← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§125.24-127.16

关于大地的运动、形状及其静止的诸说考察

特米斯提乌斯探讨了《蒂迈欧篇》中关于大地旋转的文字解释、关于大地呈鼓状还是球形的争论,以及为何小土块下落而整重大地却在中心静止的疑难,并驳斥了色诺芬尼与泰勒斯的不充分解释。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.13#2

Sunt qui eam, cum in medio sita sit, circum verticem eius volvi et moveri asserunt, quemadmodum in Timaeo scriptum est, terram nempe circum huius universi verticem semper volvi. dixit autem volvi, non moveri,1 siquidem consentaneum non est, ut per hoc, quod dixit, terram volvi, eam moveri intellegatur; sic enim asserit, quoniam ipsa super verticem ac circum ipsum devolvitur, et ita aliis quoque de rebus solitus est pronuntiare. Hinc autem ad eos sermones explicandos sese Aristoteles convertit, qui de terrae figura dicuntur. similiter, inquit, etiam hac de re philosophi diversantur. aliis enim rotunda videtur esse, aliis autem lata ac tympani speciem repraesentare. faciunt autem indicium, quod sole oriente atque obeunte lumen eius rectum, non autem rotundum apparet,2 perinde ac lunae forma in principio mensis, et quemadmodum in solis defectu contingit, quem eclipsin nominant; siquidem oporteret, ut aliqua solis portio, dum a terra oritur occiditque, ad lunae similitudinem in principio mensis, appareret, si terra rotunda extitisset. deinde dixit eos ita pronuntiasse, quoniam solis intervallum non reputant nec etiam intellegunt circulos maiores, quando minores intersecant, videri non aliter, ac si linea recta eos intersecarent; sectio enim (sphaerica) maiorum circulorum recta apparet. quamobrem, cum ita res se habeat, sol ob eius distantiam ut parvus circulus nobis apparet - hoc autem non re ipsa, sed secundum visum et imaginationem potius contingit, alioquin magnus sane est - terra autem magnum admodum circulum non describit, ita tamen apparet. quare si procul admodum a sole non essemus, qui nostro sensui parvus offertur, videretur a terrae circulo in orbem secari. Sed hoc, inquit, addere volunt, si terra natura sua quiescit, tympani figura esse oportere. deinde dicit, cum ad id, quod (terra) movetur, figura quaedam propria in ea invenitur, tum (ad id, quod quiescit) habet certam formam convenientem. quare consentaneum est, ut eius forma ac motus dinoscatur. Atqui dubitare ac modis omnibus, quantum fieri potest, ea pervestigare, quae iis de rebus admirati sunt, id certe non erit ab re, quin immo ratione quadam necessarium. siquidem aliorum est, non philosophorum, qui formarum cognitionem diligunt, <non admirari>, qui tandem parva [terrae] particula semper ac celerius descendat,3 id autem toti terrae non contingat, sed tantum pondus, quantum id est, quiescat et non moveatur? atqui si quis terram effoderet subter particula sursum elevata et versus terram centro adiacentem descenderet, ut descendentibus terrae particulis, ante quam deciderent, locum faceret, nulla re impediente semper magis deorsum ferentur. <quare> dubitare circa hoc inter omnes philosophos physicis maxime convenit; dubitationes autem solvere ineptis rationibus, de quibus multo magis dubitandum est, id sane fieri sine pudore eorum non potest. nonnulli enim propositam dubitationem ita dissolvere conantur, aiunt namque terram secundum se quiescentem remanere, quoniam supra se ipsa sustentatur per spatium infinitum, quemadmodum inquit Xenophanes. hi enim dubitationem hunc in modum sustulerunt, ob eorum segnitiem, quia, cum causae inquisitionem non dilexissent, ideo veritatem indagandi laborem subire minime voluere. sunt alii, qui causam assignantes, cur terra non moveatur, dicunt propterea quod innatet, quemadmodum lignum super aquam et alia eiusdem generis — siquidem haec in aere non natant, in aqua autem natant — de aqua enim remanet dubitatio, quandoquidem illi non asserunt, quid illud sit, quo aqua sustinetur; neque enim aqua suspensa (?) manere solet natura, nisi aliquo sustineatur. sed quemadmodum aer, cum aquam levitate superet, innatat nec ad infera demergitur, sic quoque consonum est, ut aqua existat, quippe cum terrae levitate praestet, sursum natat nec infra terram demergitur. Praeterea eadem totius et partis ratio esse debet. si itaque tota terra in aqua natat, consentaneum est, ut etiam eius partes in aqua natent; nunc cum partes ipsae in aqua non natent, neque etiam tota terra in aqua natabit, et quaestio non satis bene soluta erit.

有些人主张,大地虽位于中央,却绕其轴心旋转并被移动,正如在《蒂迈欧篇》中所记载的那样,即大地始终绕着这一宇宙的轴心盘旋。但他所说的是盘旋,而不是被移动,既然根据他说大地在盘旋这一表述,将之理解为大地在运动乃是不合情理的;因为他之所以如此断言,是因为大地自身在轴心之上并围绕轴心翻转,且他在其他事象上也惯于如此宣告。 由此亚里士多德转而阐释关于大地的形状所论述的那些观点。他说,哲学家们在这一问题上同样存在分歧。因为在某些人看来大地是球形的,而在另一些人看来则是扁平的并呈现出鼓的形状。他们以此为证据:在日出和日落之时,太阳的光芒[边界]显现为直线,而非像月初之时的月相以及在人们称为日食的太阳亏缺中所发生的情形那样显现为弧形;因为如果大地是球形的,那么当太阳从大地升起和落下时,太阳的某一部分就理应类似于月初之月那样显现出来。 随后他指出,他们之所以如此断言,是因为他们没有考虑到太阳的距离,也不理解当较大的圆与较小的圆相交时,其显现与以一条直线同它们相交并无二致;因为大圆的(球面)截线显现为直线。因此,既然事情是这样,太阳由于其遥远的距离在我们看来是一个小圆——但这并非在事态本身中如此,而是依于视觉与表象才发生的,否则它实际上是极大的——而大地虽未描绘出一个极大的圆,却仍如此显现。从而,如果我们并非距离在我们感官中显得很小的太阳极其遥远的话,它就会显现为被大地的圆截成圆弧状。 然而他说:“他们还想加上这一点:如果大地依其本性是静止的,它就应当具有鼓的形状。”随后他说,正如在(大地)运动之事上在其自身中发现某种特有的形状,同样(在它静止之事上)它也具有某种适宜的形式。因此,辨明其形式与运动是合乎情理的。 然而,对他们在这些问题上所感到惊异的那些事产生怀疑,并尽可能以一切方式彻底查明,这决非离题之举,反而在某种道理上是必然的。因为〈不惊异于〉究竟为何一小块[大地的]碎屑总是并且迅速地下落,而整个大地却不发生这种现象,反而是如此巨大的重负却静止而不动,这乃是其他人、而非热爱形式知识的哲学家的事情。可是,如果有人将高高升起的碎屑底下的大地掘开,并朝着邻接于中心的大地下移,以便在下落的大地碎屑坠落之前为其让出空间,那么在没有任何阻碍的情况下,它们将始终进一步向下运移。〈因此〉在所有哲学家中,就此产生怀疑最适于自然哲学家;然而用那些更应被怀疑的拙劣理由来解决疑惑,若不带来他们的羞耻是绝不可能做到的。 因为有些人试图这样来消除所提出的疑惑:他们说,正如色诺芬尼所言,大地依其自身保持静止,是因为它自身在自身之上通过无限的空间得到支撑。这些人正是由于其怠惰才以这种方式消除了疑惑,因为他们不爱好对原因的探究,因而丝毫不愿承担探求真理的劳苦。 还有其他人指出了大地为何不动的理由,说是因为它漂浮着,就像水上的木头及同类的其他事物一样——既然这些事物并不漂浮在空气中,而是漂浮在水中——;然而关于水却依然存有疑问,因为他们并未断言那支撑水的事物究竟为何;因为水在其本性上若非被某种事物所支撑,通常也是不会悬浮停留的。但是正如空气由于其轻盈胜过水而浮在上方不沉于下界,水之存在亦合当如此,既然水在轻度上胜过大地,它就应当浮在上方而不沉于大地之下。 此外,整体与部分的道理应当是同一的。因此如果整个大地浮在水上,其部分亦浮在水上才是合理的;如今既然部分自身并不浮在水上,整个大地亦不会浮在水上,而问题也就未能得到足够妥当的解决。

语法注3 条
  1. 2.13dixit autem volvi, non moveri

    关于柏拉图《蒂迈欧篇》40B中 εἴλεσθαι(拉丁译本作 volvi)的解释之争。亚里士多德在《论天》293b30–32中将其理解为运动(moveri),而注解者严格区分了“盘旋/翻转”(volvi)与位置运动(moveri),认为其指的是绕轴心的定点自转。

  2. 2.13faciunt autem indicium, quod sole oriente atque obeunte lumen eius rectum, non autem rotundum apparet

    quod 从句在此作 faciunt indicium 的同位语从句(“他们以此为证据,即……”)。这里的 lumen eius 并非单指日光,而是指日出日落时被地平线所切出的太阳轮廓边界线。

  3. 2.13<non admirari>, qui tandem parva [terrae] particula semper ac celerius descendat

    校勘补充的 <non admirari>(不感到惊异)作为不定式主语,受表语属格 aliorum est, non philosophorum(属于其他人而非哲学家)的支配。qui 为疑问副词(“如何/为何”),引导间接疑问从句。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:125.24-127.16