← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§161.5-163.2

自然运动与秩序先于无序运动的论证

提米斯修批判了留基伯、德谟克利特以及《蒂迈欧篇》的宇宙生成论,论证即便设定宇宙生成之前存在混乱无序的运动,自然的运动与秩序也必然先于这种无序。他还通过无序运动能否产生生物的两难推论以及对原子推动原则的剖析,进一步确立了秩序的居先性。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.2#2

Quare, inquit, nec Leucippus neque Democritus confessionem subterfugere possunt, quin motus quidam natura inveniatur,1 siquidem insectilia, quae prima corpora ab eis dicuntur, vi in inanitate infinita adinvicem moveri dicunt. Omnino enim dicendum erit eorum aliquid primum esse, quod natura cietur; in infinitum namque sermo progreditur, si alicubi non insistat penes id, quod natura movet. ex his autem ad id, quod in Timaeo scriptum est, Aristoteles regreditur. ait namque ex eo, quod elementa confuso atque inordinato motu ante caeli ortum moveri solebant, immortalis deus ea in ordinem redegit. quemadmodum (inquit) Leucippi et Democriti sequaces, siquidem ponunt insectilia vi adinvicem in inanitate moveri, fateri coguntur primum aliquid inveniri, quod natura movet: ad eundem sermonem necessario et ii ducuntur, qui, cum elementa ante mundi ortum inordinato ac confuso motu cierentur, a deo fuisse dicunt in ordinem redacta, quemadmodum in Timaeo scriptum est. hac enim ratione tantum hae duae sententiae differunt inter se, quoniam haec ponit, quod ea, quae ante mundi ortum ipsa inordinate movebantur, ✘in✙dividua erant, illa vero elementa esse, quae hoc modo se habent, affirmat. itaque necessario huic quoque motum aliquem natura inveniri fatendum est. aut enim vi ante mundi ortum inordinatus erat elementorum motus aut natura; si vi, ne sermo in infinitum procedat (quemadmodum paulo ante dicebamus), convenit, ut in id terminetur, quod natura quidem movetur; quodsi hi motus natura extiterint, igitur motus natura invenitur. si autem hoc tamquam manifestum sumatur, omnino efficitur, ut ordinis perturbatio prius [ordine non sit; siquidem quod natura est, prius] est eo, quod praeter naturam existit.2 si enim primum ✘movens✙ moveatur, natura, non vi movetur atque illa etiam, [quae moventur,] non vi in propriis locis quiescunt, quandoquidem neque etiam praeter naturae ordinem ad ea ferebantur; etenim id, quod motum affert, natura quidem movet. cum ✘vero✙ id, quod movetur, natura etiam existat, siquidem ea etiam, in quibus levitas est, sursum, ea autem, in quibus pondus, deorsum quemadmodum nunc ferentur: id omnino κόσμος est, quasi dicas suprema descriptio et ordo; talis enim mundi nunc ratio est. Idem praeterea alia ratione explicavit, quatenus de eo ad certum quendam terminum uberius disseruit, reliquum vero sermonis dimisit, ut illum nos absolveremus. etenim ait: iam vero hoc quispiam ab eis quaerat, utrum fieri possit,3 ut inordinato hoc motu consensu quodam nonnulla adinvicem congregentur ac eiusmodi permixtione inter se misceantur, ex qua quidem, si nunc fieret, planta et animal innovaretur, quemadmodum Empedocli in amicitia fieri placuit — ait enim, si capita sine cervicibus extitissent ac aliae partes, statim congregabantur, ex quorum compositione animal quoddam innovabatur — an hoc fieri non possit? cum autem usque ad id loci uberius disseruisset, [reliquum sermonem] reticuit, ut nos illum absolveremus. etenim si fieri potest, ut simili permixtione miscerentur, planta ergo et animal ante mundum inveniebantur, quae duo mundi partes sunt, quin immo mundus quidam ex eis perficitur atque ordinatur. si vero fieri non potest, ut tali permixtione misceantur, nec motus eorum interminati in infinitum, sed ordinati extiterint; iidem namque sunt, qui erant in iis, a quibus proficiscuntur. si vero non, nihil prohiberet, quin hoc modo misceantur, si motus eorum inordinati existant; motus enim interminatus nullam partem impeditam habet, ad quam pervenire non possit. Eorum autem sententiam, qui ante mundum in inanitate ac tempore infinito innumerabilia corpora velut insectilia extitisse asserunt (quemadmodum Leucippus ponebat), omnino idem necessario consequitur, ordinem nempe ac supremam descriptionem semper praecedere. sive enim id, quod ponunt movere infinitum, unum sit ac ita id, quod motum affert, moveat vel ut causa vel ut forma, quemadmodum figura vel exemplar vel aliquid eiusdem ordinis, sive multa sint, quae moveant, atque, ut sermo continuetur, dicamus, quod vel unum sit, quod ponunt insectilia haec corpora movere, vel multa; si autem multa, vel finita sint vel infinita, ac motus quoque et species motus infinitae sint: omnes 〈motus〉 ad eundem motum relationem habebunt atque ad unum et eundem locum et iuxta eandem rationem, quemadmodum ii, qui insectilia gravitate movent, tametsi ipsa infinita existant. si autem omnes motus ad 〈eundem〉 motum atque ad eundem locum relationem habent, iuxta hanc etiam rationem inordinati non invenientur; non enim ex eo, quod non eodem et eadem ratione feruntur corpora, id, quod inordinatum est, sequitur.

因此,他[亚里士多德]说,无论是留基伯还是德谟克利特,都无法逃避承认某种因自然的运动被发现,既然他们说被他们称为第一物体的不可分割体[原子],在无限的虚空中彼此因强力而运动。因为完全必须断言,在它们之中有某种首先由自然推动的东西;因为如果不在某处中止于依自然运动之物上,论述就将走向无限。从这些出发,亚里士多德转回到《蒂迈欧篇》所记载的内容。因为他说,正由于在天产生之前诸元素曾依混乱无序的运动而运行,不朽的神才将它们归于秩序。他说,正如留基伯和德谟克利特的追随者们既然设定不可分割体在虚空中彼此因强力运动,就被迫承认存在着某个首先依自然运动的东西一样,那些主张当诸元素在世界产生之前依无序混乱的运动被推动时被神归于秩序的人(正如《蒂迈欧篇》所记载的那样),也必然被引向同样的论述。因为仅仅在这一个道理上这两种见解彼此不同:即前者设定在世界产生之前自身无序运动的是不可分割体,而后者则肯定处于这种状态的是元素。因此,后一种见解也必然必须承认某种因自然的运动被发现。因为在世界产生之前诸元素的无序运动要么因强力,要么因自然;如果因强力,为了不使论述走向无限(正如我们不久前所说),它终结于确依自然运动之物乃是合宜的;但如果这些运动是依自然存在的,那么因自然的运动就被发现了。如果将这一点作为显而易见之理来接受,就完全得出秩序的扰乱[并非先于秩序;既然依自然之物先于]违反自然而存在之物。因为如果最初的推动者被推动,它乃是依自然而非因强力被推动,且那些[被运动者]也并非因强力在其固有的场所中静止,既然它们也绝非违反自然的秩序向那些场所运行;因为带来运动之物确实是依自然推动的。但当被运动者也依自然存在时——既然具有轻者将向上,具有重者将向下运行,恰如现在一样——那完全就是宇宙,亦即你可以说是最高的编排与秩序;因为现在的世界状态就是如此。 此外,他在一定限度内以另一种道理阐明了同一件事,即他就此进行了较为充分的论述,而将论述的其余部分留给我们去完成。因为他说:现在有人可以向他们发问,通过这种无序的运动,某些东西是否可能由于某种契合而聚集在一起,并以这样一种混合彼此相混——根据这种混合,若在现在发生,植物和动物就会重新生成,正如恩培多克勒所认为在友爱中所发生的那样;因为他说,若无颈之首与其他部分产生,它们立即聚集在一起,通过它们的组合某种动物便重新生成——抑或这不可能发生?然而,当他较为充分地论述至该处时,便对[剩余的论述]保持沉默,以便我们来完成它。因为如果它们可能以类似的混合相混,那么植物和动物就在世界之前被发现了,而这两者是世界的部分,甚至可以说某种世界由此得以完成并被秩序化。但如果它们不可能以这样的混合相混,它们的运动也就不是向无限无终止的,而是早已被秩序化了;因为它们与它们从中发出的那些事物中的运动是相同的。如果并非不可能,那么即便它们的运动无序地存在,也绝无任何东西阻止它们以此种方式混合;因为无终止的运动没有任何受阻碍而无法到达的部分。 至于那些断言在世界之前,在虚空和无限的时间中存在着无数像不可分割体一样的物体的人的见解(如留基伯所设定的那样),完全必然得出同样的结论,即秩序与最高编排始终居先。因为无论他们设定推动无限者为一个,且带来运动之物或作为原因或作为形式(如形状或模型或同类的事物)而运动,抑或推动者为多个——为了使论述得以继续,我们说他们设定推动这些不可分割物体的要么是一个,要么是多个;若是多个,要么有限要么无限,运动及运动的种类亦无限——一切[运动]都将与同一运动、向同一场所并依照同一比例具有关系,正如那些通过重力推动不可分割体的人那样,尽管它们自身是无限的。但如果一切运动都与同一运动及同一场所具有关系,依照这一道理,它们也不会被发现是无序的;因为由物体并非向同一处且以同一方式运行这一点,并不得出无序的结果。

语法注3 条
  1. 3.2quin motus quidam natura inveniatur

    接在带有否定的逃避/回避表达 confessionem subterfugere possunt(“能够逃避承认”)之后的 quin + 虚拟式现在时从句,意为“无法逃避承认……”。

  2. 3.2ordinis perturbatio prius [ordine non sit; siquidem quod natura est, prius] est eo, quod praeter naturam existit

    方括号内的文字为校订者(Landauer)所补入。句子的核心结构为 ordinis perturbatio prius ordine non sit(“秩序的混乱并不先于秩序”),紧接着由 siquidem 引导的原因从句中,prius est eo(“先于彼”:eo 为比较夺格)陈述了“依自然之物先于违反自然之物”这一原则。

  3. 3.2utrum fieri possit, ut inordinato hoc motu consensu quodam nonnulla adinvicem congregentur ... an hoc fieri non possit

    由 utrum ... an 引导的双重间接疑问句,从属于主句的要求/劝诫性虚拟式 quaerat(“让某人发问”)。前一分支中,fieri possit 带有名词性从句 ut ... congregentur ac ... misceantur 作为主语,在插入了关于恩培多克勒学说的破折号例示之后,由 an hoc fieri non possit 引出对立肢。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:161.5-163.2