- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:122.7-123.30
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
德米斯提乌结束了对亚历山大关于《论天》第2卷第12章第一篇论证之解释的批评,进而解决第二个难题,即为何第一天球推动诸多恒星而各行星球群仅推动单一星辰,并通过第一天球的优越性与天体结构的均等化秩序对此予以阐明。
in secundo vero sermone ait, ea, quae optimo propiora sunt, pluribus quidem actionibus optimum finem consequi, quemadmodum plantae. nonne igitur a germana huius sermonis intellegentia deficit Alexander? omnino itaque consonum est, ut hunc in modum intellegatur, siquidem id convenit ei, quod in huius sermonis fine attulit. ait namque: ob eam causam terra omnino non movetur, quae autem prope sunt, paucis quidem motibus cientur, et reliqua, quae hic ab eo in medium afferuntur. hoc ex his perspicuum evadet; dicimus enim terram, quae corporum omnium ultimum existit, cum ad perfectionem pervenire non possit, omnino quidem non moveri, primum autem caelum uno motu id statim consequitur, illa vero, quae interiecta sunt, pluribus quidem motibus. Deinde ad secundam quaestionem dissolvendam progreditur. ea autem talis erat, cur primus orbis inhaerentes omnes stellas moveat, unusquisque vero ceterorum orbium non moveat multas stellas, sed plures orbes unam tantum vagantium stellarum moveant? haec autem dubitatio duplici ratione dissolvitur, quarum altera hinc potissimum elicitur, quoniam videlicet primi orbis vitae principium, potentia eiusque conversio ceterorum orbium vitae principiis, quae orbium animae sunt, multo antecellunt. rationi etiam consonum accidere videtur, ut vita ac potentia illius orbis ceteris praestantiores existant, cum ille, quatenus unus est, divina corpora, veluti stellas, moveat, plures vero orbes [unicam tantum cieant stellam; unamquamque enim vagantium stellarum plures orbes movent.] ex iis igitur, quae posita sunt, credibile fit primum orbem vita ac potentia multo reliquis praestare. insuper ex hac etiam ostensione fatentur rationem, propter quam primus orbis plures stellas moveat, nec non etiam unica stella pluribus his motibus moveatur, consentaneam esse; nec erat aliqua species illius demonstrationis, quae διάλληλος appellatur, quando videlicet ignotum per ignotum demonstratur.1 sermo enim, in quo dicebatur primum orbem plures stellas movere ac ceterorum orbium pluribus vagantium stellarum unamquanque cieri, locus est, quem ipsi fatentur. hoc autem omnino contingit, quoniam primi orbis vitae principium multo ceteris antecellit. Quod autem rationi consonum sit, ut ita res se habeat, hinc profecto ostenditur, nempe cum dicitur primum orbem plura divina corpora movere, nec non plures orbes unam vagantium stellarum ciere. hac igitur de causa unus orbis plura astra movebit ac plures orbes unam stellam ciebunt. et praeterea, quoniam sphaerae, quibus vagantes stellae infixae sunt, multa movent corpora, siquidem eiusmodi sphaerae a multis sphaeris continentur, qua de causa motus eius, quod movetur, non est ita sensui conspicuus; siquidem sphaerae mediae in causa sunt, ut motus, qui ab unaquaque earum extenditur, ad vagantem stellam in citimum orbem perveniat. unaquaeque enim sphaera, quae eas continet, proprium habet motum; inveniturque in omnibus vagantium motibus communis quasi operatio, quae caelestis est, supra motus harum sphaerarum, quae quidem non permittit, ut motus unius cuiusque sphaerae, quae reliquis mediantibus vagantium multitudinem continet, semper illis subiaceat, sed ipsa per se huic sufficit; ipsa enim finiti motoris vim adipiscitur. hic est litterae intellectus. in hoc autem non videtur Alexander recte sensisse, siquidem ficta quaedam, aliunde adsumpta, suae explicationi adiecit. Quod vero ait Aristoteles: sic igitur natura exaequat〈et〉 ordinem quendam facit, et reliqua, quae sequuntur, hac ratione intellegi debent, nempe naturam eiusmodi astra, secundum quam habent excellentiam, aequaliter constituisse, ac illi orbi, qui nobilior dicitur, plures stellas ciendas dedisse, ceteris vero orbibus, qui minore virtute praediti sunt, ut plures stellas non moverent, imposuit.2
然而在第二篇论证中他却说,更接近最善者,正如植物那样,通过较多的行动达成最善的目的。那么,亚历山大难道不是未能真正理解这一论证吗?因此,若以此种方式来理解,便完全是融贯的,只要这与他在这一论证结尾所提出的内容相一致。因为他确实说:『由于那个原因,大地完全不运动,而临近的事物则以少数的运动被推动』,以及他在该处公开发表的其余论述。这将从以下各点中变得明晰;因为我们说,作为一切物体中处于最末地位而存在的大地,既然不能达到完善,便完全不运动;然而第一重天则以单一运动立即达成它,而那些介于其间者,则确实以较多的运动达成。随后,他进而解决第二个难题。而它是这样的:为何第一天球推动其上固有的一切恒星,而其余每个天球却并非推动许多星辰,反倒是多个天球仅推动一颗游星?然而这一疑难通过双重理由得以解决,其中之一尤为从以下这一点引出:即显而易见,第一天球的生命原理、其权能及其旋转,远胜于其余天球的生命原理,即诸球的灵魂。且依理而言,那天球的生命与权能显现为优于其余者亦属合乎情理,因为那天球就其为单一者而言,推动着诸如星辰等神圣物体,而多个天球[则仅推动唯一的星辰;因为多个天球推动着每一颗游星。]因此,根据已设立的前提,第一天球在生命与权能上远胜于其余天球便变得可信。此外,根据这一证明,他们亦承认第一天球推动较多星辰、且唯一一颗星辰由此等较多运动所推动的缘由乃是合情理的;且这并不是那种被称为循环论证的证明形式,即显而易见地以未知证明未知。因为曾言第一天球推动较多星辰、且游星中的每一颗由其余天球的较多者所推动的那篇论证,乃是他们自己所承认的立论。然而这完全成立,乃是因为第一天球的生命原理远胜于其余者。至于事情如此乃合乎情理,则必定由这一点显明:即当言及第一天球推动较多神圣物体,且多个天球推动游星之一时。因此由于这一原因,一个天球将推动较多的星辰,而多个天球将推动一颗星辰。此外,由于游星固定其上的诸天球推动着许多物体,既然此类天球被许多天球所包容,因此被推动者的运动对感觉而言并非如此显著;既然中介天球乃是使从它们每一个延伸出的运动达致最内层天球上的游星的原因。因为包容它们的每个天球都拥有其固有的运动;且在这些天球的运动之上,在游星的一切运动中都可发现一种如同共通的作用,它是属天的,这确实不容许经由其余者为中介而包容游星之多的每一个天球的运动始终隶属于它们,而是它自身凭自身便对此足够;因为它自身获取了有限动者的权能。这就是经文的理解。然而在这一点上,亚历山大似乎并未作出正确的判定,既然他在自己的解释中附加了从他处引来的某些虚构之说。至于亚里士多德所说的:『因此自然如此加以均等化,并制定某种秩序』,以及随后的其余内容,皆必须根据这一缘由予以理解:即自然根据此类星辰所拥有的卓越性而将其均等地确立,并将较多待推动的星辰赋予那个被称为更高贵的天球,而对于具备较少德性的其余天球,则课以不得推动较多星辰的规定。
- 2.12nec erat aliqua species illius demonstrationis, quae διάλληλος appellatur, quando videlicet ignotum per ignotum demonstratur.
关系代词 quae 的先行词为 demonstratio,修饰被称为循环证明(διάλληλος)的形式。接续的 quando 从句充当状语从句,详述该循环证明的实质,即“以未知证明未知”。
- 2.12ceteris vero orbibus, qui minore virtute praediti sunt, ut plures stellas non moverent, imposuit.
主动词 imposuit 以与格 ceteris orbibus 为间接宾语,并统辖 ut 从句(ut plures stellas non moverent)作为其直接宾语或补足语,表述对它们所施加的规定,即“不推动更多的星辰”。
