← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§134.5-135.27

无差等致大地静止说的批判与本性场所

德米斯提厄斯阐述了亚里士多德对“大地因相似性或无差等而静止于居中之处”这一观点(以及毛发在受力均匀时不破裂的比喻)的批判,论证了每种元素依其本性皆拥有其固有的场所与运动,从而否定了附加外在非本性原因的论点。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.13#7

ignis enim, qui hic est, erit ab extremis aequaliter distans et non quiescet, neque etiam aqua, tametsi quiescat (hoc enim commune omnium est); non igitur aliquid proprium causa est, ut in medio quiescat. huic autem quispiam respondere posset negando, quod eo, quia partes terrae in medium feruntur, ob hanc causam et tota etiam terra ac eius partes in medio quiescant. sed id ipsum utut sese habeat, nihil interest; ipsa enim propter inclinationis aequalitatem manet ac quiescit, movetur autem ob contrariam causam, nempe propter inclinationis inaequalitatem. etenim partium eius inclinatio non erit aequalis, cum ipsa medium egredietur. Illud etiam absurdum est, quae tandem sit causa, cur in medio terra stet, quaerere et non quaerere, cur in extremo loco ignis locetur. si enim superior locus naturae ignis aptus non erit, convenit, ut disquiramus, qua nam necessitate cogatur, ut sursum ascendat. si enim illius naturae summus hic locus aptus est, non est ut aliam causam inquiramus.1 quid enim prohibet, si aliquod corporum, quocunque nomine, naturalem aliquem locum habeat, quin alterum corpus natura alium locum possideat?2 et hac de causa locus, qui vere medius existit, terrae naturae fuit accommodatus, nec necessitate indigebit, ut in medio remaneat. nec etiam illa necessitas alia est atque ista similitudo, quae in capillo invenitur, qui, cum tenditur, non frangitur neque dirumpitur; etenim quod illi de capillo afferunt, cum consimilium partium sit, licet vehementer tendatur, eum non diruptum iri, iam vides hoc mendacium esse. praeterea iure quaerenda eis erit causa, ob quam ignis in summo loco omnino necessario maneat et quiescat, cum alioquin ipsi assignent causam, quamobrem terra omnino necessitate stet in medio. si autem quispiam occurrat inquiens ignem natura in medio consistere, is nullam huius sententiae causa necessitatem habebit; terra autem num in medio natura quiescat, id etiam isti fatentur. etenim non quia ipsi assignent causam, ob quam terra in medio natura quiescat, ideo inquiunt eam in medio natura quiescere (non est etenim rationi consonum, ut dicamus absque causa aliquid inveniri, vel quod natura absque causa aliquid sit), ponamusque eam in medio manere, quemadmodum re vera manet, sed quam ob causam id omnino fuit, cum veram quietis causam minime assignet? quod vero inquit, hoc nec necessario nec vere concludi posse, quoniam convellitur confringiturque capillus, qui tenditur, non recte dictum est. primo enim vel propria in universum separatio ibi non est, ubi capillus dirumpitur; deinde capillo quoque non contingit dirumpi, quamdiu eius similitudo remanet, sed quando ad dissimilitudinem commutatur; firmo autem hoc eodem termino manente, nullo modo dirumpetur. quod autem dissimilitudinis causa fuerit, divisio sane ac diruptio est, quemadmodum ad sensum videmus; non enim secundum similitudinem tantum capillus invenitur. quare consentaneum est, ut dirumpatur. 〈sane〉 sermo 〈verus esset〉, si pateret dissimilitudinem in positu terrae vel in figura eius apparere, quemadmodum in capillo ad dissimilitudinem transmutatio apparet, quando futurum est, ut dirumpatur. hoc autem si ex naturae necessitate proveniret, terrae permanentiam utique praecederet. etenim si a quopiam non commutabitur, ob hanc causam semper eodem modo manebit. Sed [illud quoque] mirum est eos motuum eorum causas non quaerere, recte siquidem fecissent, si percepissent eorum aliud alio natura moveri, in tantum ut intellexissent, aliud alium locum natura possidere, adiuncta vero causa, quae est praeter naturam. haec itaque adversus eos ait, qui terram in medio natura manere asserunt, et sic huic causae amplius aliam adiungunt - id quod inanimatis tantum rebus, quae naturam non habent, convenit. Atqui ut quaestioni satisfactum sit, ait adversus eos, qui fatentur terram in medio natura manere, sed secundas causas huic addunt: cum haec consentanea non sunt, tum id, quod isti afferunt omnino quiescere oportere in medio id omne, quod nihilo magis huc quam illuc ferri deceat, verum absolute non est.

因为此处的火也将与各端点等距,却不会静止;水也是如此,纵使它静止(因为这是万物共通的);因此某种本己的东西并不是它在居中之处静止的原因。然而对此有人或许可以通过否定来回答:由于大地的诸部分被运向居中之处,由于这一原因,整个大地及其诸部分也都在居中之处静止。但无论那本身情况如何,都毫无差别;因为它是由于倾向性的均等而留存并静止,却由于相反的原因,即由于倾向性的不均等而运动。因为当它离开居中之处时,其各部分的倾向性将不再均等。去探究大地停留在居中之处究竟有何原因,却不去探究火被安置在最极端之处的原因,这也是荒谬的。因为如果更高的场所不适宜于火的本性,那么我们探究火受何种必然性迫使而向上升起就是适宜的。但如果这最高之处适宜于它的本性,我们便没有理由去探究另一种原因。因为如果任何物体,无论其名称为何,拥有某种本性的场所,又有什么能妨碍另一物体依本性占有另一场所呢?并且由于这一原因,真正居中的场所适应了大地的本性,大地为了留存在居中之处将不需要必然性。而且那种必然性也并不不同于在毛发中所见到的那种相似性——毛发在被拉伸时既不折断亦不被撕裂;因为他们关于毛发所提出的说法,即由于它由同质部分构成,即使被剧烈拉伸也不会被撕裂,你已经看出这是虚假的。此外,由于在其他方面他们自己指明了大地完全凭必然性停留在居中之处的原因,他们理当也要探究火为何完全必然地在最高场所留存并静止的原因。然而,如果有人提出异议说火依本性在居中之处停留,他关于这一观点将没有任何必然性作为根据;但至于大地是否依本性在居中之处静止,他们甚至也承认这一点。因为他们并不是由于指明了大地依本性在居中之处静止所凭借的原因,才说大地依本性在居中之处静止(因为我们若说某种事物无原因地被发现,或者本性无原因地是某种东西,这是不合乎理性的),即使我们假定它留在居中之处正如它确凿留存的那样,但他全然没有指明静止的真正原因,这究竟又是由于什么原因发生的呢?然而他说,由于被拉伸的毛发会被扯断和折断,因而这既不能被必然地也不能被真实地推论出来,这种说法是不正确的。因为首先,在毛发被撕裂之处,普遍来说甚至本己的分离也并不存在;其次,只要毛发的相似性依然留存,被撕裂之事也不会发生在毛发上,而是发生在它转变为不相似时;只要这同一界限保持稳固,它绝不会被撕裂。而作为不相似之原因的,正如我们在感觉中所见的那样,确实是分割与撕裂;因为毛发并非仅仅按照相似性被发现。因此,它被撕裂是符合情理的。如果显而易见在大地的位置或其形状中表现出不相似,正如在毛发中当它将要被撕裂时显出向不相似的转变一样,那么那番言论确实会是真的。然而如果这出于本性的必然性,它无论如何都会先于大地的恒常留存。因为如果它不被任何东西改变,由于这一原因它将始终以相同方式留存。但是,他们不去探究它们运动的原因,这也是令人惊异的;如果他们认识到它们中的这一个依本性向这一处运动,另一个向另一处运动,以至于他们理解了一个依本性占有一个场所,另一个占有另一个场所,他们原本是做得正确的,然而却附加了一种违背本性的原因。因此,针对那些断言大地依本性留存在居中之处,并因而在此原因之外更附加另一原因的人——这只适合于不具有本性的无生命之物——〔亚里士多德〕说了这些话。然而,为了使问题得到解答,针对那些承认大地依本性留存在居中之处却对此添加第二原因的人,他说:不仅这些是不相符的,而且他们所提出的“凡是不更适宜于被运向此处而非彼处的一切事物都必须完全在居中之处静止”的主张,并非绝对真实。

语法注2 条
  1. 2.13non est ut aliam causam inquiramus

    non est ut 后接虚拟式动词(inquiramus)的惯用句式,功能等同于 non est quod 或 non est cur,表示缺乏理由或必要性:“我们没有理由探究另一种原因”。

  2. 2.13quid enim prohibet... quin alterum corpus natura alium locum possideat?

    由修辞性疑问句 quid prohibet(“有什么能妨碍……”)引出,后接接在阻碍动词否定用法后的连词 quin 配合虚拟式(possideat),意为“有什么能妨碍另一物体占有……呢?”

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:134.5-135.27