← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§159.12-161.5

论物体的自然运动与轻重倾向

特米斯提乌斯阐释亚里士多德《论天》第三卷第二章的论述,通过运动本身的性质(反自然运动以自然运动为前提)以及对中心静止的分析(避免无限后退并确立有限的自然场所),论证了物体必然具有自然运动以及重与轻的倾向。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.2#1

His autem sermonibus explicatis, qui ideo dicuntur, quoniam multum interest dicere, corpora ex extremitatibus constare,1 cum in eis assumpsisset corpora gravitatem et levitatem habere, id illis inesse probare aggreditur. hoc autem eo probatur, quod naturalem motum habent. hic autem omnino efficitur, quoniam inclinationem habere sumuntur; inclinationis autem species duae, gravitas et levitas, sunt, siquidem grave est, quod ad inferiorem, leve autem, quod ad superiorem locum inclinat. simplicibus autem corporibus, videlicet elementis, prima quidem ratione motum aliquem a natura datum esse hunc in modum docet. quoniam enim, inquit, corpora moveri videntur, vel vi vel contra naturam moventur; si vero vel vi vel contra naturam moventur, omnino itaque illis alter etiam motus naturalis inest; quemadmodum enim superius dictum, in Physicis autem demonstratum fuit, fieri non potest, ut quiddam contra naturae ordinem moveatur, nisi natura cieatur,2 ac plane et absolute moveri non potest, cum eius propriam ac peculiarem naturam hac comparatione egrediatur. in universum autem cum aliquid aliquem motum habet, quocum alios ✨eiusdem rei motus✩ comparare licet, qui vel leviores vel confusi ac sine ordine vel breviore tempore sunt, vel ob aliud quippiam — et haec est ratio eius, quod contra naturam dicitur —, fieri non potest, ut ille motus una cum quolibet horum contra naturam existat. quamvis autem aliquid plures habeat motus praeter naturam, tamen ex praedictis causis motum quoque naturalem, et unum quidem, habeat necesse est. quemadmodum enim unaquaeque res uno quidem modo est, diversis vero modis non est, ita etiam se habet, quod natura et quod contra naturam existit. quae enim natura sunt, uno modo inveniuntur, quae autem contra naturam, diversis modis, ob transmutationem, quae est in natura; nihil enim prohibet, quin transmutationes plures sint. naturalis igitur motus in corporibus invenitur. Quod etiam ex quiete perspici licet. etenim omne, quod quiescit, vel vi vel natura [quiescit]; natura ibi quiescit, quo suapte natura fertur [vel eo in loco, ad quem inclinationem habet], vi autem ibi quiescere videtur, quo vi fertur. quoniam igitur aliquid in medio manere videtur, quemadmodum terra, vel igitur hunc in locum violenter movetur ac vi quoque in eo quiescit, vel natura. quodsi eius quies hoc in loco erit natura, perspicuum est eius etiam motum ad medium esse natura — eodemque modo motus corporis erit — si vero vi in medio quiescit, omnino aliquid esse oportet, quod eam cogat impediatque, quominus moveatur loco. et sumatur corpus, quod eam impedit, vel quiescens impedire vel, dum movetur, hoc efficere. si eo, quod quiescit, eam impedit et omne, quod quiescit, vel natura vel vi quiescit, erit etiam eius quies vel vi vel natura. quare ad eandem rationem revolvemur; dicemus namque, si natura quiescit, natura motus invenitur, si autem vi, eosdem sermones proferemus ac sermo in immensum procedet, quod fieri non potest. quodsi id, quod terram ferri impedit ac eam quiescere cogit, ea quidem ratione eam cogat ac impediat, quatenus nempe movetur, quemadmodum Empedocles dixit magnam conversionem rotationemque terrae quietis causam esse: animadvertendum erit, quo nam terra ferretur, si ferretur; convenit enim, ut locus quidem sit, quo terra feratur, siquidem omnis motus hinc illuc fieri debet. si enim propriae terrae naturae esset, ut tempore praeterito in infinitum lata esset, motus igitur nunquam finisset, cum id, quod fine caret, transiri non possit; quod autem transiri ac finiri non potest, nec initium habere poterit. etenim si impossibile erit, ut homo (exempli gratia) incedat per longitudinem 〈campi〉, neque etiam est generatione. itaque convenit, ut eius motus terminum ac finem sortiatur. si enim feretur, in eo etiam quiescet; ad hunc autem locum quando terra movebitur, in eo natura quiescet: igitur eius etiam motus in eum locum erit natura. quare motus quidam natura etiam invenitur. eadem quoque de eo nobis dicenda sunt, quod prohibet terram natura sua et quod eam ferri impedit, siquidem vel impedit eam natura vel contra naturam. convenit autem, ut naturalis motus eam praecedat; quod f. 44ȓ enim contra naturam est, ad id ascendit, quod secundum naturam existit. quare si aliquid aliud cieatur, et quiescet propter aliquid aliud vi. itaque convenit, ut secundum positum hunc sermonem motus aliquis natura deprehendatur.

在阐明了这些论证之后——之所以提出这些论证,是因为断言物体由端部构成关系重大——既然他在这些论证中已经假定物体具有重与轻,他便着手证明这一点属于它们。而这一点是由于它们具有自然运动而得到证明的。至于这种[自然运动],则完全是因为假定它们具有倾向而得以确立;而倾向的种类有两种,即重与轻,因为向低处场所倾斜的是重者,向高处场所倾斜的是轻者。至于单纯物体,即元素,在首要意义上某种运动是由自然所赋予的,他依如下方式予以教导。他说,既然可以观察到物体在运动,它们要么因强力、要么违反自然而运动;但如果它们要么因强力、要么违反自然而运动,因此它们之中也完全包含着另一种自然的运动;因为正如上文所述以及在《物理学》中所论证的那样,除非某物被自然所推动,否则不可能违背自然秩序而运动,并且当通过这种比较脱离了它自身固有的特殊自然本性时,它就完全且绝对不能运动。一般而言,当某物具有某种运动,并允许将该物的其他运动与该运动进行比较——这些运动要么更轻微,要么混乱无序,要么历时较短,要么出于其他某种原因——而这就是被称为违反自然之物的道理——,该运动就不可能与这些运动中的任何一个一同违反自然而存在。尽管某物可以有多种超出自然的运动,但由于前述原因,它也必须具有一种自然运动,且确为单一的运动。因为正如每一事物在一种方式下存在,但在多种不同方式下不存在一样,依自然存在之物与反自然存在之物也是如此。因为依自然之物以单一方式被发现,而反自然之物则以多种方式被发现,这是由于存在于自然之中的转变;因为没有任何东西阻止转变有多种。因此,在物体中发现了自然运动。 这一点也可以从静止中看出来。因为凡静止之物,要么因强力、要么因自然[而静止];因自然,则静止于它依自身自然本性所趋向之处[或静止于它对其具有倾向的那个场所];因强力,则似乎静止于它因强力所趋向之处。因此,既然观察到某物居留于中心,正如大地一样,那么它要么是强暴地向这一场所运动且因强力而在其中静止,要么是因自然。如果它在这一场所中的静止是因自然,那么显而易见,它向中心的运动也是因自然——物体的运动也将以同样的方式进行——;但如果它是因强力而在中心静止,就完全必须有某种东西强迫并阻止它从该场所移开。并且让我们假定,阻止它的物体要么在静止中予以阻止,要么在运动中促成这一点。如果它是因静止而阻止它,且凡静止之物要么因自然、要么因强力而静止,那么它的静止也同样要么因强力、要么因自然。因此我们将转回到同样的道理;因为我们将说,如果是因自然而静止,就发现了自然的运动;但如果是因强力,我们将提出同样的论述,而论述将走向无限,这是不可能的。但是,如果那阻止大地运行并迫使其静止之物,正如恩培多克勒所说巨大的旋转与旋涡是大地静止的原因那样,恰恰是以其运动的缘由强迫并阻止它,那么就必须注意,大地若要运行,究竟会向何处运行;因为既然一切运动都必须从此处到彼处发生,大地所趋向的场所确实存在乃是合宜的。因为如果在过去的时间里向无限运行属于大地特有的自然本性,那么运动就绝不会终止,因为缺乏终点之物是无法穿过的;而无法穿过且无法终止之物,也将无法具有开端。因为如果一个人(举例来说)穿过[原野]的全长是不可能的,那么它通过生成也是不存在的。因此,它的运动获得界限与终点乃是合宜的。因为如果它运行,它也将在其中静止;而当大地向这一场所运动时,它将在其中因自然而静止:因此它向该场所的运动也将是因自然。因此,某种因自然的运动也被发现了。关于依其本性制止大地并阻止其运行之物,我们也必须说同样的话,既然它要么依自然、要么违反自然而阻止它。然而,自然运动在它之前存在乃是合宜的;因为违反自然之物,乃是溯及依自然存在之物。因此,如果有某种别的东西被推动,它也将由于某种别的东西因强力而静止。因此合宜的是,根据所设定的这一论述,某种因自然的运动得以被认识到。

语法注2 条
  1. 3.2multum interest dicere, corpora ex extremitatibus constare

    无人称动词 interest 带有副词性中性宾格 multum,并以后续的不定式短语 dicere, corpora ex extremitatibus constare 作为真正主语。该句起到引导性解释的作用,将上一章末尾针对面构成论的冗长反驳与自然运动及重量的物理学根本原理连接起来。

  2. 3.2fieri non potest, ut quiddam contra naturae ordinem moveatur, nisi natura cieatur

    无人称句式 fieri non potest ut...(“……是不可能的”)与由从属连词 nisi(“除非……”)引导的条件从句相结合。这清楚表明了亚里士多德自然学的一个核心原则,即反自然运动(contra naturam)并非自立的原初范畴,而在逻辑和因果上必然预设了本性运动(secundum naturam)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:159.12-161.5