- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:153.29-155.17
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
特米斯提乌斯结束了关于比较概念与绝对概念之间关系的讨论,并考察了根据稠密/稀疏以及硬/软的定义来论证点不具有重或轻(因而不可分)的论证,在确认其结论的同时指出了前提中的物理学困难。
si vero in his comparationibus eodem modo res procedit, quemadmodum dictum a nobis est, quando scilicet sumitur proportio, ut eiusdem sit ordinis — quod enim maius est comparatione, absolute quoque magnum existit, quandoquidem magnum ex eo, quod magnitudo est, dicitur, non autem ex eo, quod magnum existit; hoc siquidem modo maius dicetur, vel qualitate — quam igitur afferes necessitatem, si comparatione aliquid dicatur,1 ut id non absolute sit id, ad quod comparatur, sed quod absolute dicitur, comparatione etiam dicatur? nonne quod circulo magis perpetuum est, absolute etiam perpetuum est? quam enim in hoc afferes necessitatem, ut, si comparatione dicatur, absolute perpetuum non sit? quam afferet ob hanc causam necessitatem, adeo ut, quod absolute est, secundario perpetuum sit? an non eiusmodi regiones perpetuae essent, nisi antea tales extitissent? quasi id, quod immensum absolute est, comparatione etiam immensum non dicatur, cum de nulla re dicatur eam magis infinitam esse quam infinitum, ne hoc modo infinitum multitudo vel mensuratum fiat. praeterea nihil magis infinitum quam finitum esse dicetur ex eo, quod ambitu finiti infinitum non comprehenditur. sed non convenit, ut superstitiosa indagine hunc sermonem quispiam disquirat nec controversiarum avidus sit, quandoquidem nec ipse etiam ut necessarium hunc sermonem accepit, videlicet consentaneum esse, ut omne grave gravius inveniatur, sed ut possibilem eum posuit. licet forte omnino necessario sit, ut grave etiam gravius esse inveniatur — siquidem grave corporis, quod continuum est, naturae est; haec autem recta semper est — prout vero in suo sermone invenitur, quod hoc in loco asserit, non est necessario. si autem re vera necessario non esset, secundum quod convenit ex eius sermone, qui fit, ut2 statim in necessarium hypothetico syllogismo illud transferat, cum id hoc quidem modo in initio sermonis non posuerit? Sed consentaneum erit, ut hinc ad proximum sermonem progrediamur, ex quo idem per ea, quae de raritate et densitate dicuntur, intellegi potest. densum est, quod aequalis mensura ac multa essentia existit, rarum autem quod aequalis mensura et parva essentia est; ad grave autem densitas, ad leve autem raritas consequitur. quare si punctum grave et leve invenitur, quoniam in gravi densum, in levi autem rarum inest, necessario quidem hac comparatione fiet, ut gravi puncto plus insit de essentia; cui autem additum ac redundans est, dividi potest: punctum igitur dividuum quoque est. sed punctum dividi posse absurdum est; in puncto igitur nulla inest gravitas neque etiam levitas. post haec idem alia indagine ex eo deducit, quod durum et molle facit. etenim grave et leve si mollitiem habent, debent intra se cedere, in profundum; quod autem intra se cedit et cogitur, dimensionum particeps est, sed hac tantum ratione ad minus colligitur; quare cui haec insunt, expers partium non est. punctum autem individuum est: in puncto igitur gravitas non inest. Conclusio autem horum sermonum vera existit, punctum nempe nec gravitatem habere nec partes. ea autem propositio, ex qua conclusio deducitur, inclinatione ac multiplicitate (?) omnino non vacat. cum enim dicitur: si grave densum est, ex eo deducitur, quod verum non est; ignis namque terra ceterisque corporibus densior est, siquidem tenuium partium existit, gravis tamen non est. sed nec etiam quod de densitate dicebatur, videlicet id esse, cui in pari mole plus inest, verum (mehercule) erit, nisi quispiam dixerit corpus mergi in corpus; densitas enim figura et qualitas quaedam, non autem quantitas est. etenim si hoc quispiam fatetur, fateatur etiam oportebit inane inveniri; quod enim fit densum, in minorem locum revertitur, quam is esset, quem antea possidebat, quod vero rarum evadit, maiorem quam antea locum occupat. id igitur, quod densum fit, inanem relinquit locum, quem id, quod rarum erat, occupaverat. Illud deinceps perspicuum fiet nec id omnino verum esse, quod asserunt nonnulli, ex iis videlicet grave componi posse, quorum unumquodque nullius ponderis existit, quemadmodum (praeter id tamen, quod opus sit) in aliis rebus conspicimus;
但是,如果在这些比较中,事情正如我们所说的那样进行——即当比例被取为属于同一秩序时(因为按比较而言较大的东西,也绝对地作为大的而存在,既然大是因其为广大而言说的,而不是因其作为大而存在而言说的;因为确实以这种方式,或依性质,它才会被称为较大)——那么,如果某物是按比较而言说的,你究竟会提出怎样的必然性,来证明它并非绝对地就是它所被比较的那个东西,而是绝对而言说的东西也可以按比较而言说呢?比圆更为永恒的东西,难道不也是绝对永恒的吗?因为在这一点上,你究竟会提出怎样的必然性,证明如果它是按比较而言说的,它就不是绝对永恒的呢?为了这个原因,他又会提出怎样的必然性,以至于绝对存在的东西成了次等永恒的呢?难道这种区域若非先前已是如此,就不是永恒的了吗?仿佛绝对无际的东西按比较就不能也被称为无际一样,尽管对于任何事物都不能说它比无限本身更无限,以免通过这种方式无限变成了多数或被度量之物。此外,也不能因无限未被有限的外周所包涵,就说有任何东西比有限更无限。但任何人都不宜以迷信般的探究来推求这一论辩,也不宜热衷于争端,既然他自己也并未将这一论辩当作必然的来接受——即凡是重物都被发现是较重之物乃是相宜的——而是将其设为可能的。虽然重物也被发现是较重之物或许完全是必然的——既然重物属于连续的物体的本性,而这[物体的本性]始终是正直的[直线的]——但就其论辩中所见、即他在此处所断言的而言,它并不是必然的。然而,如果按照从他的论辩中所得出的合理推论,它在事实上并不是必然的,那么,既然他在论辩开始时并未以这种方式确立它,他又怎能立即在假言三段论中将其转化为必然的呢? 然而,由此进而讨论下一个论辩乃是相宜的,从该论辩中,同样的道理可以通过关于稀疏与稠密所说的话而被理解。稠密是在相等的度量中具有诸多实质而存在之物,而稀疏则是在相等的度量中具有微少实质之物;稠密跟随重物而来,而稀疏则跟随轻物而来。因此,如果点被发现既是重的又是轻的,既然在重物中存在稠密,在轻物中存在稀疏,那么通过这种比较必然会造成重的点中存在更多的实质;而凡是有所添加且过剩之物,都是可分的:因此点也是可分的。但点能够被分割是荒谬的;因此在点中既不存在重,也不存在轻。此后,他通过把硬和软作为根据的另一项探究得出了同样的结论。因为重与轻若具有软的性质,就必须向自身内部退缩,向深度退缩;然而向自身内部退缩且被压缩之物,便分享了维度,但唯因这一缘故它才聚集到更小的空间;因此凡具有这些性质之物,都不是无部分的。然而点是不可分的:因此在点中不存在重。 然而,这些论辩的结论确实是真实的,即点既没有重量也没有部分。但是,结论从中推导而出的那个前提,却完全不是没有偏向与歧义的。因为当人们说“如果重物是稠密的”时,从中推导出来的并不是真的;因为火既然由精细的部分构成,便比土和其他物体更稠密,但它却不是重的。而且,关于稠密所说的话——即它是在相等的块体中存在更多之物者——也绝不可能是真的(以赫拉克勒斯起誓),除非有人说物体浸入物体之中;因为稠密是某种形状和性质,而不是数量。因为如果有人承认这一点,他就也必须承认虚空的存在;因为变稠密之物退回到比它先前所拥有的更小的地方,而变稀疏之物则占据比先前更大的地方。因此,变稠密之物便将曾经稀疏之物所占据的地方留作虚空。 随后,下述情况也将变得显然:某些人所断言的,即重物能够由那些每一个都毫无分量的东西构成,正如我们在其他事物中所见到的那样(除了必要者之外),也完全不是真的;
- 3.1quam igitur afferes necessitatem, si comparatione aliquid dicatur, ut id non absolute sit id, ad quod comparatur, sed quod absolute dicitur, comparatione etiam dicatur?
疑问形容词 quam 修饰 necessitatem,后者统辖两个由 ut 引导的对比性分句(ut id non absolute sit..., sed [ut] quod absolute dicitur...),作为同位或结果的名词性分句用以说明 necessitatem 的具体内容。插入的条件分句(si comparatione aliquid dicatur)则充当整个疑问句的前提。
- 3.1qui fit, ut
qui 是疑问代词古夺格形式转用的副词(等同于 quomodo,意为“如何、怎会”),与 fit ut(“发生……的情况”)连用,构成修辞性疑问句。
