- 底本
- Themistius, In Libros Aristotelis De Caelo Paraphrasis. Commentaria in Aristotelem Graeca V.4, ed. S. Landauer, Berlin: Reimer 1902, pp. 1-247. Transcribed by Humanitext from the page images.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:greekLit:tlg2001.tlg043.humanitext-lat1:107.32-109.22
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-23
德米斯蒂乌驳斥了关于天体非匀速运动的三种假说:其一,反乎自然的状态不可能与顺乎自然的状态同等无限存续;其二,由于天的速度存在界限,无限的增强或弛缓绝不可能;其三,交替的增强与弛缓既违背感官又缺乏原因,纯属毫无根据的虚构。
ipsum autem duos modos simul infinito tempore habere, hac ratione refutavit,1 siquidem fieri non potest, ut unum idemque immensis temporibus multorum vim habeat et, quod a natura alienum est, ei, quod naturae aptum est, aequale existat, ac ita (quemadmodum inquit Alexander) vel hoc secundum naturam, vel illud contra naturam minime erit, si pari tempore sint. compertum siquidem minime habemus neque ab aliis fuit nobis relatum, ut, quod naturae aptum est et quod ab eadem alienum existit, pari tempore sint; sed omnino deprehenditur id, quod secundum naturam est, longiore tempore quam id, quod contra naturam existit, perdurare. non enim si quispiam per universum eius vitae curriculum morbo aliquo laboraret, tum morbosa illa dispositio potius secundum naturam illi inesset,2 tametsi hoc verum existat, cum ceteri homines longiore sanitatis quam valetudinis constitutione serventur. atqui consonum est, ut, quod secundum naturam est, mutetur atque segregetur a forma rei et ab habitu sibi proprio, non temporis longitudine, quemadmodum sanitatis ac valetudinis dispositio. etenim ita est in eo, quod praeter naturam illorum existit, etsi toto suae vitae tempore quispiam aegrotaret. quare hac quidem ratione prima positio de medio tollitur. Secunda vero, quae ponit ipsum semper tantum intendi, vel semper tantum remitti, hoc pacto destruitur. omnis enim motus finem ac terminum habet, ex eo, quod in quietem finitur, vel sibi sufficiens semper convertitur; motus enim ex aliquo in aliud fertur. quod autem infinito tempore intenditur remittiturque, hinc notum existit. Id vero, quod quovis motu terminato ac minimo tempore ac maximo tempore movetur, eius motus terminabitur, si hac continuitate moveatur. exempli gratia inveniatur tempus aliquod (maximum), ita ut in maiore, quam illud sit, haec trabs excidi non possit, si eius excisio continua erit ac nulla in ea requies extiterit; similiter etiam si quis ambulet aut fides pulset. quare si quis in statu caeli minimum quodvis tempus accipiat, ita ut in breviore, quam illud sit, caelum moveri nequeat (siquidem in eo motus aliquis deprehendatur, quo celerior incitari non possit;3 alioquin breviore, quam illud sit, tempore moveretur) quae cum ita sint, fieri etiam non poterit, ut caeli motus in infinitum intendatur; et ob hanc eandem causam nec infinito tempore remittitur. Nec non etiam alia ratione. remissio est veluti dissolutio quaedam, quae omni intensioni contrariatur; similiter enim ambo et alterum, si modo eadem horum utrorumque intensio erit, vel maior [et] immenso tempore. rationi autem consentaneum est, ut hoc modo ipsum eadem mensura vel maiore intendi et remitti intellegatur, quemadmodum si quispiam dixerit, una atque eadem mensura intendi id, quod in figuris a summa ad imum procedit; haec etenim distantia semper erit in ampliorem mensuram, tametsi superficies una sit. intensio vero maiore mensura perficitur, si quidpiam a minore parte vel a principio quodam exorditur et in ampliorem mensuram extenditur, non unica extensione, quemadmodum anguli (?) extensio, sed pluribus quidem extensionibus, sicuti in iis figuris videre licet, quae secundum ordinem partiuntur. dixi hoc de figuris, ut explicatior sermo evaderet. attamen convenit, ut 〈etiam〉 in motum et sonum transferatur; etenim in his duobus quoque deprehendimus continuam intensionem et remissionem fieri, veluti in iis sonis, qui ΓΕΙΔΙΑΓΑ dicuntur; praeterea nos videmus intensionem et remissionem in illis multiplici mensura fieri, e. g. in musicorum instrumentorum pulsationibus. atque in coloribus quoque idem conspicimus, siquidem videmus ipsos a quibusdam exordiri et in contrarios terminari, nec interim ab illis quicquam perpetiuntur. eademque caliditatis, frigiditatis alimentique ratio est eodemque modo localis quoque motus sese habet. Deinde tertiae positionis fundamentum funditus pervertit, videlicet caeli motum variis temporibus vicissim semper intendi et remitti, quandoquidem id sub sensum non cadit, tametsi consonum esset (si id aliquo fundamento niteretur) ut sensui absconditum non sit, cum partes invicem altera alteri comparantur; neque in eo ulla causa invenitur, ut omnino ex se vicissim huius motus intensionem et remissionem admittere debeat. quia vero absolute id positum est, fictioni simile videtur.
至于天在无限的时间内同时具有这两种样态,他则依以下理路予以驳斥:既然唯一且同一之物在无量的时间内拥有多数力量,且违逆自然之物与适应自然之物作为同等者而存在,乃是不可能的;从而(正如亚历山大所言)如果二者存在同等的时间,则或者后者绝非顺乎自然,或者前者绝非反乎自然。因为我们绝未确知、亦未由他人向我们报告过,适应自然之物与违逆自然之物存在同等的时间;相反,顺乎自然之物比反乎自然之物留存更长时间,这乃是随处可见的。因为绝非是说,倘若某人在其一生的整个历程中罹患某种疾病,那么那病态的倾向便反倒顺乎自然地内在于他,即便在其余人维持健康体制长于疾病体制的情况下这确实为真。然而,顺乎自然之物从该事物的形式及其固有的习性中发生变易并被分离,正如健康与疾病的倾向那样,并非由于时间的长短,这乃是融贯一致的。因为在出于它们自然之外的事物中亦是如此,哪怕某人在其一生的全部时间内皆在患病。因此,循此理路,第一种主张确实被废除。 而那主张它自身永远仅被增强或永远仅被弛缓的第二种主张,则以此种方式被摧毁。因为一切运动皆有终点与界限,这是由于它终结于静止,或者作为自足的而永远循环运转;因为运动乃是从某一事物被带向另一事物。然而它在无限的时间内被增强与弛缓,则由以下事实得知。凡在任何受限定的运动中既在最小时间内又在最大时间内被运动者,如果它以此种连续性被运动,其运动必将被限定。例如,设想找出了某个(最大的)时间,以至于在大于它的时间内这根桁木不可能被砍伐完毕,假定其砍伐是连续的且在其中不存在任何休止;若有人行走或弹琴,情况亦是相似的。因此,若有人在天的状态中设定任何最小的时间,以至于在短于它的时间内天不可能被运动——如果在其中确实觉察到某种运动,比它更快的运动不可能被激发;否则它便会在短于该时间的时间内被运动——既然这些情况如此,天之运动被增强至无限亦是不可能的;且由于这同一原因,它亦不会在无限时间内被弛缓。 而且亦可通过另一条理路来证明。弛缓好比是某种消解,它与一切增强相对立;因为这两者以及其中任何一者皆以相似的方式发生,只要这两者的增强是相同的,或者在无量的时间内是更大的。然而,以这种方式理解它以相同的尺度或以更大的尺度被增强与弛缓,乃是符合理性的,正如有人若说,在图形中从顶点进行至底部之物乃是以同一尺度被增强;因为这一间距将永远朝向更大的尺度,哪怕表面是单一的。但若某物从较小的部分或从某一始元出发,并非通过单一的伸展(如角的伸展那样),而是确实通过若干伸展被延伸至更大的尺度,正如在那些按次序分割的图形中所能见到的那样,则以更大尺度的增强得以完成。我谈论图形是为使论述更为明了。然而,将此理转移至运动与声响亦是合宜的;因为在这两者之中,我们亦觉察到发生着连续的增强与弛缓,例如在被称为 ΓΕΙΔΙΑΓΑ 的声响中;此外,我们亦看到在它们之中增强与弛缓以多重的尺度发生,例如在乐器的弹奏中。并且在颜色中我们亦观察到同一回事,因为我们看到颜色从某些特定者出发并终结于相反者,在此期间它们并未承受来自那些事物的任何影响。温热、寒冷与滋养的理路亦是相同的,位置运动亦具有相同的情形。 随后,他将第三种主张的根基彻底颠覆,即天之运动在不同的时间里交互地永远被增强与被弛缓;因为这件事并不落于感官之下,尽管当各部分依次相互比较时(如果该主张依凭某种根基),它不隐蔽于感官乃是融贯一致的;并且在天之中亦找不到任何原因,表明它完全应当由自身交互地接纳此运动的增强与弛缓。然而既然它是被毫无根据地凭空设定的,它便显得类似于虚构。
- 2.6ipsum autem duos modos simul infinito tempore habere, hac ratione refutavit
宾格不定式短语 ipsum... habere 充当动词 refutavit 的直接宾语。句首的 ipsum 指前文所论及的主体,即天(caelum)或其运动。
- 2.6non enim si quispiam per universum eius vitae curriculum morbo aliquo laboraret, tum morbosa illa dispositio potius secundum naturam illi inesset
整个条件句(si quispiam... laboraret, tum... inesset)受句首否定词 non 的管辖,构成否定归结的结构,意为“即便某人终生患病,亦非意味着那病态倾向便因此顺乎自然地属于他”。
- 2.6quo celerior incitari non possit
关系代词夺格 quo 充当修饰比较级 celerior 的比较夺格,构成关系从句,意为“比它更快速地无法被激发/加速”。
