← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§14.23-16.18

第五种物体的无对立性与不可增减质变

德米斯蒂乌斯论证了圆周运动与第五种物体没有对立面,且因缺乏相应的质料与营养,该物体不仅是不生不灭的,而且既不接受增盛亦不接受受动性质的变化,并在将亚里士多德的论述与《范畴篇》加以调和后作了全面总结。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.3#3

et in universum, dum a contrario et in contrarium dicit, eam contrarietatem intellegi vult, quae est secundum genus, quaeque forma et privatio est, inter has namque vere contrarietas intelligitur. cum igitur demonstratum sit, conversionem non habere contrarium - hoc vero demonstratum est - ergo id, cuius motui nullus motus contrariatur, contrarium quoque habere non potest. si enim naturalia corpora ideo naturalia dicuntur, quoniam principium motus in se habent, igitur contrariorum etiam pari modo motus contrarios esse dicimus, sicuti simplicia quoque corpora dicuntur esse simplicia, quatenus simplicium motuum initium in se habent. et secundum hoc, quia natura existens in illis quidditas eorum est, formaeque illorum substentaculum.1 At prima oratio vera est, igitur secunda quoque vera existet. Aristoteles dicit: invenimus igitur naturam id quod futurum erit generabile et quae deinceps sequuntur. Post haec ostendit quintum corpus neque augmentum neque additionem admittere. crescit namque augeturque corpus, quando nutritur - sit autem quod nutritur, veluti hepar - dum aliquod cognatum advenit ac in eius materiam fuerit transmutatum. at non invenimus in eiusmodi corpore huius rationis materiam. caro etenim nutritur, cum ei quippiam familiare adiungitur, quod in proximam eius materiam, quae sanguis est, permutatum fuerit; hic igitur sanguis erit illi similis, nec non secundum eius substantiam carni adhaerens, eiusdem alimentum evadet. nos vero non invenimus in circulari corpore materiam, ut sanguinem vel quippiam ei simile, ac in universum nullam in se materiam habet, quemadmodum hoc alibi a nobis demonstratum est. praeterea nullum huic corpori contrarium invenitur, a quo transmutari ac in illud converti possit. nutrimentum igitur non habet, siquidem nutrimentum in naturam eius quod alitur permutatur. Alexander autem aliter hunc sermonem interpretatur. eodemque iure possumus vere dicere quod hoc corpus alterationem non recipiat, alteratio namque motus est ad qualitatem. in Categoriis autem declaratum est, quatuor esse qualitatis species, quarum prima habitus dispositioque est, secunda naturalis potentia habilitasve, ut aptitudo ad artem cursorum capessendam, tertia vero species activae (sic) qualitates (παθητικαί) sunt, dum quis (exempli gratia) erubescit, incalescit, delectatur, vel simili modo afficitur, quarta autem ea est, in qua figurarum species consistit, ut rectum, rotundumque. Atqui ea tantum alteratio, quae ad quartam hanc qualitatis speciem fit, cum perpessione minime evenit. idque facile videre licet in eo, quod circulari triangularique figura praeditum sit; non enim cum delectu verecundiave, dolore aut calore hoc illi evenit. ea autem alteratio, quae iuxta primam qualitatis speciem fit, nempe habitus, ac etiam iuxta secundam, ut ignobilitas, dignitas, doctrina, valetudo invaletudoque, non nisi suscepta passione oriuntur, nisi quod habitus passiones non sunt, iuxta tertiam autem speciem sunt qualitates κατὰ πάθος. quod autem hoc in loco intendimus, est nempe: nos invenimus omnia naturalia corpora, quae secundum qualitatem alterantur, augmentum quoque accretionemque suscipere, veluti plantae sunt, animalium corpora et elementa, sicut ignis, aqua, nec non reliqua elementa. Si itaque circulare corpus neque augmentum, neque accessionem nec corruptionem admittit, quemadmodum declaravimus, igitur neque etiam alterationem recipiet. et inquit Aristoteles id vicissim in naturalibus corporibus retrocommeare: ut omne naturale corpus passionem recipiens crescit decrescitque, quemadmodum ad sensum videmus, ita corpus omne, quod incrementum decrementumque admittit, alterationem atque passionem recipit. dixit ut videmus, quandoquidem iis de rebus hic sermonem habemus, quae nostris sensibus subiciuntur. neque hac ratione sibi ipsi Aristoteles adversatur in Categoriis dicenti,2 necesse omnino non esse, ut omne id, quod alteratur, crescat augeaturque, siquidem hoc in loco dixit, id, quod recipit alterationem κατὰ πάθος, augmentum quoque atque accretionem recipit, quamvis illius accretio augmentumve secundum eius transmutationem minime fiant. nec te praetereat velim, ex iis, quae diximus, elici non posse, quintum corpus absolute quamcunque alterationem non admittere, sed quod affectrices alterationes non admittat, quae secundum transmutationem fiunt. Colligendo deinceps ea, quae dixerat, ait: et mundus neque ortum neque interitum admittit, et reliqua, quae deinde sequuntur. hoc autem manifestum erit, ut Aristoteles inquit, si quis hisce fidem adhibuerit, ac demonstrationis loco ea statuerit, quae in praecedentibus sumpta sunt a nobis. haec autem sunt, omne, quod fit, ex contrario in contrarium fieri, omneque, quod crescit atque augetur, tunc accretionem et augmentum sumere, cum sibi simile quidpiam adiungitur in eiusque substantiam transmutatur et reliqua his similia.

并且普遍而言,当[亚里士多德]说“由对立者且入于对立者”时,他意指被理解的那种对立乃是依于属的对立,即作为形式与阙如的对立;因为正是在这些之间,对立才被真正理解。因此,既然已经论证了圆周运动没有对立面——而这确实已经被论证了——那么,凡无任何运动与其运动相对立之物,也就不可能具有对立者。因为如果自然物体之所以被称为自然的,乃是因为它们自身具有运动的本原,那么我们同样可以说对立者的运动亦是对立的,正如简单物体之所以被称为简单的,乃是在于它们自身具有简单运动的起点。而依照此理,乃是因为存在于它们之中的本性正是它们的本质,且是它们形式的支撑。然而第一命题是真实的,因此第二命题也将是真实的。亚里士多德说:“因此我们发现了将要生成之物的本性……”以及随后的内容。在此之后,他指明第五种物体既不接受增盛亦不接受附加。因为当物体得到滋养时它便生长并增盛——假定受滋养之物例如是肝脏——此时有某种同类的东西到来并被转变成它的质料。但我们在这种物体中并未发现此类质料。因为肉得到滋养,乃是有某种亲和之物加于其上,且被转变成作为其近质料的血液;因此这血液将与它相似,且依照其实体依附于肉,成为它的养料。然而我们在圆形物体中并未发现像血液或类似之物那样的质料,并且普遍而言它自身完全不具质料,正如这已由我们在别处所论证的那样。此外,并未发现与此物体相对立之物,使之能由此对立者转变并转化入其中。因此它没有营养,因为营养乃是转化为受滋养者的本性。然而亚历山大对此论述有不同的解释。依同样的根据,我们可以真实地说,此物体不接受质变,因为质变乃是朝向性质的运动。然而在《范畴篇》中已经阐明,性质有四个种,其中第一种是状态与情状,第二种是自然潜能或适能,如从事奔跑之术的适宜能力,第三种则是主动(原文如此)性质(受动性质),如某人(举例而言)发红、发热、感到愉悦或受类似的影响,而第四种则是构成图形之种者,如直线与圆形。然而,唯独关于这第四种性质而发生的质变,决不是伴随着遭受情态而发生的。这在具有圆形或三角形者身上很容易看出来;因为这并不是伴随着愉悦或羞怯、痛苦或热而发生于其上的。然而,按照第一种性质(即状态)发生的质变,以及按照第二种性质发生的质变(如卑贱、尊贵、学识、健康与不健康),除非承受情态便不会产生(除了状态本身并非情态之外);而按照第三种性质者,乃是依情态的性质。然而我们在此处所意指的,正是:我们发现所有依性质而质变的自然物体,也都承受增盛与生长,如植物、动物的身体以及火、水和其余元素等元素。因此,如果圆形物体既不承受增盛,亦不承受附加,也不承受消灭(正如我们所阐明的),那么它也将不接受质变。并且亚里士多德说,这在自然物体中乃是反向互推的:正如我们在感觉上看到,凡承受情态的自然物体都生长并减缩,同样,凡接受增盛与减缩的物体,都接受质变与情态。他说“正如我们所见”,乃是因为我们在这里探讨的是服从于我们感觉的事物。亚里士多德也并未因此而与自己在《范畴篇》中所说的自相矛盾,即凡发生质变者皆生长且增盛决非必然;因为他在此处说的是,凡承受依情态的质变者,也接受增盛与生长,尽管它的生长或增盛决不是按照它的转变而发生的。我亦不希望你忽略,从我们所说的话中不能推导出第五种物体绝对不接受任何质变,而是它不接受依照转变而发生的受动质变。随后他总结自己所说的话,说道:“世界既不接受生成亦不接受消灭”,以及随后接着的内容。亚里士多德说,如果有人对这些笃信不疑,并将我们在前面所假定的事项置于论证的地位,那么这一点将是显而易见的。而这些事项乃是:凡产生者皆由对立者进入对立者而产生,凡生长且增盛者,皆在某种与其相似之物被附加并转变成其实体时才接受生长与增盛,以及其他类似事项。

语法注2 条
  1. 1.3et secundum hoc, quia natura existens in illis quidditas eorum est, formaeque illorum substentaculum

    在 et secundum hoc 之后的 quia 从句是一个省略了主句谓语动词的结构,用以补充说明前述关于运动本原之论断的形而上学根据,意即“[之所以]依照此理,乃是因为存在于它们之中的本性……”。

  2. 1.3sibi ipsi Aristoteles adversatur in Categoriis dicenti

    与格分词 dicenti 与反身代词 sibi ipsi 一致,修饰动词 adversatur 所支配的与格补足语,表示限定或说明亚里士多德在何种言论背景下构成自相矛盾(“与他在《范畴篇》中所说的……自相矛盾”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:14.23-16.18