- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:120.27-122.7
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
德米斯提厄斯依照亚里士多德,借助人类、动物、植物的活动以及获得健康的譬喻,论述了第一原因、诸天球与大地为达成至善所需的运动之多寡,并驳斥了亚历山大将其视作相互对立之二重论证的看法,主张将其融贯为单一体统。
et eorum gratia, quoniam nempe multa sunt, quae quidem ad unam entelecheiam conducunt, dico nobilissimam eius perfectionem,1 quare multa operatur, necnon etiam alterius causa, ob perfectionem scilicet. atqui plures ac similes actiones, quae perfectionem praecedunt, ei auxilio sunt, ut dictam perfectionem assequatur, quae aegre habetur, quoniam pluribus rationibus acquiritur. cetera vero animantia pauciores quam homines actiones habent. quamobrem terminata quadam mensura distat, quod bonum est, cum orbata sint, ut, quod optimum est, assequi possint2 — etenim difficile est, ut acquiratur, quod pluribus rationibus acquiritur — quare ad id, quod bonum est, non accedunt, quo perfectio et summa acquiritur. in plantis autem exiguae actiones inveniuntur, quibus ad exiguam mensuram ducuntur, ac eo magis, si una tantum actio in eis inveniatur. quod autem homo assequitur, (exempli gratia) unum est, quod optimum existit quodque a ceteris omnibus acquiri non potest; neque etiam a solo homine, sed pluribus aliis etiam cum eo requisitis. igitur optimum quoque unum est, quemadmodum retulimus, reliqua vero [omnia] ad id auxilium praestant, ac eorum quidem hoc optimo participat (hoc autem dictum a nobis ac positum est), illud autem, quod optimum est, omnino non assequitur, sed ad illud prope per pauca accedit, aliud vero fieri non potest, ut illud adipiscatur, sed satis ei est, si ad ultimum prope accedat. idque exemplo magis illustrat. ut si valetudo finis [ponatur], aliquis valet semper, aliquis attenuatione, alter cum cucurrit, quidam dum aliud aliquid operabitur currendi gratia, quod sanitati antecedit, quamobrem motus, qui finem praecedunt, plurimi sunt; alter autem longe plurimum abest ac fieri non potest, ut sanitatem [assequatur], sed cum attenuatione tantum relinquitur maioremque gracilitatem adipiscitur. non itaque sanitatem, sed horum duorum alterum intendit, maciem quidem attenuationemve, ut mortem evadat, cum simile quippiam operetur. etenim optimus finis eius quidem perfectio est, ceterorum vero illorum sanitas, semperque ii meliore sunt condicione, qui propius ad illud optimum accedunt. Et quemadmodum in his, ita etiam in caelestibus corporibus haec conspiciuntur, atque eo magis, quo primo principio propiora extiterint. in hoc autem Aristoteles eo usque sermonem protelavit, quo usque ad terrae speculationem pervenerit. Etenim prima causa optimum est ac sui ipsius causa existit, quamobrem nulla omnino actione indiget. actio autem semper in duobus ad minus cernitur, in eo nempe, cuius gratia aliquid agitur, et id ipsum, quod agitur gratia huius. ea autem substantia, quae primae causae dignitate propinquior erit, unica actione optimum consequitur, quae vero longe plurimum ab ea distat, pluribus, quae autem ultimo loco positae sunt, quoniam fieri non potest, ut hanc perfectionem consequantur, nec pluribus actionibus indigent. quare ea corpora, quae primae causae finitima sunt, paucis actionibus hanc perfectionem assequuntur, media pluribus, extrema autem, quoniam perfectionem adipisci non possunt, nec pluribus actionibus indigent. Hic autem sermo unus existit et convenit, ut propositio praecedens subsequatur,3 dico, difficile est recte facere. Alexander autem non sic eum intellexit, sed ut sermonis principium illum accepit. quare si alter sermo per se extitisset nec ut pars unius sermonis sumeretur, igitur invicem contrarii extitissent. in primo namque sermone asserit ea, quae optimo propius accedunt, unica tantum actione suam perfectionem adipisci, et quae longius distant, quo longius ab eo distant, eo pluribus motibus indigere;
且为了它们之故——因为确实有许多事物,这些事物确实有助于达致一个实现,我指的是其最高贵的完善,因此他从事许多活动,而且亦为了另一事物之故,即显而易见是为了完善之故。然而先于完善的较多且类似的行动,有助于他达成所述的完善——这种完善是难以维系的,因为它是通过较多的途径获得的。至于其余的动物,则拥有比人类更少的行动。因此,善的事物以某种受限的尺度相隔开,因为它们被剥夺了[能力]以致无法达成最善的事物——因为通过较多途径获得的事物确实难以获得——,所以它们并不接近那借以获得完善与顶峰的善的事物。而在植物中,则只能发现微弱的行动,凭借这些行动它们被引向微弱的尺度,倘若在它们之中仅发现单一的行动,则更是如此。然而人类所达成的(例如)乃是单一的事物,它作为最善者而存在,且不能被所有其余者获得;甚至亦不能仅由人类单独获得,而是需要许多其他事物与他一道被要求。因此最善者亦是单一的,正如我们所转述的,而其余的一切事物都对其提供助益,且在它们之中,此者确实分有了最善者(这已被我们言明且设定),而彼者则根本无法达成最善者,而是通过少数[步骤]接近它,至于另一者则绝不可能获取它,但只要它接近于极点,便对其足够了。他通过一个例子更充分地阐明了这一点。犹如若将健康[设定为]目的,某人始终健康,某人通过消瘦而健康,另一人在奔跑之后健康,某人在为了先于健康的奔跑之故而从事其他某种活动时健康,因此先于目的的运动便极为繁多;然而另一人相距最远,且不可能[达成]健康,而只是留有消瘦,并获得更大的羸弱。因此他所企图的并非健康,而是这两者之一,即羸弱或消瘦,以便免于死亡,因为他从事着某种类似的活动。因为他自身的最善目的固然是他的完善,而对于其余那些人而言则是健康,并且那些更接近那最善者的人始终处于更好的状况中。正如在这些情形中一样,在天体中亦可观察到这些,且由于它们离第一原理更为邻近,因而更是如此。然而在这一点上,亚里士多德将论证一直延续到抵达对大地的考察为止。因为第一原因是最善的,且因其自身之故而存在,因此它完全不需要任何行动。然而行动始终至少显现于两件事物中,即某事为其之故而发生的那个事物,以及为了此者之故而发生的这件事物本身。然而在尊贵上更接近第一原因的实体,以单一行动达成最善者;而与它相距最远者,则以较多的行动达成;至于被置于最后地位者,既然不可能达成这种完善,便亦不需要更多的行动。因此,邻近于第一原因的物体以少数行动达成这种完善,中间的以较多行动达成,然而处于极点者,既然不能获取完善,便亦不需要更多的行动。然而这个论证是作为一个单一整体存在的,且与前述命题——我指的是『正确成事是困难的』——作为后续相一致。然而亚历山大并不是这样理解它的,而是将其视为一个论证的开端。因此,倘若另一个论证独立存在且不被视为同一个论证的一部分,那么它们就会相互对立了。因为他在第一篇论证中确实断言,那些更接近最善者,仅凭唯一的行动即可获取自身的完善;而那些相距更远者,距离它越远,便需要越多的运动;
- 2.12dico nobilissimam eius perfectionem
作为插入句(parenthesis)对前文的“unam entelecheiam”(一个实现)作进一步解释与同格说明。动词 dico 作为插入动词直接统辖宾格短语 nobilissimam eius perfectionem。
- 2.12cum orbata sint, ut, quod optimum est, assequi possint
从属于 orbata sint 的连词 ut 引导一个表达结果或目的的从属从句,在此界定了它们所被剥夺的具体能力内容,即“能够达成最善者”。orbata 通常要求的夺格补足语在此结构上由 ut 从句所承担。
- 2.12convenit, ut propositio praecedens subsequatur
非人称动词 convenit 统辖 ut 从句作为其实质主语的句式。动词 subsequatur 以 propositio praecedens(前述命题)为主语,意指其连贯地“随之延续/相继”,构成作者主张整篇论证浑然一体而非割裂为二的核心句法骨架。
