← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§150.20-152.5

从无重量之物构成重物之不可能与重之可分性

特米斯提乌斯基于两个无重量之物结合不可能产生具有重量之整体这一论点,论证了点、线、面皆无重量且不能构成物体。随后,他审视了利用比较级证明重物是可分之物的论证结构,并考察了假言三段论中前提的有效性。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.1#4

si enim totum diceremus, forte quispiam occurrere potuisset inquiens,1 fieri posse, cum duae res sunt, quarum neutra gravitatem habet, ut [totum,] quod ex illis conflatur, gravitatem sortiatur, quemadmodum id, quod ex materia et forma colligitur, quorum neutrum possidet gravitatem; id vero cum Aristoteles dixisset, omnem sustulit dubitationem, quae hac in re contingere potuisset. sique fieri non potest (quemadmodum diximus) cum duae res sint, quarum neutra gravitatem habeat, ut ambae simul iunctae gravitatem habeant, et corpora, quae sensu percipiuntur, vel omnia vel aliqua gravitatem habeant, ut terra et aqua: perspicuum est igitur ea, ex quibus constant, gravitate quoque esse praedita. si ergo ex superficiebus constarent, superficies etiam gravitatem haberent, sique iis gravitas inesset, puncta etiam, ex quibus illae lineae constant, gravia quoque extitissent; sed puncta gravitatem non habent: neque igitur lineae, nec etiam superficies gravitate praeditae sunt. ex hoc etiam eadem ratione deduceretur, ut corpora quoque gravitatis sint expertia; sed secundum existimationem gravia sunt - hoc autem dissonum est - non igitur corpora ex superficiebus consistunt. Atque in punctis nullam gravitatem inesse perspicuum est. quod enim grave, dividuum est; punctum autem dividuum non est, nec quod dividuum est, fieri potest, ut in individuo sit. an autem grave dividuum sit, hunc in modum doceri potest. omne grave 〈gravius〉 alio et levius alio esse potest; quod autem levius est et gravius, id leve et grave non est necessario. et quod eligibile est, aliquo eligibilius vel magis fugiendum esse potest; 〈quod autem eligibilius est et magis fugiendum〉, fieri potest, ut eligibile vel fugiendum necessario non sit. ex hac autem sententia colligitur, quod plane et absolute dicitur, ex earum rerum numero esse, quae finem admittunt. homo enim non dicitur comparatione, siquidem homo non dicitur magis comparatione ad alium hominem, quodque eligibilius est altero comparatione, haud dubie eligibile non est. pleraque enim sunt, quae, cum absolute parva sint, aliis maiora sunt, quemadmodum eligibile etiam aliquo eligibilius erit; quod vero eligibilius altero est, haud dubie eligibile non est; etenim morbus malo eligibilius quiddam est, absolute autem eligibile non erit omnino. quibus praegustatis perspicuum evadit, iuxta hypothetici syllogismi ordinem, hoc modo sermonem procedere. si quicquid penes nos, quatenus grave est et gravius quoddam est, necessario pondere quodam gravius esse dicitur, grave omne dividuum erit; atqui verum est assumptum, igitur et consequens. omne itaque grave dividuum est; punctum vero dividuum non est: ex hoc plane in secunda figura deducitur punctum grave non esse. hic autem sermo verus est, sed ea ratione exstruitur, qua illationis causam non habet. primo quidem quoniam propositio, quae de gravi dicebatur, quod alio gravius et alio levius etiam esse potest, contingens est; item et ea, in qua dicitur, quod gravius et quod levius est, fieri potest, ut grave vel leve necessario non sit; dicere enim non est necesse potestate idem est ac dicere potest esse.2 exemplum vero, quod in hoc deduxit, videlicet sicuti magnum maius erit, maius vero non omne magnum, ut necessarium quidem ponitur, quatenus sermonem sensim disponit postulatque, ut hoc modo intellegatur. deinceps, cum haec prius disposuisset, quatenus positionem accepit ad conclusionem minime ordinatam nec ei accommodam, cum eam de hoc non dixerint, secundam illi adiunxit, non aliter ac si ei assentirent, eique consequens adiecit, perinde quasi illud faterentur, ex eo, quod neque etiam assumptum explicavit, quoniam ei non assentitur. etenim cum haec conclusio, in qua dicitur omne grave dividuum est, eius consequens sit, assumptum igitur natura tale erit: nempe quicquid grave est vel gravitate praeditum fuit, haud dubie necessario maius erit; id autem assumpti loco dispositum non fuit, siquidem id poni non potest, sed eius loco hunc sermonem ordinavit: si omne grave gravius est, quatenus supposuit id, quod quaerebatur.3 Si itaque, quod grave est, idem est gravius, tunc ad id sane eius consequens subsequitur.

因为如果我们说的是“整体”,或许会有人提出异议说:当有两个事物且两者都不具重量时,由它们构成的[整体]有可能分得重量,就像由质料与形式聚合而成之物一样,尽管两者都不具有重量;但当亚里士多德这样说了之后,他就排除了在这一事情上可能发生的所有疑虑。而且,如果(如我们所说)当有两个事物且两者都不具重量时,两者结合在一起却具有重量是不可能的,并且感觉所感知的物体,或者全部或者某些具有重量,如土和水:那么显而易见,构成它们的那些元素也必定具有重量。因此,如果它们是由面构成的,面也会具有重量;而如果面中内生重量,构成那些线的点也就会是沉重的;但点不具有重量:因此线不具有重量,面也不具有重量。由此按照同样的论理也可以推导得出,物体也是没有重量的;但根据人们的见解物体是沉重的——而这是相悖的——因此物体并不是由面构成的。 再者,点中不内生任何重量也是显而易见的。因为沉重之物是可分的;但点不是可分的,而且可分之物也不可能存在于不可分之物中。至于沉重之物是否可分,可以通过这种方式来说明。每一个沉重之物都可能比另一物〈更重〉且比另一物更轻;然而较轻和较重之物,并不必然就是轻的或重的。而且可欲之物,可以比某物更可欲,或者更应回避;然而〈更可欲和更应回避之物〉,有可能并不必然是可欲的或应回避的。从这一观点可以推知,明白且绝对而言的事物,属于容纳界限的那些事物之列。因为人并非通过比较而言的,既然一个人相对于另一个人而言并不能被称为更算得上人,而且通过比较而言比另一物更可欲的东西,毫无疑问并不是可欲的。因为有许多事物,虽然绝对而言是微小的,相对于他物而言却是较大的,正如可欲之物也会比某物更可欲一样;但比另一物更可欲的东西,毫无疑问并不是可欲的;因为疾病比灾祸是某种更可欲的东西,但绝对而言它根本不是可欲的。在预先领会了这些之后便清楚显明,按照假言三段论的次序,论证以这种方式展开:如果在我们身边的任何事物,只要它是重的且是某种较重之物,就必然被说成因某种重量而是较重的,那么每一个重物都将是可分的;而小前提是真的,因此后承也是真的。因此每一个重物都是可分的;但点并不是可分的:由此在第二格中显然推导出点不是重的。 然而,这个论证虽然是真的,但它是以并不具有推论之原因的方式构建起来的。首先是因为关于重物所说的“它可能比一物更重且也可能比另一物更轻”这一命题是偶然而可能的;同样,其中所说的“较重和较轻之物可能并不必然是重的或轻的”这一命题也是如此;因为说“不是必然的”,在潜能上与说“可能是”是相同的。然而他在此引入的例证——即如同大者会是较大者,但并非每一个较大者都是大的——固然被设定为必然的,只要他在逐步组织论述并要求人们这样来理解。接下来,当他预先安排好这些之后,只要他采纳了一个绝未朝向结论被编排也并不切合于结论的论题——既然他们关于此事并未说过该论题——他就把第二个命题加于其上,就像他们对此表示同意一样,并向其加上了后承,宛如他们承认了这一点,这是由于他甚至未曾解释小前提,因为它未获同意。因为既然这个声称“每一个重物都是可分的”结论是其后承,那么小前提在本性上就应当是这样的:即凡是重的或具重量的事物,毫无疑问必然会是较大的;但这一点并未被安排在小前提的位置上,既然它无法被设定,而他反倒在其位置上编排了这段言论:“如果每一个重物都是较重之物”,只要他假定了所探求之事。因此,如果重物就是较重之物,那么它的后承确实就会随之而来。

语法注3 条
  1. 3.1si enim totum diceremus, forte quispiam occurrere potuisset inquiens

    未完成过去虚拟式(diceremus)与带情态动词的过去完成虚拟式(occurrere potuisset)构成的与过去相反的虚拟条件句。此处解释亚里士多德为何不使用“整体(totum)”而用“两者结合(ambae simul iunctae)”,指出若用“整体”便可能招致如质料与形式结合产生有重量总体的反驳。

  2. 3.1dicere enim non est necesse potestate idem est ac dicere potest esse

    以动词不定词短语“dicere non est necesse”(说“不是必然的”)为主语,以“potestate idem est ac...”(在潜能上与说……等同)为谓语的判断句。其中“potestate”为方式夺格,相当于希腊语的 δυνάμει(“在潜能上/实际上”)。

  3. 3.1quatenus supposuit id, quod quaerebatur

    表达逻辑学中“乞题/预设结论(petitio principii,希腊语 τὸ ἐν ἀρχῇ αἰτεῖσθαι)”的短语。“supposuit id quod quaerebatur”(把所探求之事本身当作前提假定了)指出该论证在前提中偷换并预设了尚待证明的结论。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:150.20-152.5