- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:163.2-164.34
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
忒密斯提乌斯驳斥了阿佛洛狄西亚的亚历山大认为亚里士多德论述残缺的观点,通过举例说明假说推理的正当逻辑结构为之辩护。随后,他将“无秩序”等同于“违反自然”,指出若设定无限时间的无秩序将导致世界反成非自然的困难,以此批判柏拉图的生成论,并最终从运动与活动的角度探讨了依自然与反自然之物的本体论地位。
Alexander vero postremum hunc sermonem hoc quidem modo minime explicavit, sed diminutum esse illum affirmavit; dicere namque debuerat fieri non posse, ut species motuum sint infinitae, ac fieri non posse, ut ipsi quoque motus infiniti existant. sed dissentaneum est hoc dicere, videlicet ut, cum quispiam secundum positionem statuerit motum esse infinitum,1 inquirendo, quid ex hac positione sequatur, dicat ex ea sequi, motum non esse infinitum. hoc enim simile est, ac si qui disquireret, si hoc esset animal, quid ex hac positione sequeretur, diceret: si hoc est animal, sequitur, ut non sit animal. etenim cum positione aliquid statuatur, omnino considerari debet, quid ex illa positione sequatur. nos vero dicimus fieri non posse, ut ponatur aliquid esse animal, si dixero: si id animal est, ergo hircocervus; sed non est hircocervus, igitur nec animal. atque qua ratione hi duo sermones differant inter se, facile intellegi potest. quaerenti, quid consequatur, omnino convenit, ut positionem fateatur; et cum positio erit perfecta, quod continget, utique apparebit. exempli gratia, si, quid ex hac positione sequatur, disquirere velimus, nempe si homo habet alas, [profecto non convenit, ut positio sumatur: videlicet si tu habes alas,] non es homo; sed tu es homo, igitur non habes alas; sed convenit, ut id sane speculemur, quod quidem hoc [vel simili] sequitur ordine: nempe si tu habes alas, necessario eae tibi insunt. ex hoc autem necessario efficitur, ut voles; ex hoc vero, quod non sis in terra nec in aqua vel id genus alia. hoc autem alio quidem ordine nunc etiam positum fuit, non ut infinitum motum destrueret, sed eius intentio fuit demonstratione explicare, ordinem semper inveniri; quod similiter effici potest, si motus etiam infinitus poneretur. Praeterea illud inordinate nihil est aliud nisi contra naturam, siquidem proprius atque cognatus ordo eorum, quae sub sensum cadunt, natura est. ad unum enim contrarium aliud sequitur, quando per se, non autem ex accidente ad illud sequitur. si enim elementa infinitis temporibus inordinate moverentur, eorum igitur status, qui praeter naturam est, in infinitum procederet. quod autem in unoquoque genere natura inest, id quidem maiore ex parte ac diutius ei inest — homo namque (exempli gratia) natura sanus est, siquidem hoc in maiore hominum parte ac diutius inest; quod vero aeger est, huius contrarium existit — infinitum autem amplius est ac in maiore parte temporis, cum sit in tempore infinito: nihil igitur inordinatum in eo inest. itaque iis, qui hoc posuerunt, (innuit autem Platonem) contra contingit: nempe ut ordinis perturbatio a natura proficiscatur, quoniam longo tempore perseveravit, ordo autem et mundus contra naturam sit, quoniam eius tempus hoc tempore brevius existit. hoc enim tempus infinitum est, mundi vero tempus semper a finito tempore initium sumit, siquidem omne tempus, quodcumque sit, finitum existit. inde, quemadmodum praefati sumus, sequitur, mundum esse contra naturam, tametsi natura quidem sit. nihil autem secundum naturam et simul praeter naturam esse potest, cum nihil eorum, quae sunt secundum naturam, sit ut contingit, videlicet inordinatum et praeter naturam. Quare Anaxagoras bene fecit, qui praedicta absurda declinavit. non enim ponit mundum ex iis constare, quae antea inordinate movebantur, sed ex iis, quae non moventur. quare etiam alii, cum mundum quodammodo ab initio colligunt (quemadmodum Empedocles), ad hunc modum ponunt, ex iis videlicet, quae quiescunt. et reliqua, quae huic addidit sermoni. Atque in universum haec verba et quae paulo ante retulit hunc sensum habent. 〈nos vero dicimus:〉 quod contra naturam et quod natura est, non posuere tamquam esse et non esse, sed ambo esse ponuntur, quatenus motu aliquo sunt.2 quod enim natura in homine inest, non est, ut absolute esse dicatur — alioquin hac quidem ratione, quicquid est natura, esse diceretur —, sed hoc quidem ex eo dicitur, quod est agere et movere. quemadmodum illud egredi naturam aliud non est, nisi ut aliquid sit — alioquin ex hoc omnino sequeretur, ut non essendi hircocervi dispositio contra naturam inveniretur — sed ex eo dicitur, quod est agere et movere. ita in reliquis aliis rebus natura aliquid invenitur et contra naturam, motu aliquo et actione. quod autem natura est, prius est eo, quod contra naturam atque inordinatum existit. videtur autem motu et non motu.
然而亚历山大绝非以这种方式阐明最后这一论述,而是断言它是残缺的;因为他说,他[亚里士多德]本应当说运动的种类不可能无限,且运动本身也不可能无限地存在。但是这样说是不协调的,即当某人依假设确立运动是无限的时,在探求从这一假设中得出什么时,却说从中得出运动不是无限的。因为这类似于某人若探究如果这是动物从这一假设中会得出什么,却说:“如果这是动物,得出的结论是它不是动物。”因为当某物通过假设而被确立时,完全应当考量从该假设中得出什么。然而我们说,如果我说:“如果它是动物,那么它就是山羊鹿;但它不是山羊鹿,因此也不是动物”,某物便不可能被设定为动物。而且通过何种道理这两种论述彼此不同,是容易理解的。对于探求会得出什么的人来说,承认该假设是完全相称的;而当假设完整时,将要发生的事情无论如何都会显明。例如,如果我们想要探究从这一假设中得出什么,即如果人有翅膀,[确实不应当这样接受假设:即如果你有翅膀,]你就不是人;但你是人,因此你没有翅膀;而是应当让我们确实考察按照这种[或类似的]顺序得出的结论:即如果你有翅膀,它们必然属于你。而从这之中必然得出你将飞翔;从这之中又得出你不在陆地上也不在水中,或诸如此类的其他事情。然而现在这也是按照另一种顺序被设定的,并非为了破除无限的运动,而是他的意图在于通过论证阐明秩序始终被发现;即使运动被设定为无限,这一点也可以类似地被得出。 此外,那个“无秩序地”无非是违反自然,既然感觉对象的固有且同类的秩序乃是自然。因为对于一个相反者,另一个相反者必然随之而来,只要它是依自身而非依偶性随之而来的。因为如果诸元素在无限的时间中无秩序地运动,它们违反自然的状态就会走向无限。但在每一个类中依自然内在之物,确实在大部分情况下且在更长的时间中内在于它——因为人(例如)依自然是健康的,既然这属于大部分人且处于更长的时间;而患病则是作为这一点的相反者存在的——无限者则是更为广大的,且处于时间的大部分之中,既然它处于无限的时间之中:因此没有任何无秩序之物内在于它。因此,对于那些作此设定的人(他暗指柏拉图),发生了相反的结果:即秩序的扰乱发自自然,因为它持续了很长时间,而秩序与世界则是违反自然的,因为它的时间作为比这一时间更短而存在。因为这[以前的]时间是无限的,而世界的时间始终从有限的时间开始,既然任何时间,无论何种时间,都作为有限而存在。由此,正如我们先前所说,得出结论说世界乃是违反自然的,尽管它确实是依自然的。但是,既然依自然存在的事物没有一个是出于偶然的,即无秩序且违反自然的,那么任何事物都既不可能依自然同时又违反自然。 因此阿那克萨戈拉做得很好,他避开了前述的荒谬。因为他并不设定世界由先前无秩序运动的事物构成,而是由不运动的事物构成。因此其他人当他们以某种方式从最初聚集世界时(正如恩培多克勒所做的那样),也按照这种方式设定,即由静止的事物构成。以及他添加到这一论述中的其余部分。 总体而言,这些言辞以及他不久前转述的言辞具有这种意义。〈然而我们说:〉违反自然者与依自然者,他们并未设定为存在与非存在,而是两者都被设定为存在,只要它们因某种运动而存在。因为依自然内在于人之物,并不是说它被绝对地称为存在——否则照此道理,凡是依自然者就都会被称为存在——而是这确实是从其行动与运动这一事实上被言说的。正如那个偏离自然的事物无非是某物存在——否则由此将完全得出山羊鹿之不存在的状态被发现是违反自然的——而是从其行动与运动这一事实上被言说的。在其余的其他事物中也是如此,通过某种运动和活动,某物依自然被发现,且违反自然被发现。而依自然者,先于违反自然且无秩序而存在者。然而它是通过运动和非运动而被见到的。
- 3.2sed dissentaneum est hoc dicere, videlicet ut, cum quispiam secundum positionem statuerit motum esse infinitum, inquirendo, quid ex hac positione sequatur, dicat ex ea sequi, motum non esse infinitum
句法骨架为 'sed dissentaneum est hoc dicere'(“然而这样说是自相矛盾的”),后接起同格说明作用的虚拟语气名词性从句 'videlicet ut... dicat',其内部嵌套了 cum 从句('cum quispiam... statuerit')与动名词短语('inquirendo, quid... sequatur')。该句批判了在设定假说(运动是无限的)之后、探究其逻辑推论时却断言能从中得出假说自身的否定这一逻辑谬误。
- 3.2quod contra naturam et quod natura est, non posuere tamquam esse et non esse, sed ambo esse ponuntur, quatenus motu aliquo sunt
完成时第三人称复数动词 'posuere' 省略了主语,指涉前文提及的自然哲学家们。'quod contra naturam et quod natura est'(“反自然者与依自然者”)为宾格直接宾语,'tamquam esse et non esse'(“如同存在与非存在一般”)作虚词性比较补足语。在 sed 引导的对应分句中转换为被动句 'ambo esse ponuntur'(“两者皆被设定为存在”),并由 quatenus 引导的条件性从句(“只要它们因某种运动而存在”)限定其存在的范围。
