← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§119.9-120.27

关于天球运动数量与星体数量的两个疑难

德米斯提厄斯阐述亚里士多德在《论天》第2卷第12章中提出的两个疑难(即远离第一天球的诸球体其运动数量的问题,以及何以唯独恒星天球包含诸多星体的问题),并藉由将天体视为具灵性与理性的存在、依据达成最高善所需行动多寡的比例来化解疑难。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.12#1

Post haec, duas proposuit dubitationes, quas philosophico more deduxit, ambasque dissolvere conatur. cum multa sint eius generis, hoc est, de quibus non absque ratione dubitari potest, non minus de his quoque ambigi poterit. ex his autem, quae dubitandi locum nobis praebent, unum est, quaenam causa sit, cur eae 〈sphaerae〉, quae [plurimum] a prima circumvectione absunt, pluribus motibus non cieantur. consentaneum enim esse videretur, cum primus quoque (?) orbis uno tantum pulsu agitetur, eos, qui deinceps sequuntur, pluribus semper motibus secundum proportionem moveri debere. Secundum est, ut investigemus, quaenam ratione in primo globo plures stellae sint, in reliquis autem stellarum sphaeris in unaquaque earum una tantum stella consistat. idque Aristoteles commemorat, de quo ipsemet testimonium praebet: lunam nempe aliquando vidit Martis stellam subisse eamque occultasse, hincque rationem desumit, ut luna ipsi terrae propior sit. Reliqua autem, quae ab eo deducuntur, perspicua sunt. quare (inquit) praeclarum est quaerere de his et consentaneum est non ignorare id, quod ceteris rebus seu partibus praestantius est; quamvis vero parva adiumenta ac principia nobis suppetant, tantisque locorum intervallis haec quoque principia absint ab iis, quae subsequuntur, ex quibus eiusmodi scientia acquiri posse videtur, ab iis tamen modicis adiumentis ac principiis si versus inquisitionem contemplatione moveamur, neque incongruum nec admirabile quoque erit, ut, quemadmodum sunt, ita inveniantur.1 Nos enim in universum de eis ut de corporibus et rebus, quae animo prorsus vacant, dubitamus; modo vero ratione quadam fruuntur, immo animata sunt; quod si ita est, mirum hoc certe nullo modo erit, ut ita se habeant, quemadmodum sunt. Videtur enim in universum ei naturae, quae praestantissima est, perfectio ac bonum cum quiete ac sine actione et labore convenire, ei vero, quae huic proxima est, quamvis haec duo absque voluntaria actione non conveniant, una tamen tantum actione inveniri, f. 33ȓ iis autem, quae longissimae absunt, ut opponerentur ceteris, pluribus; quae autem inter haec duo medium tenent, secundum proportionem se habent. id quod in humanis quoque corporibus animadverti licet. salubria enim corpora sine labore secunda valetudine perfruuntur, quae vero respectu sanitatis parum recedunt, modico quidem labore sanitatem ipsam recuperant. et reliqua, quae hic afferuntur, manifesta existunt. caelestia igitur corpora eodem iure se habent. prima enim causa cum praestantissimo ordine bonum possideat, si omnino dici possit ipsam bonum habere, sed cum praestantiore ordine inveniatur, pulchritudinem igitur habere dicitur ✩sine ullo motu2✩. atqui inhaerentium stellarum multitudo, quoniam ei proxima existit, proxima (inquam) non positione, sed potestate et vita, unico motu pulchritudinem habet; quae autem longissime absunt, pluribus; at quae inter haec medium occupant, pluribus quidem motibus, pro distantiae ratione. deinde alium sermonem inducit: aut multa aut saepe recte efficere difficilius est quam pauca aut paucioribus rationibus. rursus, cum duo vel plura alterius nobilioris causa adipiscenda sunt, tum quod pluribus acquiritur, difficilius est, quod vero paucioribus, facilius. quare, cum ita se res habeat, consentaneum videtur, ut quod multa recte effecturum est, quibus sustinetur, maiorem mensuram requirat quam id, quod in se sustinetur. consonum est autem, ut maiorem mensuram requirat ex eo, quod illorum causa adeptio eius difficilior est. quare actio astrorum adinvicem talis existimanda erit, [qualis hominis est.] etenim hominis plures sunt actiones; multa enim [bona] consequi potest;

在此之后,他提出了以哲学的方式引出的两个疑难,并试图化解这两者。既然此类事情很多,亦即人们并非无端对其产生怀疑的事情很多,那么对于这些事情人们同样可以产生疑虑。然而在那些为我们提供怀疑余地的事情中,其一便是:究竟是什么原因,使得那些距离第一周转最远的球体不以更多的运动而被驱动。因为似乎合情合理的是,既然第一天球亦仅凭单一的冲动而被推动,那么依次相承的诸球体便应当总是按照比例以更多的运动被驱动。其二则是,让我们探究凭何种理由在第一球体中存在着较多的星体,而在其余的星体球体中,它们每一个之中都仅存有一颗星体。亚里士多德对此有所记述,且他亲自为此提供了见证:即他曾亲眼目睹月亮行至火星之下并将其遮掩,由此引出理由,证明月亮本身离大地更近。然而由他所推论出的其余事宜皆是明晰的。因此他说,探究这些问题是卓越的,并且对于那比其余事物或部分更为优越之事不保持无知,乃是合情合理的;尽管提供给我们的助益和原理十分微小,且这些原理亦以如此巨大的空间间隔与后继之事物相隔开——从此类事物中似乎能够获得此种知识——,然而如果我们凭借那些微小的助益和原理,受观照驱动走向探究,那么它们如其所是地被发现,既非不相称,亦非令人惊异。因为我们大体上把它们当作完全缺乏心灵的物体和事物来怀疑;然而现在它们享有着某种理性,或者毋宁说是有生命的;倘若如此,它们处在现有的状态,这决非什么不可思议之事。因为大体上看来,完善与至善伴随着静止且无需行动与劳苦而属于那最卓越的本性;而对于邻近于此的本性,尽管若无自愿行动这两者便不相符,然而仅凭单一行动即可被发现;至于对于相距最远者,为了与其余者相对立,则凭较多的行动;而在这两者之间保持中道者,则是按照比例而定。这一点在人类身体中亦可观察到。因为健康的身体无需劳苦即可享用良好的健康,而那些就健康而言略有退步者,则以适度的劳苦恢复健康本身。在此提出的其余事情皆是显而易见的。因此天体亦处于同样的道理之下。因为既然第一原因以最卓越的秩序拥有善——如果竟能说它自身拥有善的话——,但既然它以更卓越的秩序被发现,因此被说成毫无运动地拥有美。然而固着星体的繁复群体,既然邻近于它——我说邻近,不是在位置上,而是在能力与生命上——,便以唯一的运动拥有美;而那些相距最远者,则以较多的运动拥有美;至于在这些之间占据中道者,确实是按照距离的比例以较多的运动拥有美。随后他又引入了另一种论证:正确成就许多事情或经常正确成就,比成就较少的事情或以较少的途径成就更为困难。再者,当为了另一个更高贵的事物而应当获取两件或更多事物时,那么通过较多事物而获得者更为困难,而通过较少事物而获得者更为容易。因此,既然事情如此,那么那将正确成就支撑其自身的许多事物者,似乎合情合理地要求比那在其自身中得以支撑者更大的尺度。而且,由于为了那些事物的缘故获得它更为困难,它因而要求更大的尺度,这也是协调一致的。因此,诸星体彼此之间的行动应当被认为是如人的行动那样的。因为人的行动确实更为繁多;因为人能够达成许多善;

语法注2 条
  1. 2.12quamvis vero parva adiumenta ac principia nobis suppetant, tantisque locorum intervallis haec quoque principia absint ab iis, quae subsequuntur, ex quibus eiusmodi scientia acquiri posse videtur, ab iis tamen modicis adiumentis ac principiis si versus inquisitionem contemplatione moveamur, neque incongruum nec admirabile quoque erit, ut, quemadmodum sunt, ita inveniantur

    长句的骨干为包含让步从句(quamvis... suppetant, tantisque... absint)的结构,随后转折引导条件从句“ab iis tamen... si... moveamur”(如果我们受到驱动),最终归结为主句“neque incongruum nec admirabile... erit, ut... inveniantur”(……被发现既非不相称亦非令人惊异)。末尾的 ut 从句充当非人称谓语的实质主语。

  2. 2.12prima enim causa cum praestantissimo ordine bonum possideat, si omnino dici possit ipsam bonum habere, sed cum praestantiore ordine inveniatur, pulchritudinem igitur habere dicitur ✩sine ullo motu✩

    原因状语 cum 从句(cum... possideat... sed cum... inveniatur)构成了主干的背景,其间插入了附带条件的保留句“si omnino dici possit ipsam bonum habere”(如果竟能说它自身拥有善的话)。主句为“pulchritudinem igitur habere dicitur”,句末的“sine ullo motu”用以限定其无须任何运动而享有美的方式。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:119.9-120.27