← 狄米斯提乌斯

亚里士多德《论天》释义

§106.3-107.32

依天体与其推动者之不变性论证运动的匀速性

德米斯提厄斯论证了天之运动必然是匀速的,指出天之全体及其各部分(恒星)皆不承受变易或自然的衰朽,且天之推动者亦不可能在无限时间内于能力与无能力之间交替。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.6#2

(Aristoteles autem per partes motus, partes eius, quod movetur, nec non etiam per caeli partes, inerrantes stellas intellexit). vel [itaque] totum, ut dictum est, vel eius partes mutantur; sed totum non mutatur, quemadmodum explicabimus, neque etiam eius partes mutabuntur. eius autem partes mutabiles non esse ostendit comparatis observationibus, quae in speculis factae sunt inde ab antiquissimis temporibus; minime enim hoc testantur, eas in ullo temporis intervallo aliam partem habuisse diversam ab iis, quas nunc habent, atque omnino vel in minima quavis re ab ea constitutione unquam commutatas esse, in qua nunc existunt. nec vero fieri potest, ut totum aliqua ratione mutetur; uniuscuiusque enim rei mutatio et remissio ex duplicitate diversitateque nascuntur. etenim si mutatio fiat in id, quod ignobilius est, eam profecto ex imbecillitate nasci perspicuum est; quin immo etiam si in id, quod praestantius est, mutatio fiat, siquidem ex illius imbecillitate accidit, ut in ignobili exstiterit; quodsi commutatur, id eo plane iure ei contingit, quo illi evenire solet, quod ad senium commutatur. itaque si toti quoque transmutatio accideret, ea profecto ex debilitate ac virium lapsu exoreretur; imbecillitas autem ac virium lapsus praeter naturam sunt. porro dixi, imbecillitatem praeter naturam esse, quemadmodum senium in animalibus nec non etiam is morbus, qui phthisis appellatur, ac praeterea visus hebetudo atque eius amissio. etenim animantium constitutio ex rebus, quae inter se differunt quaeque locos specie (?) contrarios tenent, diversitatem in animantium corporibus efficit. terra enim in animalibus superiorem locum tenet, veluti ossa, ignis autem inferiorem, quemadmodum sanguis caliditasque, ita etiam et reliqua. quare iure imbecilla evadent nec uno eodemque modo constiterint. at quoniam fieri in illis non potest, ut cum remissione consistant, desistunt ac quiescunt eorumque remissio et status ex imbecillitate illorum contingunt. si igitur in primis corporibus, scilicet caelestibus, nihil est, quod naturae adversatur — simplicia enim sunt et ob hanc causam impermixta et compositionis expertia existunt, nec extraneum locum occupant, ut in proprium convertantur, nec quidquam eis est contrarium — profecto nec imbecillitatem nec remissionem nec quietem contingunt. quodsi illorum motus nec remissionem nec requiem recipient, ita neque intensionem neque incrementum admittent; intensio enim eius, quod remissum est, intensio existit, et remissio intensionis causa fit. his itaque minime existentibus neque etiam inaequabilitas illorum causa omnino erit. Idem praeterea alia etiam ratione doceri potest. [non enim est hoc consentaneum] id, quod motum affert, infinito tempore potuisse1 et non potuisse contra naturam et alio infinito tempore secundum naturam et, ut dicatur in universum, potuisse et non potuisse. ut hoc autem apertius nobis diluceat, hoc pacto se habere dicimus. si primi orbis motorem speculemur, fieri non poterit, ut inaequabilitas in motu deprehendatur; inaequalitas enim eius, quod motu cietur, intensione et remissione omnino fit, cum videlicet moventis vis remittitur intenditurque. si itaque motus caeli (quod semper movetur) inaequabilis extitisset, igitur vis etiam moventis imbecillior validiorque semper redderetur. cum autem imbecillitas praeter naturam sit, vis autem secundum naturam, id igitur, quod motum affert, infinito tempore ac semper contra naturam ac secundum naturam esse inveniretur atque posse et non posse; sed dissentaneum est (ut antea monstravimus) quod infinitis temporibus multorum vires habet, ut sit in hoc aequale ei, quod secundum naturam existit. etenim si caelum inaequabiliter moveri posset, hoc eveniret, aut quando infinito tempore distrahitur motus ac intenditur, ut aliquis dicat, ad hoc usque tempus ac totum reliquum tempus in infinitum magis magisque semper remittitur, ut insit ei ad hoc usque tempus unica intensio atque ab hoc tempore ad illud reliquum tempus unica remissio, aut quando eius motui horum duorum alterum tantum inest, intensio videlicet aut remissio, absque eo, quod ex uno in alium transferatur,2 sed semper tantum intenditur nec ullo modo remittitur, aut tertio modo esse poterit, videlicet cum quandoque intenditur et quandoque remittitur. at fieri non potest, ut eius motus ullo pacto inaequabilis sit.

(亚里士多德以运动的各部分指被运动之物的各部分,又以天的各部分指恒星)。因此,正如所说的那样,或者全体发生变易,或者其各部分发生变易;但全体并不变易(正如我们将要阐明的那样),其各部分亦不会变易。然而,他通过比照自最古老时代以来在观象台所作的观测记录,表明其各部分是不可变易的;因为这些记录丝毫未曾证明,它们在任何时间间隔内曾具有与它们如今所具有者不同的另一部分,亦未曾证明它们哪怕在任何极细微之事上曾从它们如今所处的体制中发生丝毫变易。而且,全体亦不可能以任何理路发生变易;因为每一事物的变易与弛缓皆源于双重性与多样性。因为如果变易是向着更为卑下的事物发生,显而易见这诚然源于衰弱;不仅如此,即便向着更为卓越的事物发生变易,它曾处于卑下的状态这件事本身亦是出于其衰弱;如果它发生变易,这完全是凭着那通常发生在向着衰老变易之物身上的同一道理而临到它。因此,如果全体亦发生变质,这诚然将源于虚弱与力气之衰退;而衰弱与力气之衰退乃是反乎自然的。此外我曾说过,衰弱是反乎自然的,正如动物中的衰老以及被称为痨病的疾疫、此外视力之迟钝及其丧失那样。因为动物的构成乃是由彼此相异且占据种类上相反场所的事物组成的,这便在动物身体中造成了多样性。因为在动物中,土占据了较高的场所,如骨骼那样,而火占据了较低的场所,正如血液与温热那样,其余事物亦是如此。因此,它们理所当然会变得衰弱,且绝不会停留于单一且同一的状态中。然而既然在它们之中不可能伴随着弛缓而持久存在,它们便止息并静止,而它们的弛缓与停顿正是由它们的衰弱所致。因此,如果在最初的物体、即天体中,没有任何违逆自然之物——因为它们是单纯的,且为此缘故它们作为未混合且不含复合者而存在,既不占据外来场所以便转化为自身固有的场所,亦没有任何事物与它们相对立——那么它们诚然既不遭遇衰弱,亦不遭遇弛缓与静止。如果它们的运动既不接受弛缓亦不接受休歇,同样它们亦不接纳增强与增加;因为增强乃是作为弛缓之物的增强而存在的,而弛缓亦成为增强的原因。因此,在这些完全不存在的情况下,非匀速性亦绝不会由它们引起。 此外,同一桩事亦可通过另一条理路来教示。因为带来运动者在无限的时间内曾反乎自然地既能够又不能够,且在另一无限的时间内依乎自然而如此,并总括而言曾能够与不能够,这是不合情理的。然而为了使这一点对我们更加昭然若揭,我们主张事情的情形如下。如果我们观照第一天球的推动者,在运动中便不可能觉察到非匀速性;因为因运动而被推动之物的非匀速性,完全是由增强与弛缓造成的,即当推动者的力量被弛缓与增强之时。因此,如果天(它是永远被运动的)的运动曾是非匀速的,那么推动者的力量亦必然永远被弄得更弱与更强。然而既然衰弱是反乎自然的,而力量是顺乎自然的,那么带来运动者在无限的时间内且永远将被发现既反乎自然又顺乎自然,且既能够又不能够;但在无限时间内拥有诸多力量者,在此点上与顺乎自然而存在者相等,乃是不相符的(正如我们此前所表明的那样)。因为如果天能够非匀速地运动,这或者发生在运动于无限时间内被拉长并增强之时,正如有人所说,直到此时为止,而在其余全部时间里直至无限它永远愈发弛缓,以至于在它之内直至此时为止存在着唯一的增强,而从此时直至其余时间存在着唯一的弛缓;或者发生在其运动中仅存在这两者之一时,即增强或弛缓,而无从一者向另一者的转移,而是永远仅被增强而绝不以任何方式被弛缓;或者能以第三种方式存在,即当时而增强且时而弛缓之时。然而其运动以任何方式成为非匀速的,皆是不可能的。

语法注2 条
  1. 2.6id, quod motum affert, infinito tempore potuisse et non potuisse

    由编订者补入的插入语 [non enim est hoc consentaneum](“因为这是不合情理的”)所统辖的带宾格的不定式结构(accusativus cum infinitivo),在语境中用以引出假定对立观点必然导致的荒谬后果。

  2. 2.6absque eo, quod ex uno in alium transferatur

    介词 absque 与中性代词 eo 及接虚拟式的 quod 从句相结合的结构,作为惯用表达,表示伴随状况或例外(“而无从一者向另一者的转移/而不从一者转移到另一者”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:106.3-107.32