- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:104.11-106.3
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
阐明第一重天(恒星天)的运动完全是匀速的,指出非匀速运动所具有的鼎盛、弛缓与稳定等阶段在时间与空间上均不适用于球形的天体,并论证非匀速性既不可能源于动者,亦不可能源于受动者。
Deinceps vero demonstrationem indagemus, cur caeli primi motus, nempe motus inerrantium stellarum, aequabilis sit. in corporibus enim, quae subter sunt, videlicet in iis stellis, quae vagantes sunt, plures iam motus in unum convenerunt; unaquaeque enim vagantium stellarum plures motus habet, quorum causa evenit, ut in illis diversitas appareat. huius autem caeli motus aequabilis est. si enim non aequabiliter movebitur, sed inaequabiliter: quoniam omnis motio, quae inaequabilis est, tum constantiam habet, tum vigorem, tum remissionem — est autem vigor eius, quod movetur, summae velocitatis terminus; remissio autem retardationis eius finis est; constantia vero illud incrementum existit, quod in horum duorum medio consistit — ergo primi caeli motus ista 〈tria〉 habebit.1 vigor vero in iis, quae naturae vi cientur, in motus principio medioque fit, in iis autem, quae contra naturam sunt, summus vigor in principio tantum apparet; solvitur enim ac finitur eius motus, quoniam naturam rerum egreditur ac de earum essentia non est, et ob hanc causam violentus etiam motus dicitur. ac caeli quoque, cum natura sit, si motus inaequabilis sit, vigor illius motus erit, vel unde incipit, vel in medio, vel quo pervenit; sed caelum principium motus tempore non habet et ob hanc causam nec medium nec finem sortitur, praetereaque nec forma, vel loco, quem secet2 — etenim locus non est, sed cohaerens magnitudo et infrangibilis, hoc est angulorum minime capax, cum circulus et globus sit —: inaequabilis igitur eius motus non est. ceterum per unde initium motus, per quo terminum, per medium autem medium motus intellegimus. natura autem summum motus vigorem plerumque in fine tantum praestat; terra enim ex sententia Aristotelis, cum e sublimi versus medium descendit, quo propius ad medium accedit, eo velocius movetur, ad nos autem contrario modo se habet; ac similiter etiam ea omnia, quae locali motu feruntur. ea autem, quae motu praeter naturam moventur, contrario quidem modo quantum ad motum se habent. atqui in ceteris naturalibus motionibus, qualis accretionis motus est, corpora quidem in medio esse eius, quod movetur, extremam motus celeritatem habent; sed quae generationis motu moventur, omnino quidem in motuum eorum fine summam motus celeritatem nanciscuntur, et ita transitus erit ad id, quod melius est, donec momento existat. porro, inquit, ea corpora, quae in latus moventur, quemadmodum sagittae, quae iaciuntur, in medio motus vigorem habent. est autem id in animalibus perspicuum et manifestum, quae in latera moventur, quorum quae volant teloque (?) petuntur, in medio celeritatis vigorem habent potius quam vel in principio, vel in fine. atqui in similibus (sermonibus), quamvis vere quidem comparatione, non autem proprie dicantur, nec sint quemadmodum ii, quibus haec proprie insunt, sed per abusionem, finis spectetur oportet. eum enim facile persequimur, prout quidem relinquitur, dum ea ratione illum perceperimus nostraque imaginatione ante contemplati fuerimus, quemadmodum in praecedente sermone res se habet; ibi enim ea ratione caelum rotunda figura praeditum esse dixit, quoniam eius motus ceterorum motuum mensura existit; Aristotelisque sermonis maior pars hanc sententiam complectitur. Nec non demonstrativo ordine aliam super hoc rationem adstruit hoc modo. si caeli motus inaequabilis esse posset, inaequabilitas motus proficiscatur necesse est vel ab eo, quod movetur, vel ab eo, quod motum affert - siquidem omne, quod movetur (ut in Physicis explicatum fuit) ab aliquo movetur - vel ab utroque. sed eius, quod movetur, fieri non potest, ut motus inaequabilis sit; caelum enim docuimus immutabile esse corpus, ortus interitusque expers et simplex; multoque magis propter id, quod motum affert, motus laboriosus esse non potest;3 simplicior namque est ac in reliquis etiam praestantior. neque propter utrumque motus inaequabilis esse potest; alioquin qui fieri potest, ut ambo commutentur, si neutrum eorum commutationis capax existit? igitur caeli motus inaequabilis esse nullo modo potest. In hoc autem sermo perspicuus est. ceterum ad huius veritatem persuadendam tertia quoque ratio hoc ordine disponitur. si primi caeli motus inaequabilis extitisset interdumque celerior esset et interdum tardior, id profecto erit, vel quando totus, vel quando eius partes commutantur.
接下来,我们当探究为何第一重天的运动、即恒星的运动是匀速的这一论证。因为在下方的物体中,即在那些游荡的星体[行星]中,多种运动已经合而为一;因为游荡的星体中的每一颗都具有多种运动,由于这些运动的缘故,在它们之中便呈现出多样性。然而这一天的运动是匀速的。因为如果它不是匀速地、而是非匀速地运动:既然凡非匀速的运动,都兼具稳定、鼎盛与弛缓——然而被运动之物的鼎盛乃是最高速度的界限;弛缓则是其减速的终点;而稳定则是存在于这两者中间的那种增长——因此第一重天的运动将具有这三者。然而在因自然之力而运动之物中,鼎盛发生于运动的开端与中间;但在反乎自然之物中,最高的鼎盛仅显现于开端;因为它的运动既然逸出事物的自然且不属于其本质,便涣散并终结,为此原因它亦被称为强迫运动。而且天既然也是一种自然,若其运动是非匀速的,则该运动的鼎盛或者在其所始之处,或者在中间,或者在其所达之处;但天在时间上并不具有运动的开端,为此原因它既未分得中间亦未分得终点,此外在形态上或在其所穿过的场所上亦不具有——因为这并不是一个场所,而是一个连贯且不可碎裂的量度,即绝不容纳角隅,因它是圆与球体——:因此它的运动不是非匀速的。此外,我们以“所始之处”理解运动的起点,以“所达之处”理解其终界,以“在中间”理解运动的中途。然而自然大体上仅在终点处提供运动的最高鼎盛;因为按照亚里士多德的见解,土从高处向中心下降时,越接近中心,运动得越快,但对于我们而言则处于相反的状态;凡依场所运动而运移的万物亦是如此。然而以反乎自然之运动而运动之物,在运动方面诚然处于相反的状态。不过在其余的自然运动中,正如增长之运动那样,物体在被运动之物存在的中间确实具有运动的极致速度;但那些因生成之运动而运动之物,完全在其运动的终点获得最高的运动速度,如此便会有向着更善之物的过渡,直至它瞬间存在。此外,他说,那些向侧方运动的物体,正如被射出的箭那样,在运动的中间具有鼎盛。而这在向侧方运动的动物中是清晰而显明的,其中飞翔者以及被投射物追击者,宁在中间而非在开端或终点具有速度的鼎盛。不过在类似的论述中,虽然诚然依据比照而言,却并非依本义而言,亦不如那些此类性质本然属于它们的事物那样,而是由于借用,必须着眼于终极目的。因为只要我们依循那一理路理解了它,并在我们的想象中预先予以观照,正如在前一论述中事情的情形那样,我们便容易按照所保留下来的那样追寻它;因为在那里,他依循那一理路主张天被赋予圆形的形状,乃因其运动作为其余运动的尺度而存在;亚里士多德论述的大部分便包含这一见解。不仅如此,他还依论证的顺序就此构建了另一条理路如下。如果天的运动可能是非匀速的,运动的非匀速性必然或者源于被运动者,或者源于带来运动者——既然一切被运动者(如在《物理学》中所解释的那样)都被某物所运动——或者源于两者。但由于被运动者的缘故,运动不可能成为非匀速的;因为我们已经指明,天是不可变易的物体,免于生成与消灭,且是单纯的;而由于带来运动者的缘故,运动远更不可能是艰难劳顿的;因为它是更为单纯的,且在其余方面亦更为卓越。运动亦不可能由于两者而成为非匀速的;否则,如果两者中没有一个能接受变易,二者又怎能发生变易呢?因此,天的运动绝不可能是非匀速的。而在此事中论述是清晰明了的。此外,为了令人确信此事的真实性,第三条理路亦按此顺序排列。如果第一重天的运动曾是非匀速的,时而较快,时而较慢,这必然或者在其全体变易时,或者在其各部分变易时发生。
- 2.6si enim non aequabiliter movebitur, sed inaequabiliter: quoniam omnis motio, quae inaequabilis est, tum constantiam habet, tum vigorem, tum remissionem — ... — ergo primi caeli motus ista 〈tria〉 habebit.
这是一个失照应构文(anacoluthon):条件从句 si... movebitur 之后插入了解释性的原因从句 quoniam... 及破折号中的定义,随后归结分句以 ergo primi caeli motus ista tria habebit 重新拾起。其逻辑骨架为:“如果它非匀速运动,则由于凡非匀速运动皆具有三相,故第一重天的运动亦将具有这三者”。
- 2.6sed caelum principium motus tempore non habet et ob hanc causam nec medium nec finem sortitur, praetereaque nec forma, vel loco, quem secet
tempore 是表示特指/观点的夺格(ablative of specification),后随的 forma 和 loco 亦作为并列的特指夺格(“无论在时间上、在形态上、抑或在其穿过的场所上”)。quem secet 是以 loco 为先行词的关系从句。
- 2.6multoque magis propter id, quod motum affert, motus laboriosus esse non potest
laboriosus 是希腊语原文 ἐπίπονος(劳顿的、艰难的、产生疲累的)的拉丁语翻译。此处表达的论点是:既然推动者(第一动者)是完善的,运动绝不可能因劳损或疲惫而变为非匀速。
