← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§148.28-150.20

对由面构成物体的数学与物理学批判

泰米斯提乌斯遵循亚里士多德,指出了主张物体由面构成的柏拉图见解所带来的荒谬后果,表明这不仅破坏了数学原理(如连续性与对不可分线的否定),也破坏了物理学原理(抽离与附加的区别,以及性质和重量的产生)。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.1#3

facile autem est videre, quae contraria probatis mathematicorum artibus iis dicere et disputare contingat, qui haec affirmarunt, quamquam aequum erat, postquam ea in medium adduxerunt ac tales sermones obligarunt, quibus mathematicorum fundamenta tolluntur et destruuntur, aut horum fundamentorum principiorumque nihil amovere, aut si in universum ea convellere ac subvertere velint, veris rationibus ea convellere. qua autem ratione mathematicorum fundamenta ac principia hic sermo subvertat, nempe in quo dicitur corpora ex superficiebus conflari, et quot dissidia ac fatuitates ad eiusmodi sermonem hic necessario subsequantur, utpote alias ab ipso demonstrata, in praesentia relinquit. de hoc enim eo in libro Aristoteles pertractavit, quem de insectilibus lineis edidit, eum nempe, quem nonnulli Theophrasto ascribunt. deinde cuivis in promptu est has fatuitates intellegere. hac enim ratione omnino sequeretur, ut res dividuae ex individuis rebus constarent, ac ea, quae crassitudinem habent, ex iis, quae eadem destituuntur. praeterea etiam omnino sequeretur, ut nec divisio in immensum procederet, nec omnis magnitudo esset partibilis, neque sectio omnis super duas lineas in duas fieret medietates; quemadmodum lineam ex punctis numero segregatis componi ob hanc etiam causam sequeretur; neque etiam ea omnia, quae haec praecedunt, ex quibus initium sumunt, nec demum principia ipsa mathematicorum subsisterent. quod autem demonstratione (?) (quemadmodum diximus) ea incommoda eos sequantur, qui corpora ex superficiebus conflant, nec non etiam mathematicis principiis adversentur, id sane Aristoteles silentio praetermisit, nec de eo ullam mentionem fecit; hoc vero naturali divisione explicare intendit, ex ea ratione, quam in medium affert. cum enim mathematica (quemadmodum ipsemet ponit) ex detractione dicantur — etenim si et materia et corporeae affectiones abstrahantur, quod reliquum est, trina tantum dimensione praeditum quadam cum forma existit, idque mathematicum corpus dicitur — cum naturalia vero ex additione1 dicantur — si ei namque, quod trina dimensione praeditum est, durities, caliditas, frigiditas, motus et quae eiusdem sunt, cuius haec generis, addantur, ex hoc naturalis corporis qualitas conflatur —: mathematicum igitur corpus naturalis corporis ambitu clauditur, cum eius finis existat, verum non ita e converso res se habet. omnia igitur incommoda ad eos etiam sequuntur, qui corpora ex superficiebus conflant mathematica divisione. Perspicuum est autem, inquit, ad eum sermonem, in quo dicitur corpora ex superficiebus conflari, necessario consequi, ut partes lineae2 non sint lineae. an autem hoc dissentaneum sit, in Naturali Auscultatione expositum est. haec incommoda in mathematica divisione sequuntur et ideo ordine praecedit. Cum autem, inquit, mathematica ex detractione, naturalia vero ex additione dicantur, [multa] igitur inveniuntur, quae iis, quae ex detractione dicuntur, ✘non conveniunt,✙ iis vero, quae ex additione, omnino conveniunt. punctum enim (exempli gratia) individuum est; ei igitur nullo modo quippiam inesse potest, quod dividuum sit, si punctum individuum existat; in dividuo autem omnino quidem dividuum quippiam inest. et hac de causa affectiones quaedam in eo deprehenduntur, quemadmodum caliditas, dulcedo et quae eiusdem sunt, cuius haec, generis; punctum autem cum individuum absolute dicatur, in eo quidem haec minime inveniuntur, verum in corpore, quod dividuum est, cernuntur. cuius rei causa est, quoniam affectus duobus modis dividi potest, secundum speciem aut secundum accidens.3 secundum speciem quidem, quoniam ex affectione in affectionem commutatio fiet, qualis est mutatio ex caliditate in frigiditatem, ex albedine in nigredinem, ex mollitie in duritiem, et similiter etiam in aliarum unaquaque. secundum accidens vero, quoniam etsi affectus unus et idem specie maneat, veluti si esset caliditas (exempli gratia) aut dulcedo vel motus, haec etsi remaneant, id tamen, in quo inest, dubio procul ad corporis sectionem partitur. itaque incommodum, quod eos sequitur, qui corpora ex extremitatibus conflant, ad naturalia spectat. Praeterea in iis est, quae fieri non possunt, ut, cum duae res sint, quarum neutra gravitatem habeat, ambae simul iunctae gravitatem habeant. scite autem dictum esse opinor, ambas simul iunctas gravitatem habere.

然而,对于那些肯定这些说法的人而言,看到他们说了并争辩了何等与数学家公认的技术相悖的事情是容易的;尽管在他们提出这些内容并受制于取消和毁灭数学家之根基的这番言论之后,公允的做法本该是:要么不移除这些根基和原理中的任何一个,要么如果他们想要全盘倾覆和颠覆它们,就以真实的论据来倾覆它们。然而,这一声称物体由面构成的言论究以何种方式颠覆数学家的根基与原理,以及在此处对于这类言论必然伴随有多少矛盾与荒谬,既然已经由他自己在别处证明过了,他在眼下便搁置不谈。因为亚里士多德在《论不可分线》——也就是某些人归之于泰奥弗拉斯托斯的那部著作——中已经深入探讨了此事。此外,任何人理解这些荒谬都是轻而易举的。因为按照这种论理,就会完全得出:可分之物由不可分之物构成,具有厚度之物由缺乏厚度之物构成。此外还会完全得出:分割既不能无限进行,也并非每一量度都是可分的,两条线上的任何切断也不会被分成两个半部分;正如线由数目上分离的点构成也会因这一缘故而得出一样;而且,所有先行于这些、它们从中取得开端的事物都无法存立,归根到底连数学家本身的原理也都无法存立。然而,那些把物体由面构成的人(如我们所说)通过论证会伴随这些困境,并且也与数学原理相抵触这一事实,亚里士多德固然默不作声地略过,未作任何提及;但他打算根据他所提出的理由,通过自然学的划分来解释这一点。因为数学之物(如他自己所设定)是由抽离而言的——因为如果质料和物体的变状都被抽离,所剩下的东西便仅具有三维并带有一种形式而存在,这被称为数学的物体——而自然之物则是由附加而言的——因为若给具有三维之物加上坚硬、炎热、寒冷、运动以及与这些同属一类的东西,自然物体的性质便由此构成——:因此数学物体作为自然物体的界限,被包含在自然物体的范围之内,而反过来却并非如此。因此,所有这些困境也会伴随那些通过数学划分而由面构成物体的人。 然而他说,在断言物体由面构成的言论中,必然得出线的各个部分不是线,这是显而易见的。至于这是否相悖,在《自然学讲义》中已经阐述过了。这些困境在数学划分中随之而来,因此在顺序上先行。 他说,既然数学之物是由抽离而言,而自然之物是由附加而言,那么就发现了[许多东西]并不切合于由抽离而言之物,却完全切合于由附加而言之物。例如,点是不可分的;因此若点是不可分的,任何可分的东西都绝不可能存在于其中;但在可分之物中,却完全存在着某种可分的东西。由于这一原因,在其中能察觉到某些变状,诸如炎热、甘甜以及与这些同类的事物;然而点既然被绝对地称为不可分的,这些变状在其中绝无法被发现,而是在可分的物体中被察见。此事的缘由在于:变状可以以两种方式被划分,即依物种或依偶性。依物种而言,是因为会发生从变状到变状的转变,例如从炎热到寒冷、从白色到黑色、从柔软到坚硬的转变,在其余每一项中也是如此。而依附性而言,则是因为哪怕变状在物种上保持为一个且同一的,例如若是炎热、甘甜或运动,即使这些保持不变,它所内在其中的东西毫无疑问也会随着物体的切分而被分割。因此,由极限构成物体的人所伴随的困境,乃是关涉自然之物的。 此外,在不可能发生的事情中还包括:当有两个事物且两者都不具重量时,两者结合在一起却具有重量。然而我认为,“两者结合在一起具有重量”这一说法是说得极其精当的。

语法注3 条
  1. 3.1ex detractione ... ex additione

    对应于希腊语的“通过抽离”(ἐξ ἀφαιρέσεως)与“通过附加”(ἐκ προσθέσεως)。在亚里士多德哲学中,数学对象是通过抽离质料与感性性质而获得的,而自然学(物理学)对象则是在三维广延上附加了感性性质(如冷、热、硬等)。

  2. 3.1ad eum sermonem, in quo dicitur corpora ex superficiebus conflari, necessario consequi, ut partes lineae non sint lineae

    由非人称结构 perspicuum est 统领,不定式 consequi 带介词短语 ad eum sermonem...,而 ut 从句(ut partes lineae non sint lineae)充当其主语:“由面构成物体这一说法必然得出线的各部分不再是线(即变成了不可分的点)”。

  3. 3.1secundum speciem aut secundum accidens

    变状(偶性)划分的两种方式:“依物种”是指相反变状之间的交替变化(如由热变冷、由白变黑);“依附性”则是指即使变状在物种上保持不变(如热度本身),它所赖以存在的基体在空间被切分时,该性质也随之被附带性地分割。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:148.28-150.20