← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§137.14-139.3

地球静止于宇宙中心的论证

探讨地球究竟是运动还是静止于宇宙中心,并依据圆周运动对其本性的违背、恒星视运动的不变性、重物沿直线向中心的汇聚以及投掷物坠落于原点等根据,论证地球自然地静止于宇宙中心。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.14#1

Nos autem primum dicamus, moveaturne, an quiescat?1 alii enim (quemadmodum diximus) terram moveri existimarunt, quorum nonnulli (ut Pythagorei) circa medium verti aiunt, nonnulli vero eam in medio moveri et (quemadmodum in Timaeo inquit Plato) circa sui ipsius centrum ferri. fieri vero non potest, ut ipsa moveatur. etenim si feratur, sive sit circa medium, sive in medio, motu, qui fit in orbem, praeter naturam movebitur; alioquin eius partes natura eo motu non moverentur, qui per rectam lineam fit. at si praeter naturam moveretur, ipsa etiam perpetua non erit; mundi autem ordo perpetuus est: terra igitur praeter naturam non movetur. at motu recto, qui natura ei inest, non movetur, non movetur igitur omnino. Praeterea corpora, quae in orbem feruntur, sicuti vagantes stellae sunt, [duplici motu moventur.] etenim si inhaerentium stellarum orbis non moveretur et terra moveretur (testantur id sidera, quae nobis perspicua sunt), vagantes igitur praeter primum motum, qui ab ortu ad occasum etiam fit, si propter inhaerentium orbis motum vel propter motum terrae sit, ab occasu ad ortum diversis motibus ferri conspiceremus:2 motu nempe, qui secundum longitudinem fit, qui est ab eo separatus (quandoquidem ipsae faciunt ἀποκατάστασιν in motu secundum longitudinem), nec non etiam motu ex accidenti simul — motus vero, quem in longitudinem habet, errantibus stellis inesse aperte videbitur; atqui motus ex accidenti, qui est ibi, propter motum terrae ponitur esse — itaque colligitur duos motus simul terrae 〈quoque〉 inesse, eum nempe, qui ex occasu ad ortum fit, et qui ex accidenti. quare omnino sequeretur, ut occasus et ortus inerrantium stellarum in finitore essent diversi. hoc autem non videtur fieri. itaque sermo, qui fingit, quod terra movetur, non sufficit. hoc igitur, quod extra contingit, propterea, quia apparet [Vasorah] simul atque hoc loco ponit deinde, terrae causa eum motum, qui vagans dicitur, ex accidenti esse. Praeterea motus naturalis partium terrae et eius totius in medium fertur, cumque ad medium instituatur, erit rectus. motus vero rectus finem habet; atqui cum finis motus sit quies, hac igitur etiam de causa terra quiescet. non enim semper per rectam lineam movebitur; quies autem, ad quam motus eius instituitur, perspicuum est, quod medium existit. insuper nec etiam in circulum movebitur, quandoquidem circularis motus eius naturae aptus non est. dicamusque, si quaerat quispiam, cum utrorumque, terrae nempe et universi, idem sit medium, ad utrum ea, quae gravia sunt, feruntur? utrum quia universi medium est, [an eo quod terrae? necesse est autem ad medium mundi locum;] etenim levia, et ignis etiam, quae opposito motu ac gravia feruntur, non utique ad extremum terrae finem, sed ad huius universi finem feruntur. itaque consonum est etiam, ut corpora, quae ad medium feruntur, ad huius universi medium deveniant. accidit autem, ut idem sit terrae medium et universi; quare cum in medium universi fertur, ex accidenti in medium terrae fertur. hoc autem contingit, si huius universi ac terrae medium unum et idem sit. ferri vero gravia in terrae centrum ac universi centrum hinc sciri potest, quod ea non moveantur iuxta invicem3 — hoc est secundum aequalem distantiam; cumque aequaliter moveantur, non poterit eis inesse nisi ordo multiplex — verum semper in universi medio congregabuntur: igitur terrae et universi centrum idem erit. similes anguli hoc est aequales, qui ex eis ipsis, quae super eos protrahuntur, similes circulos faciunt; si minus, afficientur iuxta invicem, hoc est secundum aequalem distantiam. et quoniam in loco, ad quem unumquodque corpus natura movetur, in eo etiam quiescit, et terra ad medium natura fertur, in medio igitur terra natura etiam quiescit. dicit ob eas itaque causas, quae expositae sunt, et quod ea corpora, quae vi iaciuntur, etiam si sine fine iaciantur, ita ut longum spatium peragrarent atque id ad multum tempus, cum tamen deorsum labuntur, in eandem terrae particulam decidunt;

然而我们首先应当讨论,[地球]究竟是运动还是静止?因为正如我们所说,其他人曾认为地球在运动,其中有些人(如毕达哥拉斯学派)说它围绕中心旋转,而另一些人则说它在中心处运动,并且(正如柏拉图在《蒂迈欧篇》中所言)围绕其自身的中心运转。然而,它本身运动是不可能的。因为如果它被运转,无论是在中心周围还是在中心处,它都将通过作圆周运动而违背本性地运动;否则它的各部分就不会依本性通过那沿直线产生的运动而运动了。但如果它是违背本性地运动,它自身也不会是永恒的;然而宇宙的秩序是永恒的:因此地球并不是违背本性地运动。但它也不依自然内在的直线运动而运动,所以它根本不运动。此外,那些作圆周运动的物体,正如游星那样,[受双重运动所驱动。]因为如果恒星天球不运动而地球运动(对我们清晰可见的星辰证明了这一点),那么除了从东向西产生的首要运动之外,无论这是由于恒星天球的运动还是由于地球的运动,我们都将观察到游星通过各种不同的运动从西向东运转:即沿黄经产生的、与彼分离的运动(既然它们自身在沿黄经的运动中产生复位),以及同时伴随的偶性运动——确实,它在黄经上所具有的运动将被显然看出属于游星;然而存在于那里的偶性运动,则被假定是由于地球的运动而存在的——因此推断出,两种运动同时也属于地球,即从西向东产生的运动和偶性的运动。由此将完全得出结论:恒星在地平圈上的没与出应当是各不相同的。然而这并未显出发生。因此,虚构地球在运动的说法是不充分的。因此,这从外部附带发生的事情,是由于显现出[……],同时在此处接着假定,由于地球的缘故,那被称为游荡的运动是偶性的。再者,地球的部分及其整体的自然运动是朝向中心运转的,既然它是朝向中心进行的,它就将是直线的。然而直线运动是有终点的;而既然运动的终点是静止,因此也是出于这一原因,地球将会静止。因为它不会始终沿直线运动;而其运动所朝向的静止,显然就是中心。此外,它甚至也不会作圆周运动,因为圆周运动并不适合于它的本性。并且我们应当说,假若有人发问:既然二者(即地球与宇宙)的中心是同一个,重物究竟是朝向哪一个运转?究竟是因为它是宇宙的中心,[还是因为它属于地球?然而必然是朝向宇宙的中心位置;]因为轻物,包括火,它们以与重物相反的运动运转,绝非朝向地球的极端界限,而是朝向这个宇宙的界限运转。因此这也是协调一致的:即朝向中心运转的物体,会到达这个宇宙的中心。然而碰巧地球的中心与宇宙的中心是同一个;因此当它朝向宇宙的中心运转时,它是偶性地朝向地球的中心运转。而如果这个宇宙与地球的中心是一个且同一个,这就会发生。重物朝向地球的中心和宇宙的中心运转,可以从以下事实得知:它们并不彼此平行运动——即按照相等的间距运动;而当它们平等地运动时,在它们之中只能存在多重的秩序——而是始终汇聚在宇宙的中心:因此地球与宇宙的中心将是同一个。相似的角即相等的角,它们由延伸在其上的事物本身形成相似的圆;否则,它们将彼此平行地受到影响,即按照相等的间距。并且,既然每个物体在它依本性朝向运动的地点,也在那里静止,而地球依本性朝向中心运转,因此地球也依本性在中心处静止。因此他说,是由于所陈述的那些原因,并且因为那些被强力投掷的物体,即使它们被无休止地投掷,以至于穿越了漫长的空间并且历时许久,然而当它们向下坠落时,却落在地球的同一个微小部分上;

语法注3 条
  1. 2.14moveaturne, an quiescat

    选择性间接疑问句结构(-ne ... an,省略了 utrum),作主动词 dicamus(劝告虚拟语气)的宾语从句。

  2. 2.14vagantes igitur praeter primum motum, qui ab ortu ad occasum etiam fit, si propter inhaerentium orbis motum vel propter motum terrae sit, ab occasu ad ortum diversis motibus ferri conspiceremus

    主句的核心为 vagantes [stellas] diversis motibus ferri conspiceremus(带宾格加不定式结构的未完成过去时虚拟语气)。它构成了前述与事实相反的条件从句 etenim si inhaerentium stellarum orbis non moveretur et terra moveretur 的结论从句。插入的 si 从句(si propter ... sit)是关于首要运动成因的让步/条件从句。

  3. 2.14ferri vero gravia in terrae centrum ac universi centrum hinc sciri potest, quod ea non moveantur iuxta invicem

    宾格不定式短语 ferri gravia... 作为无人称被动结构 potest sciri 的主语,而判断的根据由副词 hinc 及与之相应的 quod 从句(带虚拟语气 moveantur)引出。正如随后的解释 hoc est secundum aequalem distantiam 所示,iuxta invicem 意为“彼此平行”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:137.14-139.3