- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:147.2-148.28
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
德米斯提厄斯梳理了早期哲学家关于生成与毁灭的见解,分类并检视了否定生成的巴门尼德与麦里梭、主张一切皆生成的赫西俄德与早期自然学者,以及主张万物流变说的赫拉克利特和质料一元论者。
Philosophi itaque, qui antea (?) de veritate disseruerunt, et huic nostrae, quam hoc tempore afferimus, sententiae non consentiunt, et inter se ipsi discreparunt. nostra autem, quam hoc tempore afferimus, sententia est ortum atque interitum non omnibus in rebus inveniri, sed in quatuor tantum elementis atque in iis, quae ex illis constant. horum autem nonnulli ortum [et interitum] funditus sustulerunt — nihil enim eorum, quae sunt, oriri aiunt vel interire — nonnulli vero ortum omnibus rebus accommodarunt. atqui prioris sententiae auctores, quoniam ortum non posuerunt, minime nobis satisfaciunt. verum alterius sententiae auctores neque etiam videntur nobis recte sentire, quandoquidem omnibus in rebus ortum omnino esse volunt. nec etiam consentiunt inter se, quandoquidem primae sententiae auctores ortum in nulla re inveniri asserunt, auctores vero alterius sectae oppositum statuerunt; dicunt enim ortum in omni re inveniri. ii vero, qui ortum in universum sustulerunt, Melissus et Parmenides fuere, quos veluti captivos ducere conabimur ad oppositum illius, quod velint. siquidem hi, quoniam incorporeas tantum essentias posuere, forte res sensibiles essentias non vocarunt; illae vero cum substantiae sint sublimioris, non corpora, ortum non admittunt; idem rebus sensibilibus quasi attulerunt1 (?). viam autem invenire possumus, ut sermo eorum intellegatur. etenim etsi, quae de aliis dicunt, praeclare dicta sunt, haec certe non ex naturae arte existimandi sunt dicere. esse enim naturas quasdam, quae ortae non sunt, et quae omnino immobiles, etsi in hoc recte dicant, hoc tamen dicere alterius artis, metaphysicae nempe disputationis, est proprium. non esse autem physice locutos vel hinc intellegi potest; physicae enim speculationis non est, si res, de quibus disputatur, non genitae ac immobiles sunt. convenit autem ut ea ratione sermo intellegatur, quatenus nempe illa causa adiungitur, cuius gratia ea, quae 〈in〉corporeis maxime congruunt, ad sensibilia transtulerunt; hoc autem (inquit) contingit, quia nihil aliud praeter sensibil〈ium〉 substantiam inveniri existimabant. alia vero ex parte recte sentiebant, siquidem convenit, si qua esse debet cognitio ac scientia eorum, quae sunt, ut naturae quaedam ingenitae atque immobiles inveniantur. cognitio namque et scientia de iis non est, quae variis temporibus varie se habent, sed de iis, quae semper eodem modo se habent, quae quidem ingenita posuere; atque res, quae sub sensum cadunt, imaginariae, illa vero tantum entia dicuntur. etenim ea tantum, cum semper eodem modo sese habeant, entia appellantur, sed res sensatae ut entia dicantur, non est necesse; existimantur quidem esse, sed re vera entia non sunt — aliae enim post alias oriuntur — hae vero entia non sunt, sed illa entia dicuntur, quae corpora non sunt. Illi igitur, inquit, res omnes esse ingenitas existimabant. alii vero nonnulli in alia, quae huic contraria est, fuerunt sententia. etenim nullam rerum ingenerabilem esse dicunt, sed oriri [omnia]; sin autem aliquando orta sunt, eorum partem semper sine interitu manere, partem rursus interire. in his fuere sectatores Hesiodi, deinde ceterorum etiam, qui primo de natura disputarunt. alii quoque sunt, qui omnia oriri labique dicunt, nihil autem stabile esse, positam vero tantum naturam permanere, ex qua res genitae constant; quoties enim haec erit natura, et aliae erunt dispositiones. quidam enim omnium rerum materiam aquam esse voluere, alii terram, alii vero aliud quiddam esse posuere; quod placuisse cum plerisque aliis, tum Heraclito Ephesio videtur. qui sane si hoc modo de re omni absolute decernerent, nemo quidem eorum sententiam admitteret; verum si iis de rebus tantum, quae sub sensum cadunt, hoc decrevissent, dissentaneum forte non erit, ut a veritatis scopo non deviarint.2 Deinde dicit: sunt et alii nonnulli, per quos Platonem intellegit, ob ea quae in Timaeo retulit. Modo autem intendit contra hos sermones disputare; aliorum enim impugnatio 〈aliis in locis〉 apparebit.
因此,从前讨论真理的哲学家们,既不同意我们此刻提出的这一见解,他们自己彼此之间也意见相左。而我们此刻提出的见解则是:生成与毁灭并不见于一切事物,而仅见于四元素以及由它们构成的事物中。然而他们中的一些人从根本上取消了生成[与毁灭]——因为他们说,存在的事物没有一个是生成或毁灭的——而另一些人则把生成归于一切事物。然而前一种见解的倡导者们既然不设定生成,便丝毫不令我们满意。但后一种见解的倡导者们在我们看来似乎也并不正确,既然他们主张一切事物中全都有生成。他们之间甚至也不一致,既然第一种见解的倡导者断言生成不见于任何事物,而另一派的倡导者则确立了相反的观点;因为他们说生成见于每一种事物。然而,全盘取消生成的人乃是麦里梭和巴门尼德,我们将试图如俘虏一般引领他们走向他们所主张之事的对立面。因为这些人由于仅设定了非物体的实体,或许没有将感觉事物称为实体;而那些[非物体的]既然是更高尚的实质而非物体,便不容许生成;他们便把同样的情况仿佛也搬用到了感觉事物上。但我们能够找到一条途径,使得他们的论述得以被理解。因为即使他们关于其他事物所说的言之极当,但绝不可认为他们是从自然的技术出发谈论这些的。因为存在某些既非生成且完全不动的本性,即便他们在此点上说得正确,然而谈论这一点却是另一门技术、即形而上学探讨所特有的。至于他们并未从物理学角度发言,甚至从这一点便可理解;因为如果所探讨的事物是非生成的且不动的,便不属于物理学的观照。然而,只要补充了那一原因——正是由于这一原因,他们才把最切合于非物体之物的东西转移到了感觉事物上——其言论以此方式被理解便是适宜的;而这之所以发生(他说),是因为他们认为除了感觉事物的实质之外,再没有别的什么被发现。但从另一方面看,他们的看法又是正确的,既然只要应当存在对存在之物的某种认知和科学,就适宜发现某些不生且不动的本性。因为认知和科学并非关涉那些在不同时刻有不同状态的事物,而是关涉那些始终保持相同状态的事物,而他们确实将这些事物设定为不生的;落入感觉的事物则是表象性的,唯有那些事物才被称为存在物。因为唯有那些事物,既然始终保持相同状态,才被称为存在物,但感觉到的事物被称作存在物却并非必然;它们固然被认为存在,但实际上并非存在物——因为一些相继在另一些之后生成——这些确实不是存在物,而唯有那些非物体的事物才被称为存在物。因此,他说,那些人认为一切事物都是不生的。然而另有一些人持有与此相反的另一种见解。因为他们说,事物中没有一个是不生成的,而是[一切事物]都在生成;然而若它们曾经生成,其中一部分始终留存而不受毁灭,一部分则又复毁灭。在这些人中包括赫西俄德的追随者,随后也包括最先探讨自然的其他人的〔追随者〕。还有其他人说,一切事物都在生成且处于流变之中,没有任何事物是稳定的,只有作为基底的本性留存下来,生成的事物正由之构成;因为每当这一本性存在,也就会有其他各种配置。因为有些人主张一切事物的质料是水,有些人主张是土,另有些人则设定是某种其他事物;这一点似乎既为其他许多人、也为以弗所的赫拉克利特所赞同。如果他们确实以这种方式对每一事物作出绝对的判定,便没有人会接纳他们的见解;但如果他们仅就落入感觉的事物作出这一断定,那么他们没有偏离真理的目标,或许并非不相符。接着他说:“还有另外一些人”,他以这些人意指柏拉图,这是由于他在《蒂迈欧篇》中所记述的内容。然而现在,他打算针对这些言论进行争辩;因为对其他人的驳斥将在[其他地方]显明出来。
- 3.1siquidem hi, quoniam incorporeas tantum essentias posuere, forte res sensibiles essentias non vocarunt; illae vero cum substantiae sint sublimioris, non corpora, ortum non admittunt; idem rebus sensibilibus quasi attulerunt
在说明原因的分句 siquidem hi ... non vocarunt 之后,由 vero 引出的下一分句以 illae(指代 incorporeas essentias)为主语引导原因从句 cum substantiae sint sublimioris, non corpora,后接 ortum non admittunt,最终落在 idem rebus sensibilibus quasi attulerunt(他们仿佛把同样的事情搬用到了感觉事物上)。全句结构清晰地说明了爱利亚学派将本属于非物体存在的特征直接套用到感觉世界的论证逻辑。
- 3.1dissentaneum forte non erit, ut a veritatis scopo non deviarint
从句 ut ... non deviarint 作为实质主语从句附属于非人称谓词 dissentaneum non erit(……并非不调和)。双重否定(non erit ... non deviarint)表达了一种有保留的肯定:若他们的论断仅限于感觉事物,那么他们并未偏离真理的目标便并非不可接受。
