← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§116.21-118.5

毕达哥拉斯派天球和谐说与天体的无声

本节注解亚里士多德《论天》第二卷第九章,考察对毕达哥拉斯派“天球和谐(天体运行之声)”学说的批判。阐述天体因固着于天球上被运载而非凭借自身独立运动劈裂介质故不发出声音,并审视了亚历山大的补充论证及其疑难。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.9

Alexander hoc in loco de orbe in universum deque singulo quoque orbe credidit Aristotelem disseruisse. et tametsi ita res se haberet, quemadmodum Alexander opinatur, tamen qui hoc de orbe universe sigillatimque disserit rationemque deducit, non convenit, ut de quodam orbe non dicat; quod enim absoluto nomine de animalibus tamquam animalibus dicitur, convenit et aequum est, ut de quodam animali dicatur. praeterea non erit eius sermo de orbe in universum, sed de caelesti orbe deque orbe mundi. atqui hinc Aristoteles regreditur, ut Pythagoreorum sententiam eo usque prosequeretur, quo usque sermonem de motibus stellarum tanquam consentaneum inveniremus. hinc etiam huius sententiae veritas perspici licet, astra nempe tantum moveri, quia affixa alligataque sint; quasi ipse Aristoteles convertendo sermonem1 denuo affirmare velit ipsa in universum non moveri, neque veluti animata neque etiam vi, sed secundum naturam. dixit: non veluti animata, quatenus moventur, non quod astra inanimata sunt. at ipse sermonem quasi convertendo ait: si proprio motu moverentur, omnino consentaneum esset ex motibus eorum sonum effici, et ob hanc causam Pythagorei ita statuerunt, quatenus videlicet existimarunt motu proprio astra moveri. deinde dicit, perspicuum est autem nullum confici sonum, quandoquidem consentaneum foret, si sonus aliquis conficeretur, fieri secundum adiunctionem magnitudinis huius, siquidem ob velocissimum motum ederetur,2 veluti quod in solis lunaeque motu, quae magna duo corpora existunt, invenitur, et quemadmodum in stellis, quae tanta sunt magnitudine et multitudine, invenitur; tanti soni vero impetu corpus scinderetur. soni enim, qui multo minores sunt, idem etiam efficiunt, quemadmodum tonitrua. hoc autem non contingit, non propter consuetudinem, quia nempe a primo ortu hoc sonitu aures nostrae opplentur, quemadmodum isti pronuntiant, sed quia 〈sonus〉 nec a principio existit. ad consuetudinem enim nihil interesse videtur, quin sonus a nobis percipiatur,3 quemadmodum aurifices, tametsi mallei strepitui sint assueti, non ideo prohibentur, quin sonum percipiant. huic autem aliam rationem addidit Alexander; ait enim: si ex stellarum motu sonus conficeretur, sonum ceterorum corporum, quae stellis minora sunt, nullo modo perciperemus, siquidem maiores soni minores semper corrumpunt. hic sermo vero per se alia propria eget indagatione; etenim quid ipse ait, si sonus stellarum motus ad id, quod ante est, nullo modo pervenit, et hoc, quia ipsum spatium non ita facile scinditur neque sonus ex quocunque ad quemcunque locum pervenit? stellae vero num ipsae moveantur ex eo, quod affixae sunt, hoc in sermone nullam rationem adducit; sique minus, quid nobis opponitur dicentibus, licet stellae ex se moveantur, ob aliam tamen rationem earum motu sonum non confici? ipse vero omnino hac tantum ratione sonum non confici contendit, quoniam nempe stellae infixae sunt, et hoc, quia neque sic etiam earum partium sonus explicatur, quae in flumine vehuntur. potest autem aliquis dicere, quod neque etiam partes animalium, quae per aera volitant, sonum edunt, nec insuper eo tempore, quo velocissimo motu feruntur. non igitur quia infixae ac rei motae alligatae sint, ideo sonum non conficiunt, sed vel sonum edunt, qui auditum nostrum fugit, vel sonum non conficiunt, sed id etiam non contingit, quia omnino infixae et alligatae sint, cum alia quoque relinquatur ratio, quamobrem corpora sonum non edunt, tametsi etiam infixae alligataeque non sint. et inquit, hoc autem natura illis condonavit, ut scilicet stellae ex se minime moveantur, sed postquam orbibus suis alligatae fuerint; quandoquidem de illis sollicita fuit natura, ut id praecaveret, quod futurum esset, si quando minime alligatae moverentur. etenim nihil custodiretur et conservaretur eorum, quae hic sunt, quemadmodum nunc custoditur conservaturque. hic autem nexus et positio ponitur, quatenus custodiam ac praeservationem eorum, quae hic sunt, ex alligatione stellarum pendere ac fieri ipse animadvertit.

亚历山大在此处认为亚里士多德论述了普遍的天球以及各个单一的天球。即便事情正如亚历山大所认为的那样,然而对于一个普遍且个别地论述天球并引出论证的人来说,不谈论某种[个别的]天球是不合宜的;因为凡关于动物作为动物而绝对地被述说者,合情且合理的是亦当关于某种动物而被述说。此外,他的言说将不是关于普遍的天球,而是关于天之球体以及宇宙之球体。然而,亚里士多德从此处折回,以便追寻毕达哥拉斯派的主张,直到我们发现关于星体运动的言说显得协调一致为止。由此亦可洞察这一主张的真理,即天体运动仅仅是因为它们被固着和系结;这仿佛亚里士多德自己通过反转言说,试图再度肯定它们在大体上完全不运动,既不像有灵魂者那样,亦非受强力所迫,而是依照本性。他说:就其运动而言「不像有灵魂者那样」,这并非因为天体是无灵魂的。但他自己仿佛反转言说般地说道:如果它们以固有运动而运动,那么从其运动中产生声音便完全是合情合理的,毕达哥拉斯派正是出于这一原因才这样确立,即恰在他们认为天体以固有运动而运动的限度内。接着他说,然而显而易见的是没有任何声音产生,因为如果产生某种声音的话,它按照这一体积的附加而产生乃是协调一致的,既然它是由于极迅疾的运动而被发出,正如在作为两个巨大物体的太阳和月亮的运动中所见到的那样,以及在具有如此巨大体积和数量的星体中所见到的那样;然而如此巨大声音的冲击将会撕裂物体。因为小得多的声音亦会产生同样的效果,如同雷鸣一般。但这并未发生,并不是出于习惯,即并非如那些人所宣称的那样,由于自初生起我们的耳朵就被这种声响所充满,而是因为声音从一开始就根本不存在。因为习惯对于我们是否感知声音而言似乎毫无差别,正如金匠们虽然习惯于铁锤的喧闹,却并未因此被阻碍感知声音。然而亚历山大对此补充了另一条理路;因为他说:如果从星体的运动中产生声音,我们便绝不可能感知到比星体更小的其他物体的声音,既然更大的声音总是会破坏更小的声音。但这番言说本身就需要另一项特有的探究;因为如果星体运动的声音完全无法到达前方的物体,并且这是由于空间本身并非如此轻易被劈裂,且声音并非从任何场所皆能传到任何场所,那么他自己说了什么呢?然而关于星体自身是否由于被固着而运动,他在这一言说中并未提出任何理据;如果不提出,那么对我们这些说即便星体由自身运动、但出于另一理路其运动亦不产生声音的人而言,又能提出什么反对呢?然而他断然主张仅仅出于这一理由才不产生声音,即因为星体是被嵌置的,并且这也是因为在河流中被运载的那些部分的声音亦未以此种方式被发出。但有人可以说,在空中飞翔的动物之部分亦不发出声音,甚至在它们以极迅疾的运动被运送之时亦不发出。因此,并非因为它们被嵌置并系结于运动之物便不产生声音;而是要么它们发出了逃逸于我们听觉的声音,要么它们不产生声音,但这也并非因为它们完全被嵌置和系结而发生,既然物体不发出声音还留有其他的理路,即使它们并未被嵌置和系结。并且他说,自然将这一点赋予了它们,即星体绝不凭自身运动,而是在它们被系结于其天球之后才运动;既然自然关照它们,以防范如果它们一旦未被系结而运动所将发生的事情。因为这里的事物将没有任何一件能够如同现在被守护和保存那样而被守护和保存。然而,确立这种联结和位置,乃是在他自己注意到这里的事物的守护与保存依赖于并产生于星体的系结这一限度内。

语法注3 条
  1. 2.9convertendo sermonem

    夺格动名词 convertendo 表示逻辑推论上的“通过反转论述/言说”,指换位法或逆向推演的手法。

  2. 2.9quandoquidem consentaneum foret, si sonus aliquis conficeretur, fieri secundum adiunctionem magnitudinis huius, siquidem ob velocissimum motum ederetur

    由 foret(未完成过去时虚拟式)构成的反事实条件句结构。不定式 fieri 作 foret 的实质主语,并与两个嵌套的条件从句(si sonus aliquis conficeretur 与 siquidem ob velocissimum motum ederetur)相呼应。

  3. 2.9ad consuetudinem enim nihil interesse videtur, quin sonus a nobis percipiatur

    动词 interesse 搭配介词短语 ad consuetudinem,意为“就习惯而言并无分别”,其后接 quin 从句,表示声音之被我们感知不受其妨碍。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:116.21-118.5