- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:118.6-119.8
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
特米斯提乌斯释述了关于行星顺序、距离与运行速度关系的学说,随后为关于星体为球形的证明辩护,澄清其并非循环论证(互证),并补充了基于月球形状的类比三段论。
Ait insuper: de ordine autem vagantium stellarum deque intervallo earum sufficiens cognitio, ex iis, quae a Mathematicis traduntur, petenda erit. ii namque asserunt ex caelestibus sphaeris nonnullas esse celeriores, eas nempe, quae terrae propiores sunt, nonnullas vero tardiores, eas videlicet, quae magis a terra distant. tarditas autem et celeritas earum pro distantiae ratione necessario sunt. quoniam enim supponitur, partes, quae in iis consistunt, quae minime vagantes sunt, non vagantes, sed minimas, hoc est citissimas esse, earum vero, quae sequuntur, conversiones esse tardiores ac plures, consentaneum erit, quoniam motu e regione contrarioque primae feruntur, quae ex illis propinquiores sunt, tardiores esse, quoniam brevi absolvuntur, non aliter ac si proprius earum motus prohiberetur, quae vero longe distantiores sunt, concitatiores existere.1 et tempora quoque pro ratione haec insequuntur. quo ✨quaeque✩ enim magis primae circumvectioni propinqua est, eo a multitudine eius, quod primo movetur, longe plurimum vincitur ac superatur, distantiores autem minus victae ac superatae erunt, et hoc quidem propter distantiam, quae autem in medio locatae sunt, pro (distantiae) ratione.
此外他说:然而关于行星的顺序以及它们的间隔,应当从数学家们所传授的知识中寻求充分的认知。因为他们断言,在天体诸球体中,有些是较快的,即那些离大地较近的,而有些是较慢的,即那些距大地较远的。然而它们的迟缓与迅疾必然是依照距离的比例而定的。因为既然设定,那些存在于最不漫游者[恒星天球]中的部分并不是漫游的,而是极微小的,亦即最迅疾的,而其后诸球体的运转则是较慢且较多的,那么合情合理的是,既然它们以与第一天球正相对立的运动被运送,其中那些较近于[第一天球]的就较慢,因为它们在短时间内完成,正如它们固有的运动受到阻碍一样;而那些距离极远的则表现得更为迅疾。时间亦按比例依循这些情况。因为每一个球体离第一周转越近,它就越是被那首先运动者的多所压倒和征服;而较远者则被压倒和征服得较少,这确实是由于距离的缘故,至于置于中间者,则是按照距离的比例。
Stellarum autem figuram globosam esse et antea a nobis dictum est et non sine ratione quispiam ita esse existimabit, si inde rationem desumat. quoniam determinatum est astra per se motu aliquo non moveri, cum motu proprio non moveantur, nec instrumenta habeant motui accommodata — natura enim nihil frustra facit et praecipue in divinis corporibus — eam figuram sortiuntur, quae minime est motiva. quod autem tale est, globosum existit; figurae igitur globosae sunt. supra igitur probavit ipsa motu aliquo per se ac proprio non moveri, siquidem globosa sunt; hic vero probavit ipsa globosa esse, quoniam motu aliquo per se ac proprio non moventur, existimaturque eius demonstrationis species esse, quae διάλληλος vocitatur, hoc est, quando ignotum per ignotum demonstratur, qualis est demonstratio circularis.2 verum in praecedentibus minime hac tantum ratione Aristoteles declaravit ipsa motu proprio per se non moveri, sed aliis quoque rationibus, et super hoc desumpsit rationem ex hoc; modo autem, quoniam probatum est, ut ei placuit, ipsa per se motum non habere, hoc utitur ad eorum sphaericitatem ostendendam. Nunc vero alium ipse addidit syllogismum, qui a simili desumitur, et inquit: cum eadem unius et omnium stellarum ratio sit, et luna, quae stellarum una est, rotunda figura praedita sit (quod satis ex splendoris eius qualitate videri potest, siquidem eiusmodi splendoris species orbiculari tantum figurae inesse potest) igitur aliae etiam omnes stellae orbiculari figura praeditae sunt.
然而星体的形状是球形的,这在我们此前亦已说过,并且如果有人从那里引出理据,他认为如此亦并非毫无道理。既然已经断定天体凭自身不以任何运动而运动,既然它们不以固有运动而运动,亦不具有适应于运动的器官——因为自然无一虚妄之作,尤其在神圣物体中更是如此——,它们便获得了最不易运动的形状。而凡是此类形状者皆为球形;因此它们的形状是球形的。所以他在上面证明了,如果它们是球形的,它们便不以任何固有且凭自身的运动而运动;而在此处他却证明了,既然它们不以任何固有且凭自身的运动而运动,它们便是球形的;这被认为属于被称为互证(diallēlos)的那种论证,即当未知者通过未知者被论证时,如同循环论证一般。但在前文中,亚里士多德绝非仅仅出于这一理由才表明它们不以固有的运动凭自身而运动,而是亦出于其他诸理由,并且在此之上由此引出理由;而现在,既然如他所愿已证明了它们凭自身不具有运动,他便运用这一点来展示它们的球形性。然而现在他自己补充了另一个取自相似性的三段论,并说:既然单一星体与所有星体的理路是相同的,而作为星体之一的月亮是具有圆形形状的(这从其光辉的性质中便能充分看出,因为此类光辉的形态只能存在于球状形状中),因此所有其他星体亦都具有球状形状。
- 2.10quoniam enim supponitur, partes, quae in iis consistunt, quae minime vagantes sunt, non vagantes, sed minimas, hoc est citissimas esse, earum vero, quae sequuntur, conversiones esse tardiores ac plures, consentaneum erit, quoniam motu e regione contrarioque primae feruntur, quae ex illis propinquiores sunt, tardiores esse, quoniam brevi absolvuntur, non aliter ac si proprius earum motus prohiberetur, quae vero longe distantiores sunt, concitatiores existere.
主句骨架为 consentaneum erit ... [eas] tardiores esse ... [eas] concitatiores existere,其间嵌套了重叠的 quoniam 从句。首先 quoniam supponitur 从句内部包含两个对比的宾格加不定式结构(partes ... minimas ... esse 对 conversiones ... tardiores ac plures esse),随后主句又连接了另一因果分句 quoniam motu ... feruntur。整句构成了离第一天球较近的行星受其支配更甚而固有逆向运动显得较慢、较远者则更快的对比。
- 2.11existimaturque eius demonstrationis species esse, quae διάλληλος vocitatur, hoc est, quando ignotum per ignotum demonstratur, qualis est demonstratio circularis.
关系代名词 quae 的先行词为 demonstrationis species,διάλληλος 为作表语保留的希腊术语(互证法)。其后 hoc est 引导的分句「通过未知者证明未知者」给出了定义,并通过 qualis est demonstratio circularis(如循环论证一般)作了同义释明。
