← テルトゥリアヌス

護教論

§46.1-46.18

キリスト教徒と異教哲学者の道徳と真理の比較

テルトゥッリアヌスは、キリスト教が単なる一哲学派流ではなく、知恵・無垢・道徳の実践において異教の哲学者たちをはるかに凌駕していることを論証し、真理の真の保持者と模倣者を対比する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§46.1

​Constitimus, ut opinor, adversus omnium criminum intentationem, quae Christianorum sanguinem flagitat. Ostendimus totum statum nostrum, et quibus modis probare possimus ita esse sicut ostendimus, ex fide scilicet et antiquitate divinarum litterarum, item ex confessione spiritualium potestatum. Qui nos revincere audebit, non arte verborum, sed eadem forma qua probationem constituimus, de veritate?

私は思うに、キリスト教徒の血を要求するあらゆる告発の申し立てに対して、我々は持ちこたえたのである。我々は自らの全立場を示し、また我々が示した通りであることをいかなる方法によって証明できるかを示した。それは言うまでもなく神聖な文書の信憑性と古さからであり、また同様に霊的な諸権能の告白からである。言葉の技術によってではなく、我々が証明を打ち立てたのと同じ形式によって、真理について我々を論破しようとあえて試みる者が誰かあろうか。

§46.2

​Sed dum unicuique manifestatur veritas nostra, interim incredulitas, dum de bono sectae huius obducitur, quod usui iam et de commercio innotuit, non utique divinum negotium existimat, sed magis philosophiae genus. Eadem, inquit, et philosophi monent atque profitentur, innocentiam, iustitiam, patientiam, sobrietatem, pudicitiam.

しかし、我々の真理が各人に明白に示されている間にも、不信仰は、この教派の善き面——これはすでに慣行や交際によって知られるようになったのであるが——について言い込められながらも、それを神的な事柄とは決して見なさず、むしろ一種の哲学であると見なしている。「哲学者たちも同じ事柄を、すなわち無垢、正義、忍耐、節度、貞潔を勧め、公言している」と彼らは言う。

§46.3

​Cur ergo quibus comparamur de disciplina, non proinde illis adaequamur ad licentiam impunitatemque disciplinae? vel cur et illi, ut pares nostri, non urgentur ad officia quae nos non obeuntes periclitamur?

それならば、教えに関して我々が彼らと比較されるのに、なぜその教えの自由と処罰の免除に関しても彼らと同等にされないのか。あるいは、なぜ彼らも我々の同等者として、我々が果たさないことで危機に瀕している諸義務を果たすよう強要されないのか。

§46.4

​Quis enim philosophum sacrificare aut deierare aut lucernas meridie vanas proferre conpellit? Quinimmo et deos vestros palam destruunt et superstitiones vestras commentariis quoque accusant laudantibus vobis. Plerique etiam in principes latrant sustinentibus vobis, et facilius statuis et salariis remunerantur quam ad bestias pronuntiantur.

一体誰が哲学者に、生贄を捧げよとか、誓約をせよとか、真昼に無益なランプを持ち出せと強要するだろうか。それどころか、あなたがたの神々を公然と打ち倒し、あなたがたの迷信を書物によってさえ非難しているのに、あなたがたは彼らを称賛している。多くの者は支配者たちに向かってさえ吠えつくのに、あなたがたは寛容に耐え、彼らが野獣のもとに宣告されるよりは、彫像や俸給で報いられることのほうが容易であるほどである。

§46.5

​Sed merito. Philosophi enim non Christiani cognominantur. Nomen hoc philosophorum daemonia non fugat. Quidni? cum secundum deos philosophi daemonas deputent. Socratis vox est: Si daemonium permittat. Idem et cum aliquid de veritate sapiebat deos negans, Aesculapio tamen gallinaceum prosecari iam in fine iubebat, credo ob honorem patris eius, quia Socratem Apollo sapientissimum omnium cecinit.

だがそれももっともである。なぜなら彼らは哲学者であって、キリスト教徒とは名づけられないからである。この哲学者という名はダイモーンたちを退散させない。それもそのはずではないか、哲学者たちはダイモーンたちを神々に次ぐものとみなしているのだから。ソクラテスの言葉に「ダイモニオンが許すならば」というものがある。その同じ男が、神々を否定して真理についていくらか弁えていた時でさえ、最後にはアスクレピオスに雄鶏を屠るよう命じていた。それは彼の父の栄誉のためであったと私は思う、アポロンがソクラテスを万人のうちで最も賢いと詠ったからである。

§46.6

​O Apollinem inconsideratum! Sapientiae testimonium reddidit ei viro qui negabat deos esse. In quantum odium flagrat veritas, in tantum qui eam ex fide praestat offendit; qui autem adulterat et adfectat, hoc maxime nomine gratiam pangit apud insectatores veritatis.

おお、軽率なアポロンよ。神々の存在を否定していた男に知恵の証言を与えたとは。真理が憎しみを燃え上がらせる度合いに応じて、信従をもって真理を提示する者は不興を買い、他方、真理を改竄し模倣する者は、まさにその名目によって、真理の迫害者たちの間で最大の好意を結ぶのである。

§46.7

​Quam inlusores et corruptores inimice philosophi adfectant veritatem et adfectando corrumpunt, ut qui gloriam captant, Christiani et necessario appetunt et integre praestant, ut qui saluti suae curant.1

嘲笑者であり腐敗者である哲学者たちが、名声を狙う者として敵意を抱いて真理を求め、求めることによってそれを腐敗させるその同じ真理を、キリスト教徒は自らの救いを気遣う者として、必然的に追求し、純全たる形で提示しているのである。

§46.8

​Adeo neque de scientia neque de disciplina, ut putatis, aequamur. Quid enim Thales ille princeps physicorum sciscitanti Croeso de divinitate certum renuntiavit, commeatus deliberandi saepe frustratus?

それゆえ、あなたがたが考えるようには、知識においても教えにおいても我々は同等ではない。一体、あの自然学者たちの始祖タレスは、神性について尋ねるクロイソスに対し、熟考のための猶予を幾度も引き延ばして空しくさせた後、何の確実な報告を返したであろうか。

§46.9

​Deum quilibet opifex Christianus et invenit et ostendit et exinde totum quod in deum quaeritur re quoque adsignat; licet Plato adfirmet factitatorem universitatis neque inveniri facilem et inventum enarrari in omnes difficilem.

いかなるキリスト教徒の職人であっても神を見出し、示し、それゆえに神について問われるあらゆる事柄を事実においても割り当てている。プラトンが全宇宙の造物主は見出すことも容易ではなく、見出されたとしても万人に向けて語り明かすことは困難であると断言しているにもかかわらず。

§46.10

​Ceterum si de pudicitia provocemus, lego partem sententiae Atticae, in Socratem corruptorem adolescentium pronuntiatum.2 Sexum nec femineum mutat Christianus. Novi et Phrynen meretricem Diogenis supra recumbentis ardori subantem, audio et quendam Speusippum de Platonis schola in adulterio perisse.

さらに貞潔について争うなら、私はアテナイの判決の一節を読むが、そこではソクラテスに対して青年の堕落者として宣告が下されている。キリスト教徒は女性の性をも変えることはない。私は遊女フリュネが上に横たわるディオゲネスの熱情に身を任せて発情していたのを知っているし、プラトンの学派のスペウシッポスなる者が姦淫の最中に死んだとも聞いている。

§46.11

​Christianus uxori suae soli masculus nascitur. Democritus excaecando semetipsum, quod mulieres sine concupiscentia aspicere non posset et doleret si non esset potitus, incontinentiam emendatione profitetur.

キリスト教徒は、ただ自らの妻のためにのみ男として生まれている。デモクリトスは自らの目を潰すことによって——情欲なしには女たちを見ることができず、手に入れられなければ苦悶したであろうから——その矯正によって無節制を公言している。

§46.12

​At Christianus salvis oculis feminas non videt; animo adversus libidinem caecus est.

しかしキリスト教徒は、目が無傷のまま女たちを見ない。情欲に対して心において盲目なのである。

§46.13

​Si de probitate defendam, ecce lutulentis pedibus Diogenes superbos Platonis toros alia superbia deculcat: Christianus nec in pauperem superbit. Si de modestia certem, ecce Pythagoras apud Thurios, Zenon apud Prienenses tyrannidem adfectant: Christianus vero nec aedilitatem.

もし私が高潔さについて弁護するなら、見よ、泥だらけの足でディオゲネスはプラトンの豪華な寝床を別の傲慢によって踏みにじるが、キリスト教徒は貧者に対してさえ傲慢に振る舞わない。もし節度について競うなら、見よ、ツリオイにおけるピュタゴラス、プリエネの人々におけるゼノンは僭主政治を狙ったが、キリスト教徒は按察官の職さえ狙わない。

§46.14

​Si de aequanimitate congrediar, Lycurgus apocarteresin optavit, quod leges eius Lacones emendassent; Christianus etiam damnatus gratias agit. Si de fide conparem, Anaxagoras depositum hospitibus denegavit: Christianus et extra fidelis vocatur.

もし心の平静について論陣を張るなら、リュクルゴスはラケダイモン人たちが彼の法を改定したからといって断食死を選んだが、キリスト教徒は有罪宣告を受けてさえ感謝を捧げる。もし信義について比較するなら、アナクサゴラスは客人の預かり物を拒んだが、キリスト教徒は部外者に対しても信義篤い者と呼ばれる。

§46.15

​Si de simplicitate consistam, Aristoteles familiarem suum Hermian turpiter loco excedere fecit: Christianus nec inimicum suum laedit. Idem Aristoteles tam turpiter Alexandro regendo potius adolatur, quam Plato Dionysio ventris gratia venditatur.3

もし純朴さについて立ち止まるなら、アリストテレスは自らの親友ヘルミアスを不名誉にもその地位から退かせたが、キリスト教徒は自分の敵をも害さない。その同じアリストテレスが、むしろ導くべきアレクサンドロスに恥知らずにもへつらったのは、プラトンが腹のためにディオニュシオスに身を売ったのと同様である。

§46.16

​Aristippus in purpura sub magna gravitatis superficie nepotatur, et Hippias dum civitati insidias disponit, occiditur. Hoc pro suis omni atrocitate dissipatis nemo unquam temptavit Christianus.

アリスティッポスは紫衣をまとい、大いなる重厚さの上辺の下で放蕩にふけり、ヒッピアスは都市への陰謀を企てる間に殺害される。このようなことを、自らの同胞があらゆる残虐さによって散らされた時にも、いかなるキリスト教徒も試みたことはない。

§46.17

​Sed dicet aliquis etiam de nostris excedere quosdam a regula disciplinae. Desinunt tamen Christiani haberi penes nos, philosophi vero illi cum talibus factis in nomine et honore sapientiae perseverant.

だが誰かは言うだろう、我々の中からも教えの規範から逸脱する者がいると。しかし、そのような者たちは我々のもとではもはやキリスト教徒とは見なされなくなるが、あの哲学者たちはそのような行いを伴いながらも知恵の名と栄誉のうちにとどまり続ける。

§46.18

​Adeo quid simile philosophus et Christianus? Graeciae discipulus et caeli? famae negotiator et vitae? verborum et factorum operator, et rerum aedificator et destructor? amicus et inimicus erroris? veritatis interpolator et integrator et expressor, et furator eius et custos?

それゆえ、哲学者とキリスト教徒に何の似通ったところがあろうか。ギリシアの弟子と天の弟子、名声の商人と命の商人、言葉の働き手と行いの働き手、事物の建設者と破壊者、誤謬の友と敵、真理の改竄者と復元者にして表現者、真理の盗人と守り手の間に。

構文注3 件
  1. 46.7Quam inlusores et corruptores inimice philosophi adfectant veritatem et adfectando corrumpunt, ut qui gloriam captant, Christiani et necessario appetunt et integre praestant, ut qui saluti suae curant.

    文頭の関係形容詞句 Quam ... veritatem は関係節が主節に先行した構造で、主節の動詞 appetunt および praestant の目的語(指示代名詞 eam)を先取りしている。また、ut qui + 直説法(captant, curant)は「〜する者として/〜する者のように」という理由・性格規定を表す構文である。

  2. 46.10in Socratem corruptorem adolescentium pronuntiatum

    pronuntiatum は中性名詞的または完了分詞中性主格・対格として機能しており、先行する sententiae Atticae(アテナイの判決)の内容を説明する同格的句、あるいは名詞化された句として「青年の堕落者としてのソクラテスに対して言い渡された宣告」を指す。in + 対格はここでは「〜に対して(敵対・処罰の対象)」の意味を持つ。

  3. 46.15tam turpiter Alexandro regendo potius adolatur, quam Plato Dionysio ventris gratia venditatur

    tam ... quam による等比構文。与格 Alexandro は adolatur(=adulatur)の目的語であり、これに一致する動形容詞 regendo は potius を伴って義務・当為(「むしろ導くべきアレクサンドロス」)を表している。主節(アリストテレスの追従)と従属節(プラトンの売り込み)が同じ恥ずべき度合いにおいて比較されている。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.humanitext-lat2:46.1-46.18