← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§123.31-125.24

关于宇宙中心的毕达哥拉斯派学说与反驳

本段评注亚里士多德《论天》第二卷第十三章,针对主张大地居于宇宙中央的通说,讨论了毕达哥拉斯派主张火居中央、大地及对地绕其运行的学说。作者通过区分量的中心与实体及权能的中心反驳了毕达哥拉斯派的论据,并梳理了关于大地运动与月食起因的各派观点。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.13#1

Post haec ad terrae speculationem regreditur, quam in medio locatam ac rotundam esse, monstrat. primo autem aliorum sententias affert, qui in media mundi sede terram locatam dicunt; Pythagorei autem in medio ignem esse pronuntiant, terram autem (quae et ipsa sit unum astrum) motu suo, quo circum medium fertur, in comparationem ad solem noctes et dies efficere; praeterea iuxta illorum sententiam alia etiam terra invenitur, quam ἀντίχθονα nominant. nec ex iis, inquit, quae videntur, [causas et rationes rerum exquirunt, sed ea, quae videntur,] ad opiniones quasdam suas accommodant,1 ornareque conantur abruptis (?) verbis orationem suam. sane aliis compluribus rationibus putari poterit terram nequaquam in medio collocatam esse oportere, si quis fidem ex iis, quae apparent, sumere minime voluerit, sed abrupta (?) quaedam, quemadmodum isti, et ipse insequatur. Ignis namque, inquiunt, ceteris elementis nobilior est; quare locus etiam ceteris praestantior ei debetur, qui medium existit; locus autem medius, qui igni debetur, ceteris, qui a medio sunt, praestantior est, siquidem centrum, cum extremum sit, finis quidam est; finis autem praestantior est iis, quae ab ipso fine distant.2 Haec igitur, inquit, proprietas erit Pythagoreae sectae admodum consona. deinde aliam eorum sententiam commemorat. inquiunt enim consentaneum esse, ut custodiatur praestantissimum quidque eorum, quae in hoc universo sunt. at ignis rerum omnium praestantissimus est; nullus autem locus ad conservationem aptior quam medium existit, quod Iovis carcer nominant, et in eo etiam ignis collocatur. Quasi vero unum et idem sit medium ipsius rei et magnitudinis, vel substantiae et potentiae. enimvero vel ex animantibus facile intellegere poterant unum et idem non esse. medium enim magnitudinis in his est hepar; quod autem proprie medium dicitur, est quid longe praestantius, sicuti vitalis facultas vel aliquid simile, aut (si lubet) cor poterit quispiam illud nominare. Sic etiam de caelo iudicandum erit. non est igitur consentaneum, ut id, quale centrum existit, pro vero medio statuatur nec similiter etiam perturbari debemus, si quod honorificentissimum est in medio non extiterit, sed consonum est, ut medium substantiae sit, cuius munus est custodire, siquidem eiusmodi medium vere principium est et praestabile necnon ad omnem custodiam idoneum. atqui medium loci convenit, ut relinquatur, cum magis assimiletur ultimo, quod potentia non comprehenditur; etenim hoc medium continetur ac terminatur, finis autem ac terminus continet atque determinat, videlicet corpus praestantissimum. at res, quae continet, eo est, quod continetur, praestantior, et id, quod determinat, terminato,3 siquidem hoc materiae, illud formae compositi rationem obtinet. ac de loco quidem terrae quod secundum sententiam Pythagoreorum determinavit, ex iis est, quae ut omnino intellegantur, non erit necesse. et forte nec ipse etiam horum sententiam satis percepit; eam namque in suo sermone non retulit. Numquid autem terra quiescat an moveatur, non eadem philosophorum omnium sententia est; sed qui eam in media mundi sede locatam esse negaverunt, circum medium volvi eam asserunt — et ii sane Pythagorei sunt — neque hanc solam, sed eam etiam, quae ei adversa est (ἀντίχθονα). nonnullis autem 〈plura〉 corpora circa medium ferri posse videntur, quae nobis terrae obiectu oblitescunt, non aliter ac si ipsa post hanc inveniantur; eam enim proportionem ad terram habent, quam fere illa habere dicuntur, quae post eam inveniuntur. hinc plures lunae defectiones dicunt existere. non enim sola terra solis lumen intercipit, sed eiusmodi etiam corpora, quae post terram inveniuntur; non enim impossibile est, ut in centro quoque haec corpora sint, quae omnia solis lumen intercipiant. quamvis enim ipse fateatur in huius totius centro terram inveniri, attamen illud quoque perspicuum est eius etiam corpus, quod est prope superficiem, qua quiescimus, solis quoque lumen intercipere, etiam si a centro distet; et hoc quidem, si rotunditas ipsa de ea praedicetur,4 si ipsa undequaque a centro egrediatur, idque similiter si rotunditas de ea non praedicetur, quatenus extra centrum egreditur, tota tamen 〈terra〉 lumen intercipit: sic etiam et reliqua corpora, quamvis a centro distent, lumen intercipiunt.

在此之后,他转回对大地的考察,指出它位于中央且呈球形。但他首先提出了其他人的见解,这些人说大地位于世界的中央位置;然而毕达哥拉斯派却宣告火在中央,而大地(其自身也是一颗星辰)通过自身绕中央运行的运动,在与太阳的相对关系中产生昼夜;此外根据他们的见解,还存在着另一片大地,他们称之为对地。他说,他们并非从可见的现象中探求事物的起因与理由,而是使可见的现象去迎合他们自己的某些臆见,并试图以突兀的文辞来修饰其论说。诚然,如果有人丝毫不想从显现的事象中获取确信,而是像那些人一样自己也去追逐某些突兀的臆想,那么便完全可以由其他许多论据认为大地绝不应当置于中央。因为他们说,火比其余元素更为高贵;因此比其余位置更为卓越的处所应当归于火,而这个处所就是中央;然而归于火的中央处所,比起离开中央的其余处所更为卓越,既然中心作为极限,乃是某种终极[目的];而终极[目的]比那些远离终极本身的事物更为卓越。因此他说,这一特性将完全与毕达哥拉斯派的学说相一致。随后他提及了他们的另一观点。因为他们说,在这一宇宙中的诸事物中,最卓越的每一事物都应当被守护,这是合乎情理的。然而火是一切事物中最卓越的;且没有哪个处所比中央更适于保存,他们将该处所称为宙斯的牢狱[守卫所],且火也安置于其中。这就如同事物本身与量度的大小之中间,抑或实体与能力的中介,当真是一回事似的。其实他们本可以单从生物中便轻易理解到它们绝非同一回事。因为在生物中量度的大小之中间乃是肝脏;然而严格意义上被称为中心者,则是某种远更为卓越的事物,例如生命官能或某种类似之物,或者(如果愿意的话)有人可以将它命名为心脏。对于天体亦当如此判定。因此,将具有中心性质的事物确立为真正的中介并不合情理;同样地,即便最具尊荣之物并未处于中央,我们亦不必感到不安,反倒是存在着以守护为职能的实体之中介,这才是融贯的,既然此类中介真正是本原、卓异且适于一切守护。但是空间上的中央却理当被放弃,因为它更类似于在权能上不被涵盖的最终极者;因为这一中央乃是被包容和被界定的,而终极[极限]与界限则包容并界定,即最卓越的物体。然而包容之物比被包容之物更卓越,界定者比被界定者更卓越,既然后者占据复合物的质料之理,而前者占据形式之理。至于他根据毕达哥拉斯派的见解对大地位置所作的规定,乃属于并不必然要被完全理解的事物。或许他自己也并未充分领会他们的见解;因为他在自己的论述中并未予以转述。然而大地究竟是静止还是运动,并非所有哲学家都持同一见解;那些否认它位于世界中央位置的人主张它绕中央旋转——而他们确实就是毕达哥拉斯派——不仅它自身旋转,且与它相对之物(对地)也旋转。但是在某些人看来,可能有多个物体绕中央运行,它们因大地的遮挡而对我们隐匿不现,这与它们存在于大地之后完全没有两样;因为它们对大地的比例,几乎就等同于那些被说成存在于其后的物体所具有的比例。他们说更多月食的发生正是由此而来。因为不仅大地遮挡太阳的光芒,而且存在于大地之后的此类物体亦然;因为并非不可能这些物体也在中心之中,它们全部遮挡太阳的光芒。因为纵使他自己承认大地存在于这整个宇宙的中心,然而同样显而易见的是,大地靠近我们居留于其上的表面的物体,即便距离中心有所隔开,也同样遮挡太阳的光芒;并且这一点,如果球形本身被述及于大地,如果大地自身从各个方向离开中心延伸出来,同样地,只要大地延伸到中心之外,即便球形不被述及于它,整个大地依然遮挡光芒:其余物体亦是如此,纵然远离中心,它们亦遮挡光芒。

语法注4 条
  1. 2.13nec ex iis, inquit, quae videntur, [causas et rationes rerum exquirunt, sed ea, quae videntur,] ad opiniones quasdam suas accommodant

    否定词 nec 直接修饰介词短语 ex iis ... quae videntur,并与补全的动词短语 [causas et rationes rerum exquirunt] 结合,与后文的 sed 分句(sed ea, quae videntur, ad opiniones quasdam suas accommodant)形成强烈的正反对照结构。

  2. 2.13siquidem centrum, cum extremum sit, finis quidam est; finis autem praestantior est iis, quae ab ipso fine distant

    cum extremum sit 为表原因的虚拟式从句。finis 对应希腊语 τέλος,兼具“界限/极端”与“目的/终极”的双重含义。iis 为比较夺格,充当关系从句 quae ab ipso fine distant 的先行词。

  3. 2.13at res, quae continet, eo est, quod continetur, praestantior, et id, quod determinat, terminato

    代词 eo 为伴随比较级 praestantior 的比较夺格,由 quod continetur 进一步说明。后半句的 terminato 同样是名词化的中性单数比较夺格,承前省略了谓语动词 est ... praestantior。

  4. 2.13et hoc quidem, si rotunditas ipsa de ea praedicetur, si ipsa undequaque a centro egrediatur, idque similiter si rotunditas de ea non praedicetur

    短语 et hoc quidem 独立指代前述命题(大地遮挡阳光)。随后的一系列 si 从句(si ... praedicetur, si ... egrediatur, si ... non praedicetur)构成穷尽性的条件结构,用以表明无论大地是否真正呈球形,遮挡阳光的结果均必然成立。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:123.31-125.24