- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:139.3-140.30
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
作者考察了地球不会偏离中心运动的论证,借助天文学拯救现象的论据确证了地球的静止,并探讨了地球呈球形的证明及其假说性生成论的数学理路。
si vero terra moveretur, non ita in eandem, sed in aliam particulam laberentur. haec autem sententia vera est, sed causam non affert, quamobrem terra non moveatur; at ostensum fuit ipsam non moveri. quare cum huius sententiae sensus talis sit, subdidit et inquit: perspicuum est terram extra medium quoque non moveri. nec dixit, quamobrem extra medium quoque non moveatur, tametsi ita deinceps prosequatur, quasi ex his, quae dicta sunt, causa sit perspicua; statim vero eius quietis causam hunc in modum disquirere conatur: Si enim terrae partes undique ad medium ferantur, ac unicuique natura praedito unus insit naturalis motus, fieri igitur non poterit, ut quaevis terrae pars sine vi a medio feratur; alioquin duos sibi invicem contrarios motus possiderent, cum natura altera earum ad medium, altera vero a medio moveretur. et quod de eius partibus dicitur, de tota etiam terra dicatur. perspicuum est igitur, quod neque etiam terra secundum se, sine alicuius impellentis vi, quae eam pellat, quemadmodum nosmet ipsi membra nostra compellimus, poterit (me Hercule) a medio ferri. quare si a quopiam non pellatur, donec a medio feratur, ipsa non movebitur ac necessario in medio quiescet. rationem itaque, quamobrem non moveatur id, quod non movetur, Aristoteles reticuit nec de ea disseruit, sed dixit tantum ipsam non moveri, cum tamen praemisisset dixissetque id se nobis fore demonstraturum. Haec etiam res mathematicae confirmant, cum hac tantum ratione salvantur, ea quae videntur, dum figurae mutantur, quae secundum astrorum ordinem innovantur, si terra quiescat.1 per haec autem dicere vult: dum figurae stellarum earumque ad invicem proportio mutantur, quibus earum ordo determinatur, non custodirentur nec servarentur ea, quae nostris sensibus sternuntur, nisi terra quiesceret. quandoquidem si proportio, quam ad invicem habent, semper una atque eadem esset, nihil certe prohiberet, si terra moveretur, quin aequales semper quemadmodum stellae etiam inhaerentes viderentur. ac terram quidem in media mundi sede locatam esse, in eaque manere neque moveri, cum in ea extiterit, sed cum ad medium fertur, iis, quae modo retulimus, dicta sint satis. Deinceps de eius figura, quod sit rotunda, disserit. in hoc autem primo texitur demonstratio ex eo, quia unaquaeque eius pars pondus habet, quousque ad medium feratur, ac ea non habet pondus, cum ad medium pervenerit. et quae hac de re dicuntur, recte quidem dicta sunt. ceterum, inquit, convenit, ut perpendamus declaremusque: si minor pars a maiore pellatur, non demovetur nec quasi fluctuat, dum movetur, sed comprimitur et recedit, perinde quasi corpus omne, quod congregatur, aequaret id, quod iam praecessit. postremo inquit: necessitas autem, quamobrem terra globosa sit, convenit ut intellegatur, ac si eo modo fieret, quo etiam nonnulli physici ipsam asseverant ortam esse, et cum ea etiam mundum, quatenus huic quidem iuxta nostram sententiam additur, ipsam nempe naturali tantum generatione ortam esse, non autem vi, quemadmodum physici illi afferebant. id enim, quod magis congruum magisque consentaneum est, non ponunt, generationem videlicet natura, non autem vi existere. ac nobis in mentem venit secundum quandam mathematicam formam ipsum de ingenito disseruisse, cum pro hypothesi statuerit eam ortam esse, quae tamen genita non est.2 et tametsi huic positioni Platonis sententia reluctetur, quatenus ponit mundum esse genitum ac ipsam generari, nil minus audi (quaeso), qua ratione fieri debeat, si terra generetur. cum sit potentia gravitate praedita, Aristoteles ait, videlicet quoniam ipse non enumerat gravitatem nisi potestate; si enim gravis actu extitisset, in medio inveniretur in eoque collocata nec certe adhuc foret genita. sed evenit, quando haec gravia ex potestate in actum feruntur, ut re ipsa gravia sint, cumque actu gravia evaserint, ab omnibus iis levitate praeditis corporibus secernuntur ac separantur, quae circum illa consistunt, nec non undique ad medium revertuntur. sive enim hae partes distinctae, quae numero magnitudineque aequales existunt, iuxta eandem similitudinem ab extremo aeris ad medium commeent, sive non modo eadem similitudine, sed aliquo alio modo et (ut res tulerit) numero magnitudineque aequales non sint, nil minus idem facient.3
然而如果地球运动,它们就不会这样落在同一个微小部分上,而是落在另一个部分上。然而这一论断虽然真实,却没有给出地球为何不运动的原因;但已经证明了它本身是不运动的。因此,既然这一论断的意义是如此,他接着说道:显然地球在中心之外也是不运动的。他也没有说明为何它在中心之外也是不运动的,尽管他接下去论述时,仿佛从所说的事物中原因已然明晰;但他随即试图以下述方式探究其静止的原因:因为如果地球的各部分从四面八方向中心运转,且凡具有本性者都内在有一种自然运动,那么地球的任何部分都不可能无须强力便脱离中心运转;否则它们将拥有两种彼此相反的运动,既然依本性其一部分朝向中心运动,而另一部分则离开中心运动。而对于其部分所说的,对于整个地球也当如此说。因此显然,即便地球依其自身,若无推动者迫使其运动的力量(正如我们自己驱使我们的肢体一样),也(指赫拉克勒斯发誓)绝不可能从中心被运走。因此,如果它不被某物推动以致离开中心运转,它自身就不会运动,并且必然静止于中心。因此,对于那不运动者为何不运动的根据,亚里士多德保持了沉默而未加探讨,却只说了它本身不运动,尽管他此前曾预先声明并说过他将向我们证明这一点。数学事物也证实了这些论点,因为只有以这种理路,当天象依星辰的排列更新、星座的图形发生改变时,所显现的现象才得以拯救,条件是地球静止。然而他通过这些话意在表明:当星辰的图形及其相互比例发生改变(其秩序藉此被确定)时,若非地球静止,那些陈列在我们感官面前的现象就无法被保持或拯救。因为如果它们彼此具有的比例始终为一个且同一个,那么即便地球运动,也确实没有任何东西能阻碍它们像恒星那样始终显得均等。而关于地球确实位于世界的中心位置,并留居其中,当它处于其中时不运动,只有当它朝向中心运转时才运动,根据我们刚才所复述的,就说得足够了。 接下去他讨论它的形状,即它是圆球形的。然而在此,证明首先是根据以下事实建构起来的:即它的每一个部分在运至中心之前都具有重量,而当它到达中心时便不再具有重量。关于此事所说的话确实是正确的。此外,他说,我们应当考量并阐明:如果较小的部分被较大的部分推动,它在运动时并不会被移位或如波动般晃动,而是被压缩并退让,宛如每一个汇聚的物体都使那已经先行的物体均等化一样。最后他说:地球为何呈球形的必然性,应当被理解为仿佛它是以某些自然哲学家断言其生成的方式生成的,并且世界也与其一同生成,只要依照我们的见解在此补充一点,即它确实仅仅通过自然生成而产生,而不是如那些自然哲学家所主张的那样通过强力产生。因为他们没有设定那更为融通、更为一致的观点,即生成依本性存在,而非依强力存在。并且我们想到,他是按照某种数学形式讨论了非生成之物,因为他作为假说设定了那未曾生成之物是生成的。尽管柏拉图的观点抗拒这一立场,因为柏拉图设定世界是生成的且地球也是生成的,但无论如何请听(我请求你),如果地球是生成的,它应当依何种理路产生。亚里士多德说,当它潜能地具有重量时——即因为他只在潜能上算入重量;因为如果它现实地作为重物而存在,它就会被发现在中心并安置于其中,且确实不再是生成的了。但当这些重物从潜能被带入现实时,事情就会发生:它们在实情上是重的,而当它们现实地成为重物时,便与环绕在它们周围的一切具有轻性的物体区分并分离,并且从四面八方向中心回归。因为无论这些在数目和大小上相等的各自分立的部分,是依相同的相似性从空气的极处向中心聚集,还是不仅依相同的相似性,而是以某种其他方式并且(视情况而言)在数目和大小上并不相等,它们都同样会产生相同的结果。
- 2.14salvantur, ea quae videntur, dum figurae mutantur, quae secundum astrorum ordinem innovantur, si terra quiescat
salvantur 的主语是后置的中性复数代词 ea(带有关系从句 quae videntur 作为修饰)。时间从句 dum figurae mutantur... 插在条件从句 si terra quiescat 之前,该条件从句修饰主动词 salvantur,表达只有在地球静止的情况下现象才得以拯救的逻辑推论。
- 2.14secundum quandam mathematicam formam ipsum de ingenito disseruisse, cum pro hypothesi statuerit eam ortam esse, quae tamen genita non est
带不定式的宾格句(ipsum ... disseruisse)充当非人称表达 nobis in mentem venit 的实际主语。在 cum 从句中,pro hypothesi statuerit 支配间接引语 eam ortam esse(先行代词 eam 为阴性单数,指代地球),并带有转折性关系从句 quae tamen genita non est 作为补充,说明了类似于数学假说或作图假设的论证形式。
- 2.14sive enim hae partes distinctae, quae numero magnitudineque aequales existunt, iuxta eandem similitudinem ab extremo aeris ad medium commeent, sive non modo eadem similitudine, sed aliquo alio modo et (ut res tulerit) numero magnitudineque aequales non sint, nil minus idem facient
表示相对应择一让步条件的 sive ... sive ... 结构(搭配虚拟式 commeent 与 sint)修饰主句 nil minus idem facient(“它们无论如何都会产生相同的结果”)。插入语 ut res tulerit 是一惯用表达,意为“视实际情况而定”或“随事态发展”。
