← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§152.5-153.29

重量可分性的推论与比较表达式的逻辑

德米斯提厄斯指出了亚里士多德关于“重物是可分的”这一推论中小前提与后承之间对应关系的缺陷,随后考察了绝对表述与比较表述之间的逻辑关系、同秩序事物之间比较成立的条件,并通过范畴学说(数量/性质与关系)审视了大与较大之间的关系。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.1#5

at si ipsum quidem de hoc tantummodo dicatur, nec eius consequens desumptum ad illud consequi videbitur; non est enim consequens illius assumpti. assumptum namque cum sit propositio, in qua dicebatur: si quod grave est, quatenus gravius est,1 gravitate aliqua omnino maius erit, huius consequens erit: necessario omnino convenit, ut omne grave, quod gravius est, dividuum existat. sique penes id, quod praedicti antecedentis loco posuit, consequens ei accomodum sumpsisset, nihil ex eo supervacaneum deduceretur; convenit enim, ut ex sermone deducatur, non omne grave dividuum esse, sed si grave simul gravius est, dividuum existere. modo autem sermonem disposuit et assumpti loco praefatam propositionem statuit, oppositam vero propositionem consequentis loco sumpsit, nempe necessario convenit, ut, quicquid grave est, idem et gravitate quadam maius sit, quatenus in eo, hoc est in antecedenti, hoc iam fassus non est. Verum neque etiam comparatio, quam retulit, recto ordine fuit disposita; ea enim, in quae cadit comparatio et proportio, convenit, ut sub eodem ordine comprehendantur, quemadmodum victor et victus sub eodem genere continentur. quod vero absolute dicitur, fieri potest ut comparatione ad aliud dicatur, et quod comparatione dicitur, fieri potest ut absolute dicatur. sint duae res (exempli gratia), quae rectae dicantur, ea nempe, quae absolute recta dicitur, et quae dicitur esse altera rectior; itaque ea, quae absolute recta est, dicitur esse rectior altera, et quae rectior est altera, dicitur esse absolute recta, siquidem perspicuum est esse altera rectiorem. idque apertius in dignitatibus dilucebit. felicitas namque (exempli gratia) eligibilior est..., ac praeterea fortitudine eligibilior est. ac in universum hoc iis in rebus tantum hoc modo procedit, quae sub uno ordine comprehenduntur. inter ea autem, quae sub eodem ordine non continentur, similem proportionem ac rationem non ponimus; non enim felicitatem malo eligibiliorem esse dicimus, sed felicitatem quid eligibile, malum vero fugiendum asseveramus. praeterea etiam non dicimus morbum malo eligibiliorem esse, sed morbum paulo minus quam malum fugiendum asserimus; malum namque morbo magis fugiendum est. miserorum namque (ut inquit Plato) non est unus altero beatior, sed [miserior quidem]; praeterea dicit: duorum enim malorum non est unum eligibile, sed magis fugiendum. si haec itaque hoc modo sumantur, vere quidem dici non poterit: quod scilicet comparatione dicitur, plane et absolute dici non posse, siquidem necessario convenit, ut, quod comparatione dicitur, absolute etiam dicatur. cui enim absolute non convenit quippiam, neque etiam comparatione ei conveniet; etenim is magis musicus dici non poterit, qui absolute musicen ignorarit. sed dici quidem poterit magnum ex eo, quod maius est, magnum non esse, tametsi (quemadmodum in Categoriis docuit) eiusdem generis sint. atque invenitur aliquid comparatione, quod absolute non est; si hoc enim (iuxta aliorum sententiam) in quantitatis, illud vero in praedicamento relationis esset, poterunt nonnulla comparatione inveniri, absque eo tamen, quod eiusdem ordinis esse dicantur.2 dulce enim dulcius est; subiecti quidem eorum ratione in praedicamento sunt qualitatis, proportionis vero et comparationis gratia in relationis praedicamento existunt. similiter etiam magnum et maius; equidem magnum absolute in praedicamento est quantitatis, sed ex eo, quod ad aliquid refertur, quando non absolute magnum, sed maius dicitur, in praedicamento relationis existit. ita et rectum et rectius dicuntur. sed convenit, ut id modo relinquamus. maius vero magnum absolute non esse, et similiter eligibile et quae eiusdem generis sunt,3 hoc obscurum non est. magnum enim causa magni non est, sed eius, quod maius dicitur; magnum namque et maius unum et idem plane non sunt, sed magnum magnitudinis causa est, maius vero magni causa existit. etenim quemadmodum magnum et maius unum et idem non sunt, tametsi inveniatur, ut magnum maius sit, et sicuti etiam ad magnum sequitur magnum, ita magnum, quod magni causa est, unum et idem non sunt.

但是,如果仅仅就此事而言说它本身,所采纳的后承似乎也不会跟随于它;因为那并不是那个小前提的后承。因为既然小前提是其中所说“如果重物只要它是较重之物,就完全因某种重量而是较大的”这一命题,那么这一命题的后承将会是:“凡是较重之物的每一个重物都作为可分之物而存在,乃是完全必然相宜的”。而且,如果他按照置于前述前件位置上的东西,采纳了适合于它的后承,那么从中就不会推导得出任何多余的内容;因为从论证中所应当推导出的,并非每一个重物都是可分的,而是如果重物同时是较重的,它就作为可分之物而存在。然而现在他组织了论辩,并在小前提的位置上确立了前述命题,却在后承的位置上采纳了相反的命题,即凡是重物,同一物因某种重量也必然是较大的,只要他在其中——也就是在前件中——尚未承认这一点。 然而,他所引用的比较也未曾按正确的次序加以编排;因为比较与比例所适用的那些事物,应当被包含在同一秩序之下,正如胜者与败者被包含在同一属之下一样。然而,绝对而言的事物有可能通过对另一物的比较而言说,而通过比较而言说的事物也有可能绝对地言说。假设有两样(举例来说)被称为笔直的事物,即被绝对地称为笔直之物,以及被称为比另一物更笔直之物;因此,绝对笔直之物被称为比另一物更笔直,而比另一物更笔直之物,既然显然比另一物更笔直,就被称为绝对笔直之物。而这一点在价值方面将更清晰地显明出来。因为幸福(例如)比[……]更可欲,此外比勇敢更可欲。大体而言,这仅仅在那些被包含在一个秩序之下的事物中才以这种方式进行。然而在不被包含在同一秩序之下的那些事物之间,我们并不设定类似的比例与关系;因为我们并不说幸福比恶更可欲,而是断言幸福是某种可欲之物,而恶是应当回避之物。此外,我们也不说疾病比恶更可欲,而是断言疾病比恶稍微少一些应被回避;因为恶比疾病更应回避。因为在不幸者之中(正如柏拉图所说),并不是一个比另一个更幸福,而是[更加不幸];此外他说:“因为在两恶之中,并非一个是可欲的,而是更应回避的”。因此,如果这些事物以这种方式被理解,那么确实不能真实地说:通过比较而言说的东西绝不能明白且绝对地言说,既然通过比较而言说的东西必然也相宜于被绝对地言说。因为某物在绝对意义上不适合于谁,在比较意义上也不会适合于谁;因为绝对不懂音乐的人,不能被称为更有音乐修养。 但是,确实可以说大者并不因它是较大者就是大的,即便(正如他在《范畴篇》中所教导的)它们属于同一个属。并且,有些事物是通过比较被发现的,而绝对而言则不是;因为如果这个(按照其他人的观点)属于数量范畴,而那个属于关系范畴,那么若干事物就能够通过比较被发现,而无需说它们属于同一秩序。因为甜者是更甜的;就其主体而言,它们固然属于性质范畴,但因比例与比较的缘故,它们存在于关系范畴中。大与较大同样也是如此;固然绝对的大属于数量范畴,但由于它关联于某物,当它不是绝对被称为大、而是被称为较大时,它就存在于关系范畴中。笔直与更笔直也是这样言说的。但我们现在最好放下这一点。 然而,较大者并非绝对是大,以及可欲之物和属于同属之物同样如此,这并不是晦暗不明的。因为大者不是大者的原因,而是被称为较大者的原因;因为大者与较大者显然不是同一回事,大者是广大的原因,而较大者则是作为大者的原因而存在的。因为正如大者与较大者不是同一回事一样,即便发现大者是较大的,而且正如跟随大者而来的是大者一样,大者与作为大者原因的东西同样不是同一回事。

语法注3 条
  1. 3.1quatenus in eo, hoc est in antecedenti, hoc iam fassus non est

    quatenus 从句的主语在语法上亦可理解为上文省略的论敌(即上文 assentirent 和 faterentur 的主语),但结合上下文,最自然的理解是指亚里士多德本人,意在指出亚里士多德在他自己设立的前件中尚未承认这一点。

  2. 3.1absque eo tamen, quod eiusdem ordinis esse dicantur

    短语 absque eo quod 是晚期及中世纪拉丁语中表示除外或条件的习惯表达(相当于 without / unless)。此处支配虚拟式 dicantur,构成表示否定性附带情况的状语从句:“而无需说它们属于同一秩序”。

  3. 3.1ita magnum, quod magni causa est, unum et idem non sunt

    文末结构表面上看 magnum 与 quod magni causa est 似为同位语,但其谓语为复数 non sunt。这与上文的 quemadmodum magnum et maius unum et idem non sunt 相应,表明 magnum 与“大者的原因之物”(即较大者)是并列的两个主语,意指“大者与作为大者原因的东西并不是同一回事”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:152.5-153.29