← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§157.14-159.11

依据重量与时间类比考察面构成论

特米斯提乌斯针对将物体还原为面、线、点的观点,梳理了关于重量可加性以及时间与瞬间之类比的疑难,并审视了亚里士多德对柏拉图《蒂迈欧篇》面构成论的批判与辩护。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.1#8

etenim nihil prorsus conferet, ut aliquid gravius sit, si id ei adiungatur, quod expers gravitatis est; quibus gravibus existentibus,1 linea et punctum etiam gravia erunt; etenim quemadmodum linea ex punctis, ita ex lineis superficies atque ex his corpora fiunt. si vero 〈multitudine〉 non erunt graviora, siquidem quam comparationem proportionemque corpora habent inter se, eandem superficies ad invicem habere dicuntur eademque de linea et puncto ratio erit: sic etiam eadem prorsus absurda omnino sequerentur, punctum nempe dividuum ac individuum esse. Omnino quidem, inquit, iuxta horum sententiam accidit nullum corpus aliquando inveniri, aut certe fieri posse, ut non inveniatur. si enim corpora superficierum causa sint et in ea, quorum gratia aliquid est, cum dissolvitur, aliquando dissolvatur, tunc sane corpus tolletur, quandoquidem dissolvi potest. cum vero facile sit ad intellegendum, non antea posuit corpora dissolvi in superficies et quemadmodum corpora in superficies, ita superficies in lineas et has in puncta dissolvi. praeterea hoc quoque dicit: tempus ex momentis constat pariter ac compositio ex punctis; cum igitur tempus in momenta dissolvitur ac momenta tempus non sunt, fieri potest, ut tempus aliquando non sit. sed quod ex nostro sermone intellegitur, cum dicimus tempus aliquando non esse, in universum necessario efficit temporis constitutionem. qua autem ratione eiusmodi sermo iuxta sententiam Aristotelis duabus sententiis eorum adversetur, qui dicunt corpora ex superficiebus constare, captu (id me hercule) facile non est, nisi captiosus quis esse velit.2 idem, inquit, etiam positioni Anaxagorae accidit, qui mundum ex numeris constare pronuntiabat; etenim 〈Aristoteles〉 asserit ex iis mundum generari, quae gravitatem habent - naturalia enim corpora et gravitatem et levitatem habent - nec igitur ex unitatibus neque etiam ex numeris constat. Sed contra hoc Plato obicit, quod in Timaeo scripsit, quasi Protagoras (?) dixisset Socrati: si tua conclusio iuxta mei sermonis intellectum esset, vere quidem 〈concluderet〉; cum autem agendi vis ratioque ex eo proficiscatur, quod mei sermonis sensum non percepisti, quin aliquando in alium detorsisti, mea res non agitur. si vero non, quonam igitur in loco inquit Plato lineam ex punctis vel superficiem ex lineis componi? vel qua ratione ex eo, quod inquit corpora ex extremitatibus constare, sequitur, ut essentiam linearum ex punctis constituat? etenim quemadmodum praefati sumus, duobus modis extremitas cum extremitate componitur, quorum alter est ad lineam, alter vero ad latitudinem iniectionemque, et ita linea componitur cum linea; lineam autem ex punctis ac extremitatem ex lineis componi non nisi congregatione unius cum altero intellegi debet; corpora autem iuxta eius sententiam non congregatione, sed ad lineam ex extremitatibus componuntur: qui igitur sequitur, ut linea ex punctis generetur, cum generationis modus cuiuslibet istorum diversus sit a generatione alterius?3 atque in universum modo aliquo absurdum non est, ut, cum de prima forma, quae est in materia, quaesierit aliquis - et est id, quod tribus dimensionibus praeditum est - quam reliquae naturae, nempe caliditas, frigiditas, siccitas, humiditas et qualitates, quae ex eis constant, consequuntur - et ideo tantum invenitur forma per se, cum quaesierit primam formam, quae est in materia, et formas dissolverit - 〈dico, absurdum non est〉 ut primo superficies sint et istae ante rectangulos (ad eas namque sermo terminatur), quoniam ipsae longe plurimum praecedunt, in quantum etiam inveniuntur reliquas qualitates corpori impartiri, sed ea ratione, qua forma, non praecedunt, siquidem corpus eis prius existit. forte autem de eo quispiam existimare poterit, ipsum nempe posuisse corpora ex extremitatibus constare, ex eo, quod corpora congregatione ex extremitatibus constituuntur, non autem compositione. si autem compositione existente in extremitatibus per lineas constituerentur, id, quod inter extremitates terminabitur, immensum non erit, neque etiam corporeum densum per extremitates. perscrutandum itaque erat, quid mirum hoc in loco sibi vellet philosophus iste. de his autem haec dixisse sit satis, quandoquidem idem convenit, ut de illis dicatur, qui Pythagorae sectam secuti sunt.

因为即使将缺乏重量之物附加于其上,对于使某物更重而言根本毫无助益;而如果这些[面]是重的,线和点也将是重的;因为正如线由点生成,面由线生成,而物体则由这些[面]生成。但是,如果[面]并不是[因多数性]而更重,既然物体彼此之间具有何种比较与比例,面彼此之间也被说成具有相同的比较与比例,且关于线和点的道理也是相同的:那么完全相同的荒谬也同样会必然随之而来,即点既是可分的又是不可分的。 他[亚里士多德]说,完全按照他们的意见,就会发生有时找不到任何物体、或者至少可能找不到任何物体的情况。因为如果物体是为了面的缘故而存在,而当某物被分解时,它有时会被分解为它为了其缘故而存在的事物,那么既然物体能够被分解,物体当然就会被消除。然而,尽管这容易理解,他先前并未设定物体分解为面,正如物体分解为面一样,面分解为线,而线分解为点。此外,他也这样说:时间由瞬间构成,正如复合由点构成一样;因此,既然时间分解为瞬间,而瞬间不是时间,那么有时时间不存在乃是可能的。但是,当我们说有时时间不存在时,从我们的话语中所理解到的,普遍地且必然地促成了时间的构成。然而,按照亚里士多德的看法,这样的话语究竟依何种道理反对那些主张物体由面构成者的两种意见,除非有人想要吹毛求疵,否则(指赫拉克勒斯发誓)是不容易领会的。 他[亚里士多德]说,同样的事情也发生在阿那克萨戈拉的主张上,后者宣称世界由数构成;因为[亚里士多德]断言世界是由具有重量之物生成的——因为自然物体兼具重与轻——因此它既非由单元亦非由数构成。 但针对这一点,柏拉图以他在《蒂迈欧篇》中所写的提出反驳,仿佛普罗泰戈拉对苏格拉底说:如果你的结论是按照对我话语的理解得出的,那确实[推论]正确;但既然驳论的力量与理由来自于你没有理解我话语的含意、反而有时将其曲解为另一种含意,那么我的论点并未被触及。若非如此,柏拉图究竟在何处说过线由点合成、或者面由线合成?或者,从他说物体由端部构成这一事实出发,凭何种道理可以推导出他把线的实质建立在点上?因为正如我们先前所说,端部与端部是以两种方式结合的,其中一种是朝向线,另一种则是朝向宽度与附加,而线与线就是这样结合的;但是,线由点合成以及端部由线合成,只能被理解为一者与另一者的聚集;然而按照他的意见,物体并不是通过聚集、而是从端部朝向线结合的:既然这其中任何一者的生成方式都不同于另一者的生成,那么线由点生成又怎能推导出来呢? 并且一般而言,在某种方式上这并非荒谬:当有人探讨质料中的第一形式时——而这就是具有三维之物,其余的自然本性,即热、冷、燥、湿以及由它们构成的性质,都随之而来;因此只有当他探究质料中的第一形式并分解形式时,形式本身才被发现——[我说,这并非荒谬:]首先存在面,而这些面先于直角三角形存在(因为论述终止于它们),既然它们在极大程度上处于在先地位,就它们也被发现将剩余的性质赋予物体而言;但在作为形式的意义上,它们并不在先,既然物体先于它们存在。不过,关于他,也许有人会认为他之所以设定物体由端部构成,是因为物体是由端部通过聚集而不是通过结合构成的。但如果是由在端部中通过线而存在的结合来构成,那么被限定在端部之间的东西就不会是无度量的,也不会是通过端部的致密物体。因此本应当探究的是,这位哲学家在此处究竟有何奇妙的意旨。不过关于这些,说到这里就足够了,既然对于那些追随毕达哥拉斯学派的人而言,说同样的话也是合宜的。

语法注3 条
  1. 3.1quibus gravibus existentibus

    夺格绝对结构,其中 quibus 为指代前文“面”的连接关系代名词,在此起条件状语作用(“如果这些[面]是重的”)。

  2. 3.1captu (id me hercule) facile non est, nisi captiosus quis esse velit

    captu 为目的分词夺格(supine in -u),修饰 facile 表示限制(“把握起来并不容易”)。插入语 me hercule 为发誓感叹语(“指赫拉克勒斯发誓”)。条件从句 nisi...velit 用现在时虚拟式表示潜在假设。

  3. 3.1cum generationis modus cuiuslibet istorum diversus sit a generatione alterius

    cum 引导伴随虚拟式 sit 的让步或原因状语从句(“既然/尽管这些当中的任何一者的生成方式都不同于另一者的生成”)。cuiuslibet istorum 为修饰 generationis modus 的属格。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:157.14-159.11