- 底本
- Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.humanitext-lat2:48.8-48.15
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
自然界の循環や再生を根拠に人間の復活の確実性が説かれ、現世の時間的秩序から永遠の審判と永続する報いへの移行、および滅ぼさずに刑罰を保ち続ける永遠の火の性質が論じられる。
Lux cotidie interfecta resplendet et tenebrae pari vice decedendo succedunt, sidera defuncta vivescunt, tempora ubi finiuntur incipiunt, fructus consummantur et redeunt, certe semina non nisi corrupta et dissoluta fecundius surgunt, omnia pereundo servantur, omnia de interitu reformantur.
日々殺される光は再び輝き、闇は交代で去ることで後に続き、消えた天体は命を吹き返し、諸季節は終わる場所から始まり、果実は消費されては再び実り、確かに種子は腐敗し分解して初めてより豊かに芽吹く。万物は滅びることによって保たれ、破滅から再形成されるのである。
Tu homo, tantum nomen, si intellegas te vel de titulo Pythiae1 discens, dominus omnium morientium et resurgentium, ad hoc morieris, ut pereas? Ubicumque resolutus fueris, quaecunque te materia destruxerit, hauserit, aboleverit, in nihilum prodegerit, reddet te. Eius est nihilum ipsum cuius et totum.
人間よ、ピュティアの銘文から学んででも自らを理解するならば、これほどの名を持つ汝、死にゆき蘇る万物の主である汝が、滅び去るために死ぬというのか。汝がいずこで分解されようと、いかなる物質が汝を破壊し、呑み込み、消滅させ、無へと散逸させようと、それは汝を返却するであろう。無そのものも、全体を所有するまさにその方のものだからである。
Ergo, inquitis, semper moriendum erit et semper resurgendum? Si ita rerum dominus destinasset, ingratis experireris conditionis tuae legem. At nunc non aliter destinavit quam praedicavit.
「それでは、常に死に、常に蘇らねばならないのか」とあなたがたは言う。もし万物の主がそのように定めておられたなら、汝はいや応なしに汝の境遇の掟を経験したであろう。だが現今、主はあらかじめ告げ知らせたことと異なる定めをなさりはしなかった。
Quae ratio universitatem ex diversitate conposuit, ut omnia aemulis substantiis sub unitate constarent ex vacuo et solido, ex animali et inanimali, ex conprehensibili et inconprehensibili, ex luce et tenebris, ex ipsa vita et morte: eadem aevum quoque ita destinata et distincta condicione conseruit,2 ut prima haec pars, ab exordio rerum quam incolimus, temporali aetate ad finem defluat, sequens vero, quam expectamus, in infinitam aeternitatem propagetur.
万有を多様性から構成し、対立する実体によって、空虚と充実から、生命あるものと生命なきものから、可知と不可知から、光と闇から、生命そのものと死から、単一体のもとに万物が存立するようにしたまさに同一の理法が、我々が暮らす事物の始まりからのこの第一の部分が時の経過とともに終末へと流れ下り、我々が待ち望む次の部分が無窮の永遠へと拡がるように、定まり区別された状態において時代をも紡ぎ合わせたのである。
Cum ergo finis et limes, medius qui interhiat, adfuerit, ut etiam ipsius mundi species transferatur aeque temporalis, quae illi dispositioni aeternitatis aulaei vice oppansa est, tunc restituetur omne humanum genus ad expungendum quod in isto aevo boni seu mali meruit, et exinde pendendum3 in immensam aeternitatis perpetuitatem.
それゆえ、その間に口を開けている終末と境界が到来し、あの永遠の経綸の前に幕の如く広げられている、同様に時間的な世界自体の外観そのものも変容させられるとき、全人類は、この時代において善であれ悪であれ値したものを清算し、そこから永遠の無辺の永続へと支払うために復元されるであろう。
Ideoque nec mors iam, nec rursus ac rursus resurrectio, sed erimus idem qui nunc, nec alii post, dei quidem cultores apud deum semper, superinduti substantia propria aeternitatis: profani vero, et qui non integre ad deum, in poena aeque iugis ignis, habentes ex ipsa natura eius divinam scilicet subministrationem incorruptibilitatis.
したがって、もはや死はなく、再びまた再びの復活もなく、我々は今ある者と同じであって、後になって別の者となることはない。神の崇敬者たちは永遠の固有の実体を上にまとって神のもとで常にあるが、世俗の者たち、また徹底して神に向かわなかった者たちは、等しく絶えざる火の刑罰の中にあり、その火の性質そのものから、まさに神的な不朽性の供給を受けるのである。
Noverunt et philosophi diversitatem arcani et publici ignis. Ita longe alius est qui usui humano, alius qui iudicio dei apparet, sive de caelo fulmina stringens, sive de terra per vertices montium eructans; non enim absumit quod exurit, sed dum erogat, reparat.
哲学者たちもまた、秘められた火と公の火の相違を知っている。それゆえ、人間の用に供される火と、天から稲妻を放ち、あるいは地から山々の頂を経て噴出する、神の裁きに現れる火とは大いに異なっている。それは焼き尽くすものを滅ぼし尽くすのではなく、費消しつつも回復させるからである。
Adeo manent montes semper ardentes, et qui de caelo tangitur, salvus est, ut nullo iam igni decinerescat.4 Et hoc erit testimonium ignis aeterni, hoc exemplum iugis iudicii poenam nutrientis. Montes uruntur et durant. Quid nocentes et dei hostes?
それゆえ山々は常に燃え続け、天から触れられた者は、もはやいかなる火によっても灰燼に帰さないように無傷のままである。そしてこれこそが永遠の火の証し、刑罰を養う絶えざる裁きの手本となるであろう。山々は燃え、かつ耐え続ける。ましてや有罪の者たち、神の敵たちはどうであろうか。
- 48.9titulo Pythiae
デルポイのアポロン神殿(ピュティア神託所)に刻まれていたとされる格言「汝自身を知れ」(Nosce te ipsum)を指す表現。
- 48.11Quae ratio universitatem ex diversitate conposuit... eadem aevum quoque ita destinata et distincta condicione conseruit
関係代名詞 quae の導く節が前置され、主節の指示代名詞 eadem(ratio を受ける)と呼応する相関構文(quae ratio... eadem [ratio] conseruit)。宇宙を構成した「同一の理法」が時代をも秩序づけたという主眼を示す。
- 48.12ad expungendum quod in isto aevo boni seu mali meruit, et exinde pendendum
動名詞 expungendum は帳簿の抹消・決算(負債や功績の清算)を意味する商業・法廷用語。pendendum は poenam pendere(刑罰・代償を支払う)の語法に基づき、永遠の永続性の中でその報いを受け続ける(支払う)ことを表す並列構造。
- 48.15qui de caelo tangitur, salvus est, ut nullo iam igni decinerescat
雷(de caelo tangi)に打たれた場所や人物が神聖別され、通常の火葬に付されずそのまま保存・埋葬されたという古代ローマの宗教的・民俗的慣習(bidental)を背景にした言及。落雷の火が物体を灰にせず保つという観察を永遠の刑罰の類比として用いている。
