- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:12.29-14.23
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
特米斯提乌斯从逻辑上厘清了关于天体既不向上也不向下运动的命题是不定命题而非否定命题,并基于部分与整体本性的同一性维护了天体既无重亦无轻的论证,同时驳斥了亚历山大的相异解释。随后,他论证了第五元素因无对立者亦无基体而具有不生不灭的本性。
sed haec propositio, in qua dicitur movetur nec sursum nec deorsum, non praedicatur negative, siquidem indefinitum tantum sermonem demonstrat, veluti si quis dicat, hic est non sanus, vel est non iustus.1 propositio enim in qua dicitur, Xanthus est non iustus, non est propositio negativa; etenim propositio negativa ea est, in qua dicitur, Xanthus non est iustus. et eius oratio ab eo pendet dicto, nempe grave et leve est id, quod natura sua aut sursum aut deorsum movetur, et corpus, quod in circulum fertur, non invenitur sursum vel deorsum moveri. eius autem, quod subdidit deinde Aristoteles, vera sententia (ut arbitratur Alexander) nec congrue explicata est nec rationi consona est, atque (Alexander ipse) diverso modo interpretatur, cuius hercle interpretatio nec consona mihi videtur, nec congruum est, ut ex Aristotelis verbis eliciatur.2 Et arbitratur sententiam, quod corpus circulare grave sit et non leve, eiusque motus quoque, quo movetur, quod non sit circularis, ab eius partibus diverso modo probari posse. siquidem ait, posset quispiam contendere hanc demonstrationem nondum sufficere, nempe quod eiusmodi corpus non sit grave neque leve, cum suapte natura nec sursum nec deorsum feratur — tali enim modo corpus neque grave esse neque leve confirmaverat — possibile namque esset, ideo non ferri deorsum, quia super cetera corpora natat et in profundum ne demergatur prohibetur, sicuti undequaque sustentata in reliquis corporibus deorsum quidem ferri posse, et gravitatem habere videmus, sed deorsum non feruntur, non quia ipsa gravitatem non habeant nec quatenus natura sua non moveantur deorsum, sed quia prohibentur, ne eiusmodi motu moveantur. isthaec namque asserenti hunc in modum poterit responderi. si verum esset, ut totum hoc corpus deorsum non praecipitetur, quoniam undequaque quodammodo sit sustentatum et omni ex parte prohibeatur, ne eiusmodi motu feratur, at eius partes sicuti aliquod astrum, vel quaevis alia pars absolute, cum eo modo non sint sustentatae, nec ceteris corporibus emineant deorsum moveri poterunt, cum nihil obstet, quominus tunc pars ea gravis inveniatur. cuius ratione totum ipsum gravitate quoque praeditum esse cognosceremus; etenim si non fertur deorsum, quoniam omni ex parte ab hoc prohibitum est, secundum naturam vero illi non minus quam partibus motus deorsum competit, atque grave existit. quemadmodum enim in natura partium motus deorsum reperitur, ita quoque in natura totius reperiri debet; quo enim parva terrae portio movetur, eo et tota terra defertur; nunc vero quia eius pars non movetur deorsum, gravitatem non habet. igitur consentaneum videtur, ut eodem iure totum ipsum se habeat, eadem est enim natura totius et partis. hoc itaque illi necessario continget, dum eius partes perscrutabuntur, nempe ut nec grave, nec leve existat. deinde quod natura sua eo motu non moveatur, qui rectis lineis fit: partes enim huius corporis motu recto secundum naturam minime moventur, ut sol vel quaevis alia orbis pars, neque etiam violenter eo motu moventur. id omne autem quod parti tribuitur, contingit etiam toti; ratio namque totius et partis una eademque est. Cum itaque satis hoc in loco demonstratum sit, inveniri in mundo corpus quintum simplex, elementis quatuor antiquius ac longe praestantius, gravitatis levitatisque expers, deinceps explicavit, eiusmodi corpus neque ortum neque interitum suscipere neque incrementum alterationemve, primoque ingenitum esse tale corpus, hunc in modum docet. Quicquid oritur, ex contrario et subiecto aliquo oritur, et in contrarium (corrumpitur).3 non enim aequum est, ut ex eo, quod non est, possit quippiam generari, ut in Physicis demonstravimus. corpori autem quod in circulum vertitur, nihil contrariatur, ut paulo post perspicuum erit: nec ullum subiectum habet, (alibi enim declaratum est materia id carere): igitur corpus, quod in circulum movetur, ingenitum existit. nec non eisdem propositionibus hoc in loco declaratur, id interitum non recipere. quod etenim corrumpitur ex contrario quoque subiectoque in contrarium corrumpitur, et in universum contraria omnia contrariis quoque corrumpuntur, contrarium namque fit ex corruptione contrarii in hoc contrarium. diximusque omne, quod corrumpitur, a suo etiam contrario corrumpi, quoniam eius corruptio ab eo provenit, in quod transmutatur. sanitatem namque a morbo corrumpi dicimus, quandoquidem in eundem transmutatur.
然而,其中说道“既不向上也不向下运动”的这个命题,并不是否定地被谓述的,因为正如某人若说“此人是非健康的”或“是非正义的”一样,它仅仅表明了一个不定言明。盖其中说道“克桑托斯是非正义的”这个命题并不是否定命题;盖否定命题乃是其中说道“克桑托斯不是正义的”那个命题。而且他的论述取决于那句话,即重与轻乃是依其本性或向上或向下运动之物,而作圆周运移的物体并不被发现向上或向下运动。然而,亚里士多德随后所补充之事的真正含义(如亚历山大所认为的)既未被适当地解释,也不合乎理性,并且(亚历山大自己)以不同的方式加以解释,对天发誓,他的解释在我看来既不合宜,从亚里士多德的字句中推导出来也是不妥当的。并且他认为,圆形物体是重的而非轻的、以及它被推动的运动不是圆形的这种观点,能够从它的各部分出发以不同的方式予以证明。盖他说,某人可以主张这种论证尚不充分,即既然这种物体依其本性既不向上也不向下运移,因而不是重的也不是轻的——因为他曾以此种方式确证了物体既非重亦非轻——盖由于它浮在其余诸物体之上并被阻止下沉入深处,因而它不向下运移是可能的,正如我们看到在其余物体中四面受到支撑的物体确实能够向下运移且具有重,然而它们并不向下运移,这并不是因为它们自身没有重,也不是就其依自身本性不向下运动而言,而是因为它们被阻止作此种运动。盖对主张这些事物的人可以按如下方式回答:如果说这个整体物体由于在某种程度上四面受到支撑且各方面都被阻止作此种运动运移而不坠落向下是真实的,然而它的各部分,如某个星体或绝对任何其他部分,既然不是以那种方式受到支撑,也不高出其余物体,那么既然那时没有任何事物阻碍发现该部分是重的,它们便能够向下运动。因其理据,我们便将得知整体本身也具有重;因为即使它不向下运移是由于各方面都被阻止如此,但在自然上向下运动同样属于它而不亚于属于各部分,且它作为重者而存在。因为正如在各部分的本性中发现向下运动一样,在整体的本性中也应当发现向下运动;盖土的一小部分向何处运动,全部的土也向何处运移;但现在由于其部分并不向下运动,它便不具有重。因此,整体本身凭相同的根据处于相同状态,似乎是合乎情理的,因为整体与部分的本性是同一的。因此,当它的各部分受到考察时,对它而言便必然有此结果,即它既非重亦非轻而存在。其次,它依其本性不按沿直线发生的那个运动而运动:因为这个物体的各部分,如太阳或轨道的任何其他部分,依自然决不按直线运动而运动,甚至也不被强迫地按那个运动而运动。然而凡归属于部分的一切,也发生在整体上;因为整体与部分的理据乃是单一且相同的。因此,既然在这个地方已经充分论证了,在世界中存在着一种比四元素更古老、远为卓越、且缺乏重与轻的第五种简单物体,随后他解释了这种物体既不承受生成也不承受消灭,既不承受增盛也不承受质变,并且他首先按如下方式教导这种物体是不生的。凡生成者,皆由对立者与某种基体生成,并(消灭)入对立者之中。盖正如我们在《物理学》中所论证的,从非存在之物中能够生成任何东西是不合理的。然而,对于作圆周旋转的物体而言,没有任何对立之物,正如稍后将显明的那样;它也没有任何基体(因为在别处已阐明它缺乏质料):因此,作圆周运动的物体作为不生者而存在。再者,在这个地方通过同样的命题阐明了它不接受消灭。因为凡消灭者,亦是由对立者及基体消灭入对立者之中,且普遍而言一切对立者亦由对立者所消灭;因为对立者乃是由对立者消灭入此对立者而产生的。并且我们说过,凡消灭者,亦由其自身的对立者所消灭,因为它的消灭乃是由它所转变为之物而来的。盖我们说健康为疾病所消灭,乃是因为它转变成了疾病本身。
- 1.3propositio enim in qua dicitur, Xanthus est non iustus, non est propositio negativa; etenim propositio negativa ea est, in qua dicitur, Xanthus non est iustus
此处指明了带有不定宾词(praedicatum infinitum: non iustus)的肯定命题与否定词 non 直接修饰系词 est 的否定命题(propositio negativa)之间的逻辑区别。它解释了 movetur nec sursum nec deorsum 在句法上属于述词自身的不定化,而非对整个命题的否定(non movetur...)。
- 1.3cuius hercle interpretatio nec consona mihi videtur, nec congruum est, ut ex Aristotelis verbis eliciatur
关系代词属格 cuius 在句首起连接作用,指代先行词 Alexander(“而他的”),统领由 nec... nec... 连接的两个并列成分:第一分句以 interpretatio 作为 videtur 的主语,第二分句为无人称结构 congruum est, ut...。ut 从句中的动词 eliciatur 为现在时被动态虚拟式,充当名词性从句(“被引申出”)。
- 1.3Quicquid oritur, ex contrario et subiecto aliquo oritur, et in contrarium (corrumpitur)
在主句的对仗结构中,后半部分与前半部分的 ex contrario et subiecto aliquo oritur 相对置的动词 corrumpitur 乃是根据上下文在句法上加以补全的。拉丁文本中的圆括号系校订者所加的补缺,用以完备生成(ex... oritur)与消灭(in... corrumpitur)之间的对应。
