← テルトゥリアヌス

ギリシア風の外套について

§5

トガの煩雑さとパッリウムの簡便さおよび哲学的役割

トガの煩わしい着付けと不快さを、パッリウムの比類なき簡便さと対比して非難し、さらに公務や世俗の虚栄から一線を画した外套の哲学者が、いかに社会の贅沢や残虐さといった道徳的悪徳を鋭く告発できるかを論じる。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§5

​Tamen, inquis, ita a toga ad pallium? Quid enim, si a diademate et a sceptro? An aliter mutavit Anacharsis, cum regno Scythiae philosophiam praevertit? Nulla in melius transgressi sint signa,1 est habitus iste quod faciat. Prius etiam ad simplicem captatelam eius: nullo taedio constat. Adeo nec artificem necesse est2 qui pridie rugas ab exordio formet et inde deducat nitidius, totumque contracti umbonis figmentum custodibus forcipibus assignet, dehinc diluculo tunica prius cingulo correpta, quam praestabat moderatiorem texuisse, recognito rursus umbone et si quid exorbitavit reformato, partem quidem de laevo promittat, ambitum vero eius ex quo sinus nascitur iam deficientibus tabulis retrahat a scapulis et exclusa dextera in laevam adhuc congerat cum alio pari tabulato in terga devoto, atque ita hominem sarcina vestiat. Conscientiam denique tuam perrogabo quid te prius in toga sentias, indutum, anne onustum? habene vestem, an haiulare? Si negabis, domum consequar, videbo quid statim a limine properes. Nullius profecto alterius indumenti expositio quam togae gratulatur. Calceos nihil dicimus, proprium togae tormentum, immundissimam pedum tutelam, verum et falsam. Quem enim non expediat in algore et ardore rigere nudipedem quam in calceo vincipedem? Magnum incessui munimentum sutrinae Venetiae prospexere perones effeminatos. At enim pallio nihil expeditius, etiam si duplex, quod Cratetis. Mera nusquam vestiendo imponitur; quippe tota molitio eius operire est solutim. Id ex uno circumiectu licet, equidem nusquam inhumano; ita omnia hominis simul contegit. Humerum velans exponit vel includit, ceteroquin humerum adhaeret, nihil circumfulcit, nihil circumstringit, nihil de tabularum fide laborat, facile sese regit, facile reficit; etiam cum exponitur, nulli cruci in crastinum demandatur. Si quid interulae subter est, vacat zonae tormentum; si quid calceatus inducitur, mundissimum opus est, aut pedes nudi magis, certe viriles magis quam in calceis. Haec pro pallio interim, quantum nomine comitiasti. Iam vere et de negotio provocat. Ego, inquit, nihil fore, nihil campo. nihil curiae debeo, nihil officio advigilo, nulla rostra praeoccupo, nulla praetoria observo, canales non odoro, cancellos non adoro, subsellia non contundo, iura non conturbo, causas non elatro, non iudico, non milito, non regno, secessi de populo. In me unicum negotium mihi est; nisi aliud non curo quam ne curem. Vita meliore magis in secessu fruare quam in promptu. Sed ignavam infamabis. Scilicet patriae et imperio reique vivendum est. Erat olim ista sententia. Nemo alii nascitur moriturus sibi.3 Certe cum ad Epicuros et Zenonas ventum est, sapientes vocas totum quietis magisterium, qui eam summae atque unicae voluptatis nomine consecravere. Tamen propemodum mihi quoque licebit in publicum prodesse. Soleo de qualibet margine vel ara medicinas moribus dicere, quae felicius publicis rebus et civitatibus et imperiis bonas valetudines. conferent quam tuse operae. Quippe si pergam ad acuta tecum, plus togae laesere rempublicam quam loricae. Atquin nullis vitiis addor, nullis veternis parco, nulli impetigini. Adigo cauterem ambitioni, qua M. Tullius quingentis milibus numum orbem citri emit, qua bis tantum Asinius Gallus pro mensa eiusdem Mauritaniae numeral. Hem, quantis facultatibus aestimavere ligneas maculas! item qua lances centenarii ponderis Sulla molitur! Vereor sane, ne parva sit ista trutina, cum Drusillanus, equidem servus Claudii, quingenariam promulsidem aedificat, suprascriptis fortassean mensis neccessariam, cui, si officina exstructa est, debuit et triclinium.4 Inmergo aeque scalpellum acerbitati ei qua Vedius Pollio servos muraenis invadendos obiectabat. Nova scilicet saevitia delectato terrenae bestiae et edentulae et exungues et excornes; de piscibus placuit feras cogere, utique statim coquendis, ut in visceribus earum aliquid de servorum suorum corporibus et ipse gustaret. Praecidam gulam, qua Hortensius orator primus pavum cibi causa potuit occidere, qua Aufidius Lurco primus sagina corpora vitiavit et coactis alimentis in adulterinum provexit saporem, qua Asinius Celer mulli unius obsonium sex sestertiis detulit, qua Aesopus histrio ex avibus eiusdem pretiositatis, ut canoris et loquacibus quibusque, centum milium patinam confiscavit, qua filius eius post tale pulpamentum potuit aliquid sumptuosius esurire. Margarita namque vel ipso nomine pretiosa dehausit, credo ne mendicius patre coenasset. Taceo Nerones et Apicios et Rufos. Dabo catharticum impuritati Scauri et aleae Curii et vinolentiae Antonii, Et memento istos interim ex multis togatos fuisse; quales apud pallium haud facile. Has purulentias civitatis quis eliciet et exsuppurabit, ni sermo palliatus?

「しかし」とお前は言う。「そのようにしてトガからパッリウム(外套)へと移るのか?」では、王冠や王笏から移るならどうだ?アナカルシスがスキティアの王位よりも哲学を優先したとき、別のやり方で衣服を替えただろうか?たとえより良きものへと移行した兆候が衣服に何も見られないとしても、この装いにはなすべき役割がある。まず、これを身につける際の単純な手軽さについて言えば、何の煩わしさも伴わない。実際、前日からあらかじめ襞を作り、そこからさらに美しく垂らし、折りたたまれた膨らみの造形全体を固定用のピンに委ねるような専門の職人を必要としない。さらに、夜明けには、あらかじめ帯で締められたチュニック(これ自体もっと控えめな長さに織っておく方が勝っていたのだが)を身につけ、再び膨らみの位置を確認し、はみ出した部分があれば整え、左肩からは一部を垂らし、襞が生まれるその外周部分を、もはや襞が足りなくなるため肩から引き戻し、右腕を外に出して、背中へと向けられたもう一つの同様の重ね襞とともに左肩へとさらに積み重ね、そのようにして人間に重荷を着せる。お前の良心に尋ねるが、トガを着ているとき、お前は自分が服を着ていると感じるか、それとも重荷を背負わされていると感じるか。衣服をまとっているのか、それとも荷物を運んでいるのか。もし否定するなら、私はお前の家までついていき、敷居をまたぐやいなや、お前がどれほど急いでそれを脱ぐかを見るだろう。確かに、トガほど、脱ぐことが喜ばれる衣服は他にない。靴については何も言うまい。それはトガ特有の拷問であり、足に対する極めて不潔な、そして偽りでありながら実在する保護である。寒さや暑さの中で裸足で凍え、あるいは火照る方が、靴の中で足を縛られるよりも、誰にとっても好都合ではないか。靴屋たちは、ヴェネティア風のブーツという、歩行のための大いなる防壁を、女々しい者たちのために用意したのだ。だが、パッリウムほど手軽なものはない。たとえクラテスが用いたような二重のものであっても。身につけるにあたって、何ら不自然な強制は課されない。なぜなら、その全構造はゆったりと覆うことにあるからだ。それは一巻きするだけで可能であり、決して不調和にはならず、人間の全体を一度に覆う。肩を覆いながらも、露出させることも包み込むこともできる。それ以外では肩に密着し、周囲を支えることも、締め付けることもなく、襞の正確さを気にする必要もない。簡単に身をこなすことができ、簡単に整えられる。脱ぐときも、翌日のための拷問に備えて保管されることはない。もし下着を着ているなら、帯による拷問とも無縁である。もし何らかの履き物を履くとしても、それは極めて清潔な作業であり、あるいはむしろ裸足の方が、少なくとも靴を履くよりも男らしい。これらは、お前がその名において激しく議論した間、パッリウムのためにさしあたり述べたことである。今や、それは実際の活動の点からも異議を申し立てている。「私は」とパッリウムは言う。「広場にも、選挙場にも、元老院にも何の義理もない。いかなる義務のためにも徹夜せず、いかなる演壇も先占せず、いかなる執務室も伺わず、大衆の集まる水路の匂いをかがず、法廷の柵を崇めず、裁判席を摩滅させず、法を乱さず、法廷で吠え立てず、裁判官も務めず、兵役にも就かず、統治もしない。私は民衆から退いたのだ。私にとって、唯一の関心事は自分自身である。私にとって関心がないことといえば、関心を持たないようにすることだけだ。公衆の前に身をさらすよりも、隠棲の身でより良い生を享受するがよい。」だが、お前はそれを怠惰だと非難するだろう。もちろん、祖国や帝国、そして国家のために生きるべきだ、と。かつてはそのような意見もあった。しかし、誰も自分自身のために死ぬべき運命にありながら、他人のために生まれるのではない。確かに、エピクロスやゼノンに至れば、お前は隠棲の教え全体を最高の、そして唯一の快楽の名において神聖化した知者たちと呼ぶではないか。それでも、私もまた公衆に対して大いに有益であり得る。私はどんな街角や祭壇からでも、人々の道徳に効く薬を説く習慣がある。それは、お前たちの活動よりも、国家や都市や帝国に、より幸先の良い健康をもたらすだろう。実際、もしお前と徹底的に議論を進めるなら、鎧よりもトガの方が、より多く国家を害してきたのだ。それに、私はどんな悪徳にも盲従せず、どんな慢性疾患も容赦せず、どんな皮膚病もそのままにしない。私は野心に焼きごてを当てる。その野心のために、M・トゥッリウスは50万ヌムスでシトロンの机を買い、アシニウス・ガッルスは同じモーリタニア産の机にその2倍を支払った。おお、彼らは木の節をどれほどの資産で見積もったことか!また、スッラが100ポンドもの重さの大皿を鋳造させたのも同様である。ドゥルシッラヌス、あのクラウディウスの奴隷が、500ポンドの大皿を作らせたときには、この秤も小さすぎるのではないかと実に危惧される。おそらくそれは上述のテーブルに必要なものであったのだろう。もしそのために鋳造所が建設されたなら、食堂も建てられるべきであったのだ。私はまた、ウェディウス・ポッリオが奴隷たちをウツボの餌食として投げ与えた、あの冷酷さにもメスを入れる。陸上の野獣ではなく、歯もなく、爪もなく、角もない、あの水中の獣に奴隷を襲わせるという、新奇な残虐行為を楽しんだのだ。魚から猛獣を作り出すことを好み、しかもそれらをすぐに調理して、その内臓の中に自分の奴隷たちの体の一部を自ら味わおうとしたのである。私はまた、弁論家ホルテンシウスが食用のために初めてクジャクを殺すことができた、あの貪欲な喉を切り裂く。アウフィディウス・ルルコが強制的な給餌によって初めて鳥の体を肥大させ、不自然な味わいへと高めた貪欲、アシニウス・ケレルがわずか1匹のボラのために6千セステルティウスを支払った貪欲、俳優アイソポスが同様に高価な、特に歌う鳥や話す鳥の皿に10万セステルティウスを費やした貪欲、そして彼の息子がそのような贅沢な食事の後に、さらに贅沢なものを渇望し得た貪欲を。実際、彼は真珠を、その名前だけでも高価なものを飲み干した。父親より貧相な食事をしたと思われないためであろう、私はそう思う。ネロたち、アピキウスたち、ルフスたちについては沈黙しよう。私はスカウルスの不潔さ、クリウスの賭博、アントニウスの酒浸りに下剤を処方しよう。そして、これらの者たちがさしあたり、あの多くのトガを着た者たちであったことを思い出すがよい。パッリウムをまとった者の中には、そのような者は容易に見いだせない。国家のこれらの膿を、パッリウムを着た言論でなければ、誰が引き出し、膿を出させるだろうか?

構文注4 件
  1. 5Nulla in melius transgressi sint signa

    sint は譲歩を表す接続法現在(「〜だとしても」)。transgressi は4変化名詞 transgressus(移行)の属格。直訳すると「より良きものへの移行のいかなる兆候もないとしても」となる。

  2. 5nec artificem necesse est

    非人称構文 necesse est に伴う対格不定詞(A.C.I.)構造で、不定詞 esse が省略され、artificem がその主語対格となっている。また、関係代名詞 qui 以下の先行詞でもある。

  3. 5Nemo alii nascitur moriturus sibi

    moriturus は未来分詞で、目的や運命(「〜することになっている」)を表し、主語 nemo に係る。alii(他人のために、与格)と sibi(自分自身のために、与格)が対比されている。「自分自身のために死ぬべき者は、他人のために生まれるのではない」という対比構造。

  4. 5debuit et triclinium

    debuit(〜されるべきであった)の後に、前文の動詞 exstructa est に対応する不定詞(exstrui「建設されること」)が省略されている。「(鋳造所だけでなく)食堂も建設されるべきであった」の意。

翻訳:Gemini 3.5 Flash(2026-05-22 公開)・日本語訳と原文の修正履歴(1 件・最終 2026-09-22)
  • 2026-09-22 AI校閲 — 原文 1 件
urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa022.humanitext-lat1:5