa elementa ex corporibus compositis eliciuntur, quandoquidem potestate in illis existunt; corpora vero composita ex illis simplicibus minime eliciuntur, quoniam nec potestate, nec etiam re ipsa in illis inveniuntur. convenit autem, ut hoc verbum elici 〈ἐκκρίνεσθαι〉 latius sumatur pro eo, quod est videri. debebat enim in trabe, in carne et aliis, quae eiusdem generis sunt, ignis videri; caro autem nec in igne, nec in ossibus quoque videtur. et forte plane ita dixit, quoniam videmus elementa ex quam plurimis compositis elementis elici, quemadmodum ignis ex ferro et lapidibus videtur, ventus autem et aer ex aliis rebus. Cum autem ex his rebus perspicuum evadat elementa et prima inveniri ac ipsa initia et elementa qualia sint, et ceteras tantum res esse compositas, statim deinceps refert subiungitque Empedoclem ponere ignem et aquam et quae eiusdem generis sunt elementa aliorum esse, Anaxagoram vero contra ac Empedocles de his sentire. atque in universum dicamus, quod unusquisque eorum contra de his ac alter sentit, quoniam Empedocles ait corporum elementa esse ignem et terram et quae inter haec medium tenent, Anaxagoras vero contra; eas enim partes, quae inter se similes sunt, quemadmodum caro, os, lignum et unumquodque talium, elementa esse, aerem autem et ignem mixturam horum, corporum nempe consimilium partium, quae semina appellabat. siquidem ait aera et ignem ex omnibus eiusmodi similibus partibus constare, ea ratione, ut ob exiguam earum molem indistinctae sint, sed simul coacervatis ac confusis res distinguitur;2 quae vero elementa appellat, sunt ignis, aer et reliqua eiusdem generis. hanc autem ob causam unumquodque ex his constabit, nempe ex aere, igne et aliis eiusdem generis, quoniam in his omnia corpora similium partium insunt, sed ob exiguam eorum molem sub sensum cernendi non cadunt. quoniam vero Anaxagoras ignem aethera appellat, convenit ut intellegamus, quod de igne retulit, eius sermoni additum esse. quare ait: Anaxagoras enim ignem et aethera pro eodem appellat. At simplicia inveniri hoc sermone ostenditur. omnis motus eius, quod movetur, motus est; motus autem rei concretae concretus, simplicis vero simplex existit. sique motus simplex inveniatur, simplex mobile itidem invenitur: igitur elementa etiam inveniuntur. etenim corpus simplex mobile simplex est, quod elementum vocatur, etsi id simplex sit, quod in ea, quae specie differunt, dividi non potest; haec enim elementi definitio est. at ne quispiam existimaret, cum ex motu declarasset elementa inveniri, hoc non ex iis esse habendum, quae proprie eis insunt, sed ex accidentibus, ideo alterum sermonem huic suo ita conexuit:3 omnis corporis, quod natura constat, suus est proprius motus. quod dixit autem motum simplicem inveniri, verum est, quoniam hoc omnes fatentur; siquidem motus, qui in sublime et qui deorsum fertur, simplices sunt. etenim licet aliquod compositorum iis motibus cieatur, id tamen (quemadmodum in Primo Libro praefati sumus) ea quidem ratione movebitur, quatenus eius motus a praevalenti in eo proficiscitur.
此外,如果元素并非仅有一个而是有多数,我们说骨与肉是由这些生成的,而非这些是由骨与肉生成的,这也同样是不合宜的;但若只有一个,如同质料那样,那么一切物体都将由它生成,而质料也将通过朝向相反者的消解由物体生成。事实上,纵使情况确是如此,但按照这种方式说质料由物体生成,仍然不符合理性——既然(正如我们所说的)审视生成的方式乃是合宜的——而不是基于它们看起来彼此相互转变这一事实。因此,基于这一缘故,应当认为它们的元素仅有一个;因为元素是通过某种消解由复合物体产生的,而复合物则是通过聚合由简单事物产生的。正因如此,元素从复合物体中被引出,既然它们潜在地存在于其中;但复合物体决非从那些简单事物中被引出,因为无论潜在地还是现实地,它们都未在其中被发现。然而,“被引出”这个词被更宽泛地理解为“被看到”,乃是合宜的。因为在横梁中、在肉中以及在同类的其他事物中,本应当看到火;但在火中,以及在骨中,却看不到肉。或许他直截了当地这样说,是因为我们看到元素从尽可能多的复合元素中被引出,犹如火从铁与石中被看到,而风和空气从其他事物中被看到一样。然而,当从这些事态中显明地看出元素与最初者被发现,本原与元素本身是何种性质,而其余的事物仅是复合的时,他紧接着立刻记述并补充道:恩培多克勒主张火、水及同类的事物是其他事物的元素,而阿那克萨戈拉关于这些事物的看法则与恩培多克勒相反。并且我们普遍地说,他们之中的每一者关于这些事物的看法都与另一者相反,因为恩培多克勒说物体的元素是火、土以及居于它们中间者,而阿那克萨戈拉则相反;因为他说那些彼此相似的部分,如肉、骨、木及每一类此类事物,才是元素,而空气和火则是这些的混合物,即由他称之为种子的同质部分组成的物体构成的混合物。因为他说空气和火由所有此类同质部分构成,其方式在于,由于它们微小的体积而是不加区分的,但当它们同时聚集混杂在一起时,事物便被区分开来;而他所称为元素的,则是火、空气及同类的其余者。由于这个原因,每一事物都将由这些构成,即由空气、火及同类的其他事物构成,因为一切同质部分的物体都内在于这些之中,但由于它们微小的体积而落不到视觉感官之下。然而,既然阿那克萨戈拉将火称为以太,我们就应当理解到,他关于火所记述的内容乃是补充到他的言论中的。因此他说:“因为阿那克萨戈拉将火与以太指称为同一事物。”然而,简单事物的存在是通过以下论述表明的。凡运动都是被运动之物的运动;而复合事物的运动是复合的,简单事物的运动则是简单的。如果发现了简单运动,那么同样也发现了简单可动物;因此也就发现了元素。因为简单物体即是简单可动物,它被称为元素,纵然不可被分割为在种上相异者之物即是简单之物;因为这是元素的定义。然而,免得有人认为,当他从运动中阐明元素被发现时,这不应被视为来自固有地属于它们的特性,而是来自偶性,因此他将另一段论述与自己的论述如此连接起来:“凡依自然构成的物体,都有其自身的固有运动。”然而他说发现了简单运动,这是真实的,因为所有人都承认这一点;既然向上运动与向下运动都是简单的。因为纵使复合物中的某种事物依这些运动而被推动,它(正如我们在第一卷中所预先说明的)依然将依循其运动由其中占优势者出发的这种方式而运动。
- 3.3non ex eo, quod adinvicem commutari videntur
介词短语 non ex eo 跨过插入的 quandoquidem 从句,作为否定性说明从属于 consonum tamen rationi non est ut... dicamus(“并非基于……这一事实”)。quod 从句是解释 eo 的同位语名词性从句。
- 3.3ea ratione, ut ob exiguam earum molem indistinctae sint, sed simul coacervatis ac confusis res distinguitur
短语 ea ratione, ut... 引导一个表示方式或结果的从属从句。在 sed 之后出现转折,其中独立夺格 simul coacervatis ac confusis(以隐含的前述同质部分为主语)充当条件状语,直接连接直陈式的 res distinguitur。
- 3.3at ne quispiam existimaret, cum ex motu declarasset elementa inveniri, hoc non ex iis esse habendum, quae proprie eis insunt, sed ex accidentibus, ideo alterum sermonem huic suo ita conexuit
全句骨干是由 at ne quispiam existimaret(“免得有人认为”)引导的否定目的从句,随之进入主句 ideo alterum sermonem huic suo ita conexuit。existimaret 的宾语是从属的“对格加不定式”结构 hoc non ex iis esse habendum...,中间的 cum 从句则是作为时间/情境状语从句插入其中。
