- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:114.29-116.20
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
星体闪烁的原因被归结为长距离所导致的视觉疲劳与动摇,而月球形态的恒定性则驳斥了星体的滚动运动。此外,天体缺乏运动器官且呈球形,证明星体没有自主的前进运动,而这一形状与天界的自转最为契合。
cum videamus dici affectionem hanc iuxta hanc similitudinem inveniri, id profecto propter aspectum nostrum contingit. aspectus enim cum longe intenditur, vacillat et quodammodo vertitur; ipse vero affectionem opinatam soli inesse existimat. quod fortasse causa est, cur stellae inhaerentes micare videantur. inerrantes autem inhaerentes dicuntur, non quod vagae etiam orbibus suis non inhaereant, sed inhaerentes ac fixae hoc in loco dicuntur, quoniam primo caelo inhaerent. Ad errantes enim visus noster firmus et cum vigore pervenit, sed ad manentes e longinquo pertingit; quare tremor, qui ipsi contingit, stellarum esse putatur. nihil enim interest, quantum ad hoc, quod 〈aliquid〉 videatur moveri, aspectus moveatur, an id, quod videtur,1 quemadmodum de iis hominibus dicimus, qui in orbem feruntur ac saltandi ludo utuntur, siquidem illis parietes circumvolvi videntur. quamobrem igitur inhaerentes converti non conspiciuntur? et dicamus: hoc forte alia ex proprietate erit, quam illae habent, minime vero sol ipse. atque in universum consentaneum est, ut eiusmodi sermones eo modo intellegantur, quemadmodum ii, qui ab accidentibus desumuntur. Praeterea neque motu volutationis stellae moventur, hoc siquidem erat ultimum membrum partium divisionis superius allatae, assumitque volutationis motum ex eorum numero esse, qui rotundis corporibus accommodantur, quatenus eiusmodi sunt; etenim corpora minime recta in superficie terrae revolvi dicuntur. at volutationis motu astra non moveri hinc perspicuum evadit, quoniam nempe forma, quae facies lunae vocatur, una eademque semper apparet; qui igitur fieri posset, ut una eademque semper appareret, si volutationis motu moveretur?2 sed dicendum nobis est, si lunae facies similitudo quaedam esset, sicut in speculo, puta terrae vel alius corporis, qui hoc admitteret, eandem similitudinem videret, licet luna semper volutationis motu moveretur. at quis hoc dicet? Quare, si stellae moverentur, consonum esset, ut proprio motu moverentur; cum autem proprius motus sit volutatio vel conversio, nec uno vel altero horum duorum moveantur, perspicuum est igitur nullo modo cieri. tametsi posteriores mathematicae disciplinae professores nonnulli, veluti Eudoxus (?) nec non etiam Ptolomaeus, qui inhaerentium stellarum coniunctiones assecuti sunt, eas ante versus centum annorum curriculo unum gradum conficere pronuntiaverint. sed convenit, ut eiusmodi sermones modo relinquamus ac idem quaesitum alia quoque ratione comprobemus. si proprio ac peculiari motu astra moverentur, dissentaneum videretur, nullum eis conveniens instrumentum dedisse naturam; nihil enim otiosum natura facit, nec mancum quippiam vel supervacaneum operatur, et minime in supernis rebus. etenim rationabile non est, ut natura curaverit de ceteris animantibus, ut ea omnia habeant, quae illis condecentia videntur, corpora vero caelestia tanto praestantiora atque excellentiora neglexerit. sed, inquit, 〈natura〉 caelestia haec corpora omnibus instrumentis, puta corde et intestinis, privasse videtur, [quasi] consulto, ne aliquid praestantius operarentur et quam longissime ab illis, quae instrumenta ad motum apta habent, sevocasse. hac itaque de causa et ipsum caelum rotundum, consonum est, et unumquodque astrum videri. nam cum ad eum motum, qui in eundem locum vertitur, nulla figura sphaera aptior sit ac eius motus celerior existat, nec non consentaneum sit, ut in caelo huiusmodi motus inveniatur, natura sagax sphaericam figuram illi dedit. haec enim figura velocissimo motui accommodatissima est, siquidem caelestes figuras amplectitur, quemadmodum superius explicatum fuit; pariterque undequaque aequabilis est, nihil habens, quod eius motum intercidere ac remorari possit, ut ea figura, quae rectis lineis concluditur. atque hoc potissimum nomine caelum ipsum rotunda figura praeditum esse natura voluit; astra vero, quoniam motu quodam proprio secundum naturam in anterius non moventur3 (haec enim figura huic motui minime convenit, cum nihil sit, quod ponderosorum corporum instar in ea emineat, veluti pedes in progressibilibus animalibus atque alae in volatilibus). itaque maxime consentaneum fuit, ut eiusmodi figuram et caelum et stellae assequerentur; hoc enim modo eo motu, qui in se fertur (?), cientur convertunturque stellae nec non etiam quiescunt, caelumque eodem in loco movetur. eadem vero ratione, qua dixit, totum caelum non esse in loco, hic inquit: eundem occupat locum.
当我们看到有人说这种状态乃是依照这种相似性而被发现时,这确实是由于我们的视觉所致。因为视觉当被伸展至遥远之处时,便会动摇且在某种程度上旋转;然而视觉自身却认为这种被推测的状态属于太阳。这或许正是固着的星体看似闪烁的原因。然而不动星被称为固着的,并不是因为游移的星体也不附着于其天球,而是在此处它们被称为附着且固着的,乃是因为它们附着于第一天界。因为我们的视线到达游移的星体是稳固且有力的,而到达静止的星体则是从极远处抵达;因此,发生在[视线]自身的震颤便被认为是属于星体的。因为就某物看似在运动而言,无论是视觉在运动还是被见之物在运动,都完全没有区别,正如我们谈论那些在圆圈中旋转并进行舞蹈游戏的人们一样,既然对于他们来说墙壁看似在周围旋转。那么,为什么固着的星体未被观察到自转呢?我们可以说:这或许是由于它们所具有而太阳自身绝不具有的另一种特性。并且大体上,合乎情理的是,此类言说应按照从偶性引出的言说相同的方式来理解。 此外,星体亦非通过滚动的运动而运动;因为这确实是上面所提出的划分各部分的最后一项,并且[亚里士多德]假定滚动的运动属于适应于圆球形物体——在其是此类物体的限度内——的运动之列;因为绝非平直的物体才被说成是在地表上滚动。然而,天体并不以滚动的运动而运动,从以下事实中变得显明:即被称为月之面貌的形态始终显现为同一个;那么,如果它是以滚动的运动而运动,怎能始终显现为同一个呢?但我们必须说,如果月之面貌是某种肖像,如同在镜子中关于大地或另一物体的肖像,凡承认这一点的人,即使月球始终以滚动的运动而运动,也都会看到同一肖像。但是谁会这样说呢? 因此,如果星体运动,它们以其固有的运动而运动乃是协调一致的;然而既然固有运动是滚动或自转,而它们既不以此二者之一亦不以此二者之另一而运动,那么显然它们绝未被驱动。尽管后来的一些数学学科的教授者,例如欧多克索斯(?)以及查明了固着星之相合的托勒密,曾宣称它们在一百年的周期中向前运行一度。但是我们现在理应放下此类言说,并通过另一条理路来证明这同一个所探究的问题。如果天体是以固有且特有的运动而运动,那么自然未赋予它们任何合适的器官,便会显得是不融贯的;因为自然不做任何徒劳之事,亦不造作任何残缺或多余之物,在天上的事物中尤为如此。因为,自然关照其他动物以使它们拥有一切看似适合它们之物,却忽视了更为优越且卓越的天上物体,这是不合乎理性的。相反,他说,自然似乎蓄意剥夺了这些天上物体的一切器官(例如心脏和肠道),以免它们从事某种更卓越的活动,并使它们尽可能远离那些拥有适合运动的器官之物。因此出于这个原因,天自身以及每一颗星体显现为圆球形,乃是协调一致的。因为对于那转入同一场所的运动而言,没有任何形状比球体更为适合且其运动更为迅疾,而且在天界中发现此类运动亦是合乎情理的,故而聪慧的自然赋予了它球形的形状。因为这种形状最适合于极快的运动,既然它包罗了天上的诸形状,正如上面所解释的那样;并且它在各处均等平滑,没有任何可以阻断和迟延其运动之物,而不像被直线所围成的形状那样。正是在这一首要理由下,自然意图使天自身具备圆球形状;然而星体[亦是圆球形],则是因为它们并不依照本性以某种固有运动向前运动(因为这种形状最不适合于这种运动,既然在其中没有任何像重物那样突出的东西,例如行走动物中的足和飞行动物中的翼)。因此,天与星体皆获得此类形状乃是极其合情合理的;因为通过这种方式,星体便借助那在自身中运行(?)的运动而被驱动与旋转,并且亦处于静止,而天则在同一场所中运动。正如他依凭同样的理路曾说整个天界不在场所中一样,他在此处说:它占据着同一场所。
- 2.8nihil enim interest, quantum ad hoc, quod 〈aliquid〉 videatur moveri, aspectus moveatur, an id, quod videtur
间接疑问从句 aspectus moveatur, an id, quod videtur(“究竟是视觉在运动还是被见之物在运动”)充当 nihil interest 的主语。插入的短语 quantum ad hoc, quod... 是一个限定性副词短语结构,意为“就……而言”。
- 2.8qui igitur fieri posset, ut una eademque semper appareret, si volutationis motu moveretur?
由未完成过去时虚拟式 posset 和 moveretur 构成的与现在事实相反的虚拟条件疑问句。从属分句 ut... appareret 充当非人称结构 fieri posset 的实质主语从句(结果名词从句)。
- 2.8astra vero, quoniam motu quodam proprio secundum naturam in anterius non moventur
句首的 astra vero 作为主语提出,与前文的 caelum ipsum 形成对比;但在原因从句 quoniam... 以及括号内长篇补充说明之后,句式出现了破格(破体结构),最终由后面的 itaque maxime consentaneum fuit, ut eiusmodi figuram et caelum et stellae assequerentur 加以概括。翻译保留了这一对比关系并使语义通畅。
