§1.1.1Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur.
ガリアは全体として三つの部分に分かれており、そのうちの一つにはベルガエ人が、他にはアクィターニー人が、第三の部分には自らの言語ではケルト人、我々の言語ではガリア人と呼ばれる人々が住んでいる。
§1.1.2Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt.
これらすべての民は、言語、制度、法律において互いに異なっている。
Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit.
ガリア人をアクィターニー人からガロンナ川が、ベルガエ人からはマトロナ川とセクアナ川が分けている。
§1.1.3Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos mercatores saepe commeant atque ea quae ad effeminandos animos pertinent important, §1.1.4proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter bellum gerunt.
これらすべての中で最も勇敢なのはベルガエ人である。 なぜなら、彼らは属州の文明や教養から最も遠く離れて暮らしており、商人が彼らのもとへ頻繁に往来して精神を軟弱にするようなものを持ち込むことが最も少ないからであり、またライン川の向こうに住むゲルマニア人に最も近く、彼らと絶えず戦争を行っているからである。
Qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute praecedunt, quod fere cotidianis proeliis cum Germanis contendunt, cum aut suis finibus eos prohibent aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt.
この理由から、ヘルウェティイ人もまた、日々の戦いにおいてほぼゲルマニア人と競い合っており、自分たちの領土から彼らを防ぎ止めるか、あるいは自ら彼らの領土で戦争を行っているため、勇気において残りのガリア人たちに勝っているのである。
§1.1.5[Eorum una pars, quam Gallos obtinere dictum est, initium capit a flumine Rhodano, continetur Garumna flumine, Oceano, finibus Belgarum, attingit etiam ab Sequanis et Helvetiis flumen Rhenum, vergit ad septentriones.
[これらのうち、ガリア人が領有していると言われている一部分は、ロダヌス川から始まり、ガロンナ川、大洋、ベルガエ人の領土によって囲まれており、セクアニー人とヘルウェティイ人の側でライン川にも接し、北方に傾いている。
§1.1.6Belgae ab extremis Galliae finibus oriuntur, pertinent ad inferiorem partem fluminis Rheni, spectant in septentrionem et orientem solem.
ベルガエ人はガリアの最も遠い国境から始まり、ライン川の下流部分にまで達し、北と日の上る方を向いている。
§1.1.7Aquitania a Garumna flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceani quae est ad Hispaniam pertinet; spectat inter occasum solis et septentriones.
アクィターニアはガロンナ川からピレネー山脈、およびヒスパニアに面した大洋の一部にまで達し、日の沈む方と北の間を向いている。
]
]