← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§132.23-134.5

大地居中静止与向心运动的原因考辨

德米斯提厄斯探讨了亚里士多德关于大地在居中之处静止及向居中之处运动之原因的论述,批判了亚历山大在反驳相似性与倾向均等说时所作解释的缺陷,并深入论证了重量与运动、静止之间的关系以及大地的本己本性。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.13#6

〈terra〉 enim non solum in medio quiescere, sed in medium [etiam] ferri videtur, et reliqua, quae sequuntur. hanc particulam Alexander hunc in modum explicavit. inquit enim, necessario omnino non convenit, ut terra in medio hac ratione quiescat, propter similitudinem nempe eius, a quo continetur (διὰ τὴν τοῦ περιέχοντος ὁμοιότητα) nec non propter inclinationis aequalitatem. terra enim non solum in medio quiescit, sed ad medium quoque defertur, neque etiam motus eius causa inclinatio aequatur. haec autem Alexandri explicatio non videtur esse intellegibilis. ponimus enim terram non solum natura sua in medio quiescere, sed ad medium quoque deferri; quod si eiusmodi motus causa nec similitudo nec inclinationis aequalitas est, qua de causa ex hoc demonstrative colligitur, quod inclinationis aequalitas causa non est, ut terra in medio quiescat?1 nam videndi facultas, quamvis ambulationis causa non sit, videndi tamen causa est. ipse vero ait causam, propter quam existimavit terram ad medium cieri, esse etiam causam, quamobrem ipsa in medio quiescat; inquit enim, si similitudo et inclinationis aequalitas causa non sit, ut terra ad medium feratur, igitur non erit causa, ut in medio quiescat. hoc autem falsum esse facile ostenditur. alioquin, unde didicit, ut causa, quamobrem terra ad medium in universum feratur, sit etiam causa, ut ipsa in medio quiescat? hoc enim absolute falsum existit. idem enim atque eodem modo in eadem re est eiusdem effectus causa, nec idem eodem modo in eadem re diversorum causa existit. cum autem terram in medio quiescere unum sit, et eam ad medium deferri alterum, fieri non potest, ut una atque eadem horum duorum sit causa in terra. ex hoc autem ipse etiam declarat terram, cum in medio extiterit, gravem non esse, quandoquidem si gravitas causa est, ut deorsum feratur, fieri non potest, ut ipsa sit causa, cur in medio quiescat. si itaque gravitas, dum terrae inerit, causa erit, ut deorsum feratur, terra quiescente nulla erit in ea gravitas; etenim si terra gravi existente quies in ea inveniatur, hoc profecto erit, vel quando aliquid eam impedit, ne moveatur, vel quando nihil erit illi impedimento. si [primo modo, hoc est tunc] quies in ea sit, quando aliquid eam prohibet, erit vi, non autem natura. si vero, quando nihil motum impediet, non moveatur, ex hoc itaque colligetur ipsum grave motus causam non esse, cum eo existente omnino motus esset necessarius, quatenus nihil prohibet, sed erit causa motus terrae, quando extra medium invenitur. non igitur pondus motus per se causa erit, neque absolute, multoque etiam minus huius motus causa ullo modo est, sed aliud quippiam requiritur, nempe extra positio. haec sane, quae erit causa gravitatis, etiam tunc motum requiret. etenim ex ea parte, unde terra movetur, pellit corpus sibi oppositum; vis enim pellentis erit gravitas, quoniam aer, tametsi levis sit, et similiter etiam pilus hominis, cuius tamen si pars aliqua sumatur et deorsum pellatur, aer gravis apparebit propter pulsionem e sublimi. inquit Aristoteles: sed ex parte, qua egreditur, non est necessarium, ut propter similitudinem medium relinquat; quasi dicat, non est haec propria causa, ut maneat in medio. etenim si propria manendi causa extitisset, hac certe ratione dissentaneum (?) videretur, cum manendi [seu quiescendi] causa sit is motus, videlicet qui in medium fertur. consentaneum est enim, ut causa eorum, quae per se ac necessario sunt,2 non sit causa eorum, in quae commutantur, quae propria sunt, cum eorum causa sit secundum naturam, non autem per voluntatem vel per aliud quippiam. num vero terra propter similitudinem ad medium feratur, ex eius partibus intellegitur, quae versus medium feruntur; quo enim cumque eius quaevis pars fertur, eo etiam [tota] ipsa feratur, ibique natura maneat necesse est. etenim hoc etiam terrae peculiare ac proprium est, ut in medium scilicet feratur; quod autem ab extremis secundum eandem similitudinem aequaliter distet, eius proprium non est.

因为确实,“〈大地〉不仅似乎在居中之处静止,而且[也]被运向居中之处”,以及接下来的其余文句。亚历山大以此种方式解释了这一简短文句。因为他说,大地由于这一原因,即由于包围它之物的相似性(διὰ τὴν τοῦ περιέχοντος ὁμοιότητα)以及倾向性的均等而在居中之处静止,这是完全且必然不相合的。因为大地不仅在居中之处静止,而且也被向下运向居中之处,并且对于其运动的原因而言,倾向性也并未被均等化。然而,亚历山大的这一解释似乎是无法理解的。因为我们设定,大地不仅依自身本性在居中之处静止,而且也被向下运向居中之处;但是,如果此类运动的原因既非相似性亦非倾向性的均等,那么凭何种理由可以由此论证性地推论出:倾向性的均等并非大地在居中之处静止的原因?因为视力的能力纵使不是步行的原因,却终究是观看的原因。然而他自己却说,他认为使大地被运动向居中之处的原因,也是大地自身在居中之处静止的原因;因为他说,如果相似性与倾向性的均等不是大地被运向居中之处的原因,那么它们也不会是它在居中之处静止的原因。然而,这一说法是虚假的,很容易被指出。否则,大地普遍地被运向居中之处所凭藉的原因,也是它自身在居中之处静止的原因,这一点他又是从何得知的呢?因为这完全是虚假的。因为同一事物以同一方式在同一对象中是同一结果的原因,同一事物以同一方式在同一对象中绝不可能成为不同事物的原因。然而,大地在居中之处静止是一回事,而被运向居中之处是另一回事,在大地之中这二者的原因绝不可能是一而且同一的。此外,由此他自己也表明,大地处于居中之处时并不是重的,因为如果重性是向下运去的原因,它自身就不可能是其在居中之处静止的原因。因此,如果重性在内在于大地之时是向下运去的原因,那么在大地静止时,在大地之中就不会存在任何重性;因为如果在大地为重的同时静止被发现于其中,这必定要么发生在有某物阻碍其运动之时,要么发生在没有任何阻碍之时。如果[依第一种方式,即]在某物阻碍它之时静止存在于其中,那将是出于强力而非出于本性。但是,如果在没有任何阻碍运动之物时它并不运动,那么由此就将推论出重物本身并不是运动的原因,因为只要重物存在,在没有任何阻碍的范围内运动原本完全是必然的,而只是当大地被发现处于居中之外时它才成为大地的运动原因。因此,重量将不是依自身且绝对的运动原因,更绝不是以任何方式作为这种运动的原因,而是需要某种别的东西,即外在的位置。这真正作为重性的原因的东西,即使在那时也需要运动。因为从大地所自运动的那一部位起,大地推挤与其相对的物体;因为推挤者的力量将是重性,因为空气尽管是轻的,人的毛发也是如此,但如果取其某一部分并向下推挤,由于来自高处的冲撞,空气就会显得沉重。亚里士多德说:“然而从它出去的那一部位来看,它由于相似性而离开居中之处并不是必然的”;这犹如在说,这不是停留在居中之处的本己原因。因为如果原本存在着停留的本己原因,按照这种论点确实会显得不调和,因为停留[或静止]的原因是那一种运动,即被运向居中之处的运动。因为这是相符的:依自身且必然存在之物的原因,不应成为它们所转变成的事物(这些事物是本己的)的原因,因为它们的原因是依本性的,而不是通过意志或通过某种别的东西。然而大地是否由于相似性而被运向居中之处,可以从其被运向居中之处的诸部分来理解;因为无论它的任何部分被运向何处,[整个]大地自身也必然被运向何处,并在那里依本性停留。因为被运向居中之处,这确实也是大地所特有且本己的;然而按照相同的相似性与各端点等距,却不是大地所本己的。

语法注2 条
  1. 2.13quod si eiusmodi motus causa nec similitudo nec inclinationis aequalitas est, qua de causa ex hoc demonstrative colligitur, quod inclinationis aequalitas causa non est, ut terra in medio quiescat?

    由 quod si(“但是,如果……”)引导的条件从句之后,主句构成了 qua de causa... demonstrative colligitur... 这一疑问句。从属于 colligitur 的名词性从句由 quod(“即……”)引导,其内部又包含限定 causa 具体内容的 ut... quiescat(表示内容/结果的虚拟式名词从句),形成了多重嵌套结构。

  2. 2.13consentaneum est enim, ut causa eorum, quae per se ac necessario sunt, non sit causa eorum, in quae commutantur, quae propria sunt

    虚拟式从句 ut... non sit 作为非人称结构 consentaneum est(“……是合理的/相符的”)的真正主语。该从句内部的主语为 causa eorum, quae...,与表语名词短语 causa eorum, in quae... 相呼应。关系从句 in quae commutantur 与 quae propria sunt 共同修饰先行词 eorum。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:132.23-134.5