← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§145.5-147.2

从天体论述转向四元素与生成消灭的研究

总结了亚里士多德在完成前两卷关于天体与第五元素的讨论后,转向最后两卷探讨四元素及生成与毁灭的缘由,阐明了自然哲学的对象并引出早期哲学家的学说。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.1#1

Cum huius libri, qui de Caelo et mundo inscribitur, tractationem Aristoteles incepisset, statim declaravit ideo sermonem de caelo in hanc ingredi speculationem, quoniam de eo pertractare intendebat, cuius ordinis naturalis contemplatio existit. cumque praecedentibus duobus libris tractationem de Caelo absolvisset ac postremis his duobus de quatuor elementis vellet pertractare, (siquidem omnis naturalis speculatio ac praecipua eius pars circa haec versatur) rationi igitur consonum erat, ut ad illorum tractationem regrederetur. quamobrem ait: Quoniam de primo quidem caelo, nempe praestantiore, et eius partibus, quae octo sphaerae sunt, tametsi plures 〈quam〉 octo esse dicantur, in praecedente sermone satis nobis explicatum fuit, praeterea etiam de astris, ex quibus constent, corpore videlicet nobilissimo, ex quo et ipsum constat, quaeque ac qualis eorum natura sit (siquidem et vitam et voluntariam actionem participant ac figuram rotundam habent et reliqua, quae de illis antea meminimus), et cum non tantum caelum ex naturalium rerum numero sit: relinquitur igitur, ut de ceteris rebus naturalibus sit nobis disserendum.1 eorum enim, quae natura esse dicuntur, partim essentiae sunt, partim opera et affectiones earum, quarum sane aliae simplicia corpora sunt, aliae vero composita. simplicia autem [voco], ut ignem et terram, quaeque eiusdem sunt, cuius haec, generis, praeterea etiam et quae his simpliciora sunt, ut caelum secundum se et mundi partes — per mundi vero partes et stellas et orbes praestantiores intellego; haec etenim tametsi simplicium omnium non sint, alicuius tamen eorum, nempe quinti sunt elementi — praeterea et quae ex his conflata sunt, ut animantia et plantae et membra eorum et partes. affectiones autem et opera motus uniuscuiusque elementorum sunt et aliorum, quae ex illis constituuntur, quorum causae haec elementa sunt — et ipsa causae illorum, quemadmodum causae effectrices, formales, vel finales — sed quae vi sua ita sunt, ac eam potentiam habent, qualis est potentia materiae;2 praeterea et eorum inter se mutationes. et quoniam ea contemplatio, quae de natura est, circa corpora corporumque affectiones ac illorum principia versatur, secundum quod naturali speculationi convenit, ut iis principiis se induat, perspicuum est omnem naturalem tractationem in corporibus versari. [omnes] enim naturales essentiae aut sunt corpora, aut cum corporibus sunt, quemadmodum perfectiones, quae naturales quidem essentiae sunt, corpora tamen non sunt, sed cum corporibus existunt. palam est autem ex iis, quae in Physicis dicta sunt, naturam id esse, cui videlicet initium motus per se inest; haec autem corporum dispositio existit. idque manifestum est etiam per ea, quae inductione antea retulimus. Cum autem in eo, quod proxime hunc praecedit, libro de primo, hoc est de quinto, elemento, deque iis, quae ad id spectant, dictum sit, reliquum est, ut de duobus existentibus elementis disseramus. ea autem voco duo elementa, quatenus alterum suapte natura sursum, veluti ignis et aer, alterum vero deorsum, sicuti terra et aqua, natura fertur. cum autem probasset, quod eo, quia contemplatio, quae hoc in loco habetur, naturalis est, ideo etiam convenit, ut elementorum quatuor causas dignoscamus: perspicuum est (inquit), quoniam haec ars de ortu et interitu est, consentaneum esse, ut de his duobus quoque disputemus, num videlicet ortus inveniatur nec ne. nam aut ortus non est omnino, aut si est, non nisi in his tantum quatuor elementis et iis, quae ex illis constant, cernitur; etenim non nisi in substantia duorum corporum deprehenditur, non autem in quinto corpore aut in iis, quae ad id spectare dicuntur. Philosophi quidem anteriores, qui de veritate disseruerunt,3 inter se ipsi in hoc discreparunt. per philosophos autem, qui de veritate disseruerunt, eos intellegit, qui veritatis rerum tantum indagandae gratia philosophiae operam navarunt, et non propter aliud quippiam, quemadmodum ii, qui circa moralia philosophati sunt; finis enim moralis philosophi propter veritatem quidem non est, quae in rebus indefinitis consistit, sed omnis eius conatus circa id tantum versatur, ut bonum nempe illud assequatur, cuius gratia veritas in iis disquiritur.

当亚里士多德开始论述这部题为《论天与世界》的著作时,他随即表明,关于天的论述之所以进入这一探究,是因为他打算对自然观照所涉及的那一等级进行详尽探讨。当他在前两卷中完成了关于天的论述,并希望在这最后两卷中详尽探讨四元素时(既然所有的自然探究及其主要部分都与这些相关),因而回到对它们的论述是合乎理性的。因此他说:“既然关于第一重天,即更卓越的天,以及作为八个天球的各部分——尽管据说多于八个——在前述论述中已向我们作了充分说明,此外关于星辰,它们由什么构成,即由〔天〕本身也由之构成的最高贵物体构成,以及它们的自然本性是什么且是怎样的(既然它们既分有生命又分有自愿行动,并具有球形的形状,以及我们先前关于它们所提及的其余事项),并且既然天并非唯一属于自然事物的范围:因此剩下的就是我们应当讨论其余的自然事物。因为在据说由于自然而存在的事物中,一部分是实体,一部分是它们的作用和承受,其中一些实体诚然是简单的物体,另一些则是复合的物体。所谓简单的物体,我是指像火和土以及与这些同类的事物,此外还有比这些更简单的事物,例如就其自身而言的天和世界的各部分——至于世界的各部分,我理解为恒星与更卓越的天球;因为这些天体即使并不属于一切简单物,却仍属于其中的某一种,即第五元素——此外还有由这些化合而成的事物,如动物和植物以及它们的肢体和部分。至于承受和作用,则是各元素的运动以及由它们构成的其他事物的运动,这些元素是其原因——它们自身作为动力因、形式因或目的因也是那些事物的原因——但它们凭借自身的力量而如此,并具有如同质料的潜能那样的潜能;此外还有它们相互之间的转化。既然关于自然的这一观照是围绕物体、物体的承受及其原理展开的,按照自然探究适宜披上这些原理的要求,显然所有的自然论述都围绕物体展开。因为所有的自然实体要么是物体,要么与物体同在,正如完满状态那样,它们虽是自然实体,却不是物体,而是与物体共同存在。然而,从《物理学》中所说的事项来看,显而易见,自然就是运动的开端按其自身内在其中的东西;而这是作为物体的配置而存在的。这通过我们先前以归纳法所引述的内容也是明显的。但是,既然在紧接本卷之前的那卷书中已经谈到了第一元素,即第五元素,以及与它相关的事物,剩下的就是我们来讨论现存的两种元素。而我之所以称之为两种元素,是因为一种依其本性向上运行,如火与气,而另一种则按自然向下运行,如土与水。”然而,当他证明了由于此处所进行的观照是自然性的,因此我们辨明四元素的原因也是适宜的之后,他说:“显而易见,既然这一技艺是关于生成和毁灭的,我们对这两者也进行探讨,即究竟是否存在生成,便是相符的。因为要么生成完全不存在,要么如果存在,它也仅仅显现于这四种元素及由它们构成的事物中;因为它只在两种物体的实体中被察知,而不在第五种物体或据说属于它的事物中被察知。在真理问题上进行论述的早期哲学家们,恰恰在这一点上彼此产生了分歧。”然而,所谓探讨真理的哲学家,他理解为那些仅仅为了探求事物的真理而致力于哲学、而非为了其他任何事物的人,不像那些探讨道德事务的人;因为道德哲学家的目的并不是为了存在于不确定事物中的真理,其一切努力仅仅围绕着获得那一善展开,在这些事物中真理正是为了该善才被探究的。

语法注3 条
  1. 3.1Quoniam de primo quidem caelo, nempe praestantiore... relinquitur igitur, ut de ceteris rebus naturalibus sit nobis disserendum.

    由 ait 引出的长篇引文的句法骨架。在 Quoniam... 与 et cum... 两个交代前卷成果与自然物范围的前提从句之后,归结到主句 relinquitur igitur, ut...(余下的任务)。

  2. 3.1sed quae vi sua ita sunt, ac eam potentiam habent, qualis est potentia materiae

    关系代词 quae 指代作为原因的各元素(haec elementa),表明元素自身凭借类似质料潜能的内在能力而如此起作用,而非指前面的形式因或目的因本身。

  3. 3.1Philosophi quidem anteriores, qui de veritate disseruerunt

    释读者对亚里士多德“探讨真理的哲学家”一语的界定。下文紧接着将仅为探求现实真理的自然哲学家与以实践之善为目的的伦理哲学家相对比,表明此处的 veritas 特指理论性的自然真理。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:145.5-147.2