← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§135.27-137.13

无差别性导致大地四散的归结与本性场所

德米斯提厄斯批判了将大地停留在居中之处归因于方向无差别(相似性)的学说,指出按照这种逻辑大地不仅不会静止反而会向一切方向四散断裂,并论述了依本性场所进行说明的完备性。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.13#8

non enim ob hanc causam, quia nempe nihilo magis huc quam illuc ferri deceat, necessario omnino consonum erit, ut quiescat,1 sed quoniam nihilo magis huc quam illuc ferri decet, ad omnem locum movebitur. etenim si id quiesceret ac maneret, cui non convenit huc moveri, ob hoc quidem ideo non quiesceret, sed alia de causa ex accidenti, quoties in omnem partem fertur secundum accidens, cum nihilo magis huc quam illuc ferri deceat; siquidem quemadmodum huic non convenit, ut magis huc quam illuc feratur, ita rationi magis consonum non est, ut in omnem partem feratur, quam uno in loco maneat. praeterea ex eodem sermone oppositum omnino deducitur, ut magis nempe quiescat, quam in omnem partem feratur. etenim cum ad loca movebitur, non movebitur totum, adeo ut secundum se totum ad singula loca moveatur — hoc enim fieri non potest — verum id quidem tunc erit, cum certe divulsum atque in partes divisum fuerit. convenit enim, ut haec ratio de igne quoque dicatur. si imaginemur eum esse in medio, convenit, ut in hanc partem moveatur, cum eandem ad extrema signa rationem habeat, cumque nihilo magis huc quam illuc ferri deceat, in omnem partem movebitur, sed non totus ad unum locum movebitur, sed media eius pars (exempli gratia) versus caeli medietatem movebitur, veluti tertia versus tertiam et quarta versus quartam eius partem feretur, eademque ceterarum partium erit proportio. non enim omnes eius partes ad duas lineas cientur, siquidem insectilia corpora non sunt, nec punctum. idque ex sermone de similitudine necessario contingit, videlicet ut, si terra in omnem partem moveretur, non secundum se totam, sed secundum eius partes in omnem partem moveatur; verum ut absolute quiescat, id, quod non magis huc quam illuc ferri deceat, id non magis ex sermone de similitudine continget, quam ut in omnem partem feratur. atqui contra id paulo ante disseruimus, hoc nimirum dictum non esse de omni re absolute, adeo ut pro eo quoque sumatur, quod natura sua semper etiam movetur, verum quidem pro eo sumitur ac dicitur, quod suapte natura quiescit, sed moveri etiam potest, hoc est, quod natura quiescit, si ei simile fuerit, quod ipsum ambit. dictum est itaque consonum esse, ut quandoque quiescat; igitur non ex accidenti, sed per se quiescit. atqui pluribus etiam rebus contingit, siquidem dissentaneum non est, ut in eius cognitione afferat sermonem, perinde ac si ex accidenti extitisset. dicere autem eam in medio hac de causa manere, quoniam hic locus naturae eius est aptus, eius sermo est, qui ad perfectionem pervenit, deficit autem in addendo causam, cur hoc verum sit;2 veluti si quispiam dixerit hoc agere in hoc, vel agere, antequam hoc natura ei insit, idque quoniam pluribus rebus convenit, falsum hoc utique inveniretur. Alius autem sermo est sermo sophisticus, tametsi prima fronte persuasibilis videatur. ait enim: ut autem aliquid, si densius fiat, ex magna in minorem mensuram pervenit (?), sic etiam ex minore in maiorem iterum venit, cum tenuius fit. terra igitur quin moveatur, quando tenuior fit mollitudinis cuiusdam causa, nemo prohibet propter eum sermonem, qui a simili ducitur. verum quispiam dicere posset, inde quod terra in inclinationis similitudine existit, quid prohibebit, quin tenuior fiat cum mollior redditur, cum nihil quoque prohibeat, quin ob inclinationis aequalitatem moveatur. verum quidem aliis de causis haec necessario prohibentur. siquidem non ait, quemadmodum propter inclinationis aequalitatem non moveatur, vel aliud quippiam operetur, quicquid illud sit, sic neque, si terra rarior fiat, ob eius mollitudinem remanere, quin in medio quiescat, donec ad alteram duarum extremitatum declinet. atque in universum convenit, ut ex sermone intellegatur terram ad alteram duarum extremitatum ob eius inclinationis aequalitatem non inclinare, sed ipsam non esse minoris mensurae, nec rariorem fieri et in maiorem mensuram reverti, etsi nihil ex his ei contingat. quae igitur de terrae figura, quiete et statu existimarunt, haec sunt, quae retulimus.

因为绝不是由于正是因为不更适宜被运向此处而非彼处这一原因,它静止就是完全必然且合乎理性的;相反,既然它不更适宜被运向此处而非彼处,它就将被移向每一个场所。因为如果那不适宜移向此处的事物静止并留存,它确实不会因这一原因而静止,而是由于另一种偶性的原因,每当它偶然地被运向每一个方向时,既然它不更适宜被运向此处而非彼处;因为正如对它而言,被运向此处并不比运向彼处更适宜,同样,它被运向每一个方向也并不比留存在一个场所更合乎理性。此外,从同一个论证中完全可以引出相反的推论,即它毋宁是静止,而非被运向每一个方向。因为当它向诸场所运动时,它不会作为整体而运动,以至于就其自身整体而言向各个个别场所运动——因为这是不可能发生的——相反,唯有当它确凿被扯碎并分割成诸部分时,这一情况才会发生。因为这一道理也适合于谈论火。如果我们设想火在居中之处,既然它对各极端标志具有相同的比例,它被移向这一方向就是适宜的,并且既然它不更适宜被运向此处而非彼处,它就将被移向每一个方向,但并不是作为整体移向一个场所,而是(例如)它的一半将朝向天空的一半运动,正如其三分之一的部分朝向三分之一的部分被运送,四分之一的部分朝向四分之一的部分被运送,其余部分的比例也是相同的。因为它的所有部分并非都会朝向两条线被推动,既然物体不是不可分的,也不是点。而这正是从关于相似性的论证中必然得出的,即如果大地向每一个方向运动,那并不是就其自身整体而言,而是就其诸部分而言向每一个方向运动;然而,那不更适宜被运向此处而非彼处的事物绝对静止,并不比它被运向每一个方向更从关于相似性的论证中产生。然而我们不久前反驳了这一点,即这话绝非绝对地针对一切事物而言,以至于也被用于那依其本性甚至始终在运动的事物,而是用于且指称那依其本有本性静止、但也能够被运动的事物,也就是:如果包围它自身的事物与它自身相似,它依本性就静止。因此曾说过,它在某个时候静止是合乎理性的;所以它不是出于偶性,而是自身(per se)静止。然而这也发生在更多事物上,只要在对它的认识中提出论述并不矛盾,就犹如它是出于偶性而存在一样。但是,说大地由于这一场所适宜于它的本性这一原因而留存在居中之处,这是达到了完善境界者的言论,但在补充说明为何这是真实的原因方面是有所欠缺的;正如某人如果说这作用于这,或者在这一属性依本性属于它之前就起作用,并且既然这适合于更多事物,这无论如何都会被发现是虚假的。而另一种论述则是诡辩的论述,纵使初看之下似乎具有说服力。因为他说:正如某物如果变得更致密,就会从大的量度达到较小的量度(?),同样当它变稀疏时,又会从较小的量度达到较大的量度。因此,由于某种柔软性的原因,当大地变稀疏时它被运动,并没有人由于那源于相似性的论述而加以阻止。然而有人可能会说,由此既然大地存在于倾向性的相似之中,既然没有任何东西妨碍它由于倾向性的均等而运动,那么当它变得更柔软时,又有什么会妨碍它变得更稀疏呢?然而确实由于其他原因,这些事情必然受到阻碍。因为他并没有说,正如由于倾向性的均等它不被运动,或者产生任何其他作用(无论那是何种作用),同样,如果大地变稀薄,它也不会由于其柔软性而留存,以至于不在居中之处静止,直到它向两个极端之一偏斜。普遍而言,从这一论述中所应理解的是:大地并不由于其倾向性的均等而向两个极端之一倾斜,而且大地自身既不具有较小的量度,也不会变稀疏并恢复到较大的量度,纵使这些情况完全没有一件发生于它。因此,关于大地的形状、静止和状态,他们所持有的观点就是我们所记述的这些。

语法注2 条
  1. 2.13non enim ob hanc causam, quia nempe nihilo magis huc quam illuc ferri deceat, necessario omnino consonum erit, ut quiescat

    主句的主干为“non enim ... necessario omnino consonum erit, ut quiescat”,其中“ob hanc causam”由原因从句“quia nempe nihilo magis huc quam illuc ferri deceat”同位具体说明。全句的否定词“non”统辖整个连结(“并不是由于……这一原因它静止就是完全必然合乎理性的”)。

  2. 2.13dicere autem eam in medio hac de causa manere, quoniam hic locus naturae eius est aptus, eius sermo est, qui ad perfectionem pervenit, deficit autem in addendo causam, cur hoc verum sit

    主语是不定式短语“dicere autem eam in medio hac de causa manere”,与表语属格“eius sermo est”结合。“deficit autem...”构成限制性对比:这虽是达到完满者的论断,但在补充“为何这是真实的”原因方面存在欠缺。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:135.27-137.13