- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:113.1-114.29
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
特米斯蒂乌批判了天球静止而星体运动的假说,断定是天球运动而星体固着于其上被带动。接着他阐释了亚里士多德的论证:星体作为球体本应滚动或自转,但二者皆未进行。
si vero necessario non contingat astra quaedam velocius, quaedam tardius moveri, quoniam in maiore vel minore circulo sunt, sed casu id eveniat, ut stellae, quae in maiore circulo sunt, velociore motu ferantur, ne sic quidem erit consentaneum, ut in toto caelo simul casu et orbis maior sit et celerior motus stellarum, quae haerent in eo. nam ut in uno aut duobus circulis id casu vel fortuna eveniat, impossibile non est; at cum in omnibus inveniatur, fieri non potest, ut casu vel fortuna contingat; etenim figmento simile est. rursus alia ratione probari potest. si omne naturale corpus a casu vel fortuna proficisci falsum existit, nec in caelesti corpore, ut res tulerit,1 vel casu aliquid esse potest, non igitur quod in omnibus sphaerae partibus est, potest a casu vel fortuna proficisci. reliquum est igitur, ut tertium divisionis membrum verum existat, nempe in quo dicitur alterum duorum quiescere, alterum moveri. quod rursus in duo alia membra partitur; aut enim orbes quiescunt et stellae moventur, aut opposito modo res se habet. quare si sphaerae quidem quiescant, stellae vero moveantur, iidem incongrui sermones peraeque deducerentur. etenim si stellae in universum aequalibus temporibus moverentur regrederenturque, sic fiet, ut stellae, quae extra sunt, quo [magis] erunt ad latus extra positum atque a polo remotiores extiterint, eo velocius moveantur, omnesque stellarum celeritates ex orbium magnitudine ponderentur. atque haec eadem incommoda convenit ex hoc necessario deduci fateamur. Quoniam ergo nec utraque moveri consentaneum est, nec utraque quiescere, neque cum alterum movetur et alterum quiescit, astrum id, quod movetur, esse potest, relinquitur orbes moveri et astra quiescere atque orbibus suis affixa alligataque converti. etenim si affixa ordinataque moveantur, consentaneum est, ut in maiore circulo maior velocitas appareat — ipsi enim circa idem centrum volvuntur — atque in universum maioris corporis maior erit motus; quare consonum est, ut iis corporibus id quoque conveniat, quae in orbem moventur. quod autem maiori circulo maior insit motus velocitas, ad huius dicti veritatem ostendendam ipse assumit unam orbis portionem; longitudo enim in magnitudine apparentior est. explicatius autem id plane ostendit, dum inquit: 〈maior〉 enim est eorum, quae auferuntur ab 〈iis, quae ex〉 centro, maioris circuli portio.2 convenit enim, ut per centrum hoc in loco, polus tantum intellegatur, siquidem huius sermonis intellectus hic est: nempe inter portiones oppositas, quae in circulis circa polos designatis inveniuntur, maioris orbis maiorem portionem esse. itaque rationi consonum est, ut orbes, qui moventur, aequalibus temporibus revertantur, cum motus orbium, qui sunt maiores, velociores quoque existant. deinde contingit, quoniam ipsae non morantur, ut nec scindant nec separent orbis partes, idque contingere potuisset, si motus velocitate aequalis extitisset; stellae enim, quae in circulis maioribus feruntur, morarentur retardarenturque, quoniam maius spatium designant. et hinc optimam rationem desumpsit Alexander, ut haec de inhaerentibus stellis dicantur; vagae enim nec scindere neque etiam dividere dicuntur, quoniam continuae non sunt. haec autem de fixis stellis et earum sphaeris asserimus. Aristoteles autem idem alia ratione aggreditur, quae est eiusmodi. Quoniam rotunda sunt sidera, quemadmodum et alii dicunt et ex nostro sermone elucescit, qui quidem quintum corpus poni iubet, ac eius corporis, quod rotundum est, duo per se motus sunt, volutatio et conversio, perspicuum est igitur, si astra moventur, horum altero ciebuntur; at neutro eorum ciebuntur, ut demonstrabitur: igitur stellae non vertuntur. hoc autem manifeste apparet ex sequentibus. conversio enim eodem in loco super idem centrum et eundem axem perficitur; stellae autem non videntur moveri eodem in loco, quod et omnes asserunt, et ratione quoque modo comprobatur. etenim eodem modo consentaneum est, ut omnes se habeant, quo una earum invenitur; at sol, qui, cum oriatur occidatque, potissimum converti putatur, conversionem tamen non habet; et ratio a maiore desumitur. qua igitur ratione fieri poterit, ut solem sese convertentem videamus, cum versus finitoris latus extiterit?
然而,即使并非必然由于处于较大或较小的圆圈中而导致某些天体运动较快、某些天体运动较慢,而是出于偶然才发生处于较大圆圈中的星体以较快的运动运行,那么即便是这样,在整个天界中天球较大且固着于其中的星体运动较快同时出于偶然,亦绝非融贯。因为在一两个圆圈中出于偶然或机运发生此事,并非不可能;但是既然在所有圆圈中皆如此发现,那么出于偶然或机运发生乃是不可能的;因为这确实类似于虚构。再次,依凭另一条理路亦可证明这一点:如果认为一切自然物体皆源于偶然或机运乃是虚妄的,且在天体中不可能有任何事情是随便发生或出于偶然的,因此在天球所有部分中所存在者,绝不可能源自偶然或机运。因此,剩下的便是划分的第三项作为真实者而成立,即在那一项中说二者中之一者静止而另一者运动。这又被划分为另外两个项;因为要么天球静止而星体运动,要么事情处于相反的状况。因此,如果天球静止而星体运动,同样的不融贯言说亦将均等地被推导出来。因为如果星体大体上在相等的时间内运动并巡行,那么结果将是,外侧的星体越是朝向置于外侧的一面且离极点越远,其运动就越快,且星体的一切速度都将由天球的大小来权衡。我们理应承认,这些同样的弊端必然会由此推导出来。 因此,既然二者皆运动不合情理,二者皆静止亦不合情理,且在一者运动而另一者静止时,运动之物亦不可能是星体,那么剩下的便是天球运动而星体静止,并且附着并固定于其天球上随之旋转。因为如果它们固着且整齐有序地运动,那么在更大的圆圈中显现出更大的速度就是合乎情理的——因为它们绕着同一个中心旋转——且大体上较大物体的运动必将更大;因此,这也适用于那些作圆周运动的物体乃是协调一致的。然而,更大的圆圈中具有更大的运动速度,为了表明此说的真实性,他自己假定了天球的一个部分;因为在大小中长度更为显明。而当他说:“因为由来自中心者所截出的那些部分中,较大圆圈的弧是〈较大的〉”,他便更为明确地清楚表明了这一点。因为在此处,“中心”理应仅被理解为极点,既然此言说的理解乃是:即在围绕极点所标出的各圆中被发现的相对部分之间,较大天球的部分更大。因此,运动的天球在相等时间内复位是合乎理性的,因为较大的天球的运动亦更为迅疾。其次,既然〔星体〕自身并不落后,它们便既不撕裂亦不分割天球的各部分,而如果运动在速度上是相等的,这种情况本可能发生;因为在较大圆圈中运行的星体本会迟延和落后,因为它们标出了更大的空间。由此亚历山大引出了极佳的理路,即这些话乃是就固着的星体而言的;因为游移的星体既不被说成撕裂亦不被说成分割,因为它们并不是连续的。然而我们乃是就恒星及其天球断言这些的。 然而亚里士多德循着另一种理路着手探讨同样的问题,其理路如下。既然星体是圆球形的,正如其他人所说且从我们的论述中亦昭然若揭——我们的论述确实要求设定第五种物体——并且对于圆球形的物体而言,其自身固有的运动有两种,即滚动与自转,因此显而易见的是,若星体运动,必由此二者之一所驱动;但正如将要证明的那样,它们将不由此二者中的任何一个所驱动:因此星体并不转动。而这从接下来的内容中显明地表现出来。因为自转乃是在同一场所中围绕同一中心和同一轴线完成的;然而星体看似并非在同一场所中运动,这一点众人皆肯定,且依凭理路亦在某种程度上得以证实。因为所有星体处于与其中一颗被发现的相同状态,乃是合乎情理的;然而太阳在升起和落下时虽被认为尤其在自转,却并不具有自转;且此理路是从更大的方面引出的。那么,当太阳处于地平线的一侧时,我们凭何种理路能看到太阳在自转呢?
- 2.8ut res tulerit
意为“随遇地”、“碰巧地”或“随便地”的习语,对应希腊语 ὡς ἔτυχεν。在此与紧随其后的 vel casu(或者偶然地)并列,作副词性成分,用以否定天界中的任何无序性或无目的性。
- 2.8〈maior〉 enim est eorum, quae auferuntur ab 〈iis, quae ex〉 centro, maioris circuli portio
亚里士多德《论天》289b15–16引文的拉丁语翻译。句子的骨干结构为 maioris circuli portio [maior est](较大圆圈的弧[是较大的]),关系从句名词短语 eorum, quae auferuntur... 作部分属格,修饰 portio。ab 〈iis, quae ex〉 centro 对译希腊语 τῶν ἀπὸ τοῦ κέντρου(由来自中心[的半径]),作为施动或手段修饰被动动词 auferuntur(被截出)。
