← テルトゥリアヌス

護教論

§24.1-24.10

信仰の自由の擁護と真の神の礼拝を禁じる不当さ

神々が悪霊にすぎないという告白に基づき、キリスト者はローマの宗教を損なった罪に当たらないと論じ、信仰の自由の原則や各地の多様な崇敬慣行を挙げながら、真の神のみを禁止する不当さを弾劾する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§24.1

​Omnis ista confessio illorum qua se deos negant esse quaque non alium deum respondent praeter unum, cui nos mancipamur, satis idonea est. ad depellendum crimen laesae maxime Romanae religionis. Si enim non sunt dei pro certo, nec religio pro certo est: si religio non est, quia nec dei pro certo, nec nos pro certo rei sumus laesae religionis.

自分たちが神々であることを否定し、私たちが身を捧げている唯一の神のほかに神はいないと答える彼らのこれらすべての告白は、とりわけローマの宗教を損なったという嫌疑を論駁するのに十分適切である。なぜなら、神々が確実に存在しないのであれば、宗教も確実に存在しないからである。もし宗教が存在しないなら、神々も確実に存在しないのだから、私たちも確実に宗教を損なった罪人ではない。

§24.2

​At e contrario in vos exprobratio resultavit, qui mendacium colentes veram religionem veri dei non modo neglegendo, quin insuper expugnando, in verum committitis crimen verae inreligiositatis.

それどころか逆に、非難はあなたがたの方へ跳ね返ってきた。偽りを崇拝し、真の神の真の宗教を怠るだけでなく、その上に攻撃することによって、真の不信心という真の罪を犯しているのはあなたがたである。

§24.3

​Nunc ut constaret illos deos esse,1 nonne conceditis de aestimatione communi aliquem esse sublimiorem et potentiorem, velut principem mundi perfectae potentiae et maiestatis? Nam et sic plerique disponunt divinitatem, ut imperium summae dominationis esse penes unum, officia eius penes multos velint, ut Plato Iovem magnum in caelo comitatum exercitu describit deorum pariter et daemonum.

さて、彼らが神々であることが明白であったと仮定しても、共通の判断として、完全な力と威厳を備えた世界の主宰者のように、より至高でより強力な誰かが存在することをあなたがたは認めるのではないか。というのも、至高の支配の統制権は一者のもとにあり、その職務は多くの者のもとにあると望むように神性を配置する者が多く、プラトンも天において神々と悪霊たちの軍勢を同様に伴った偉大なユーピテルを描いているからである。

§24.4

​Itaque oportere et procurantes et praefectos et praesides pariter suspici.2 Et tamen quod facinus admittit qui magis ad Caesarem promerendum et operam et spem suam transfert nec appellationem dei ita ut imperatoris in aliquo principe confitetur, cum capitale esse iudicetur alium praeter Caesarem et dicere et audire?

それゆえ、代理人や総督や長官たちをも同様に仰ぎ見なければならないとされる。それにもかかわらず、自らの尽力と希望をむしろカエサルの歓心を買うことへと向け、皇帝の称号と同様にいかなる総督のうちにも神の称号を認めない者が、何の罪を犯すというのか。カエサルのほかに別の者を呼ぶことも聞くことも死罪と判定されているというのに。

§24.5

​Colat alius deum, alius Iovem, alius ad caelum manus supplices tendat, alius ad aram Fidei, alius, si hoc putatis, nubes numeret orans, alius lacunaria, alius suam animam deo suo voveat, alius hirci.3

ある者は神を崇敬し、別の者はユーピテルを崇敬するがよい。ある者は天に向かって嘆願の手を差し伸べ、別の者は信仰の祭壇に差し伸べるがよい。もしあなたがたがそう思うなら、ある者は祈りながら雲を数え、別の者は格天井を数えるがよい。ある者は自らの魂を自分の神に捧げ、別の者は山羊の魂を捧げるがよい。

§24.6

​Videte enim ne et hoc ad inreligiositatis elogium concurrat, adimere libertatem religionis et interdicere optionem divinitatis,4 ut non liceat mihi colere quem velim, sed cogar colere quem nolim. Nemo se ab invito coli volet, ne homo quidem.

というのも、宗教の自由を奪い、神性の選択を禁じて、私が望む者を崇拝することが許されず、望まない者を崇拝することを強制されるというまさにこのことが、不信心の罪状書に合致することにならないか注意するがよい。望まない者から崇拝されることを誰も欲しないし、人間でさえ欲しない。

§24.7

​Atque adeo et Aegyptiis permissa est tam vanae superstitionis potestas avibus et bestiis consecrandis et capite damnandis qui aliquem huiusmodi deum occiderit. Unicuique etiam provinciae et civitati suus deus est, ut Syriae Astartes, ut Arabiae Dusares, ut Noricis Belenus, ut Africae Caelestis, ut Mauritaniae reguli sui.

それどころか、エジプト人には鳥や獣を奉献し、この種の神のいずれかを殺害した者を死刑に処すほどの空しい迷信の権能すら許されている。また各々の属州や都市にはそれぞれの神があり、シリアにはアスタルテが、アラビアにはドゥサレスが、ノリクムにはベレヌスが、アフリカにはカエレスティスが、マウレタニアにはその諸小王たちがいる。

§24.8

​Romanas, ut opinor, provincias edidi, nec tamen Romanos deos earum, quia Romae non magis coluntur quam qui per ipsam quoque Italiam municipali consecratione censentur: Casiniensium Delventinus, Narniensium Visidianus, Asculanorum Ancharia, Volsiniensium Nortia, Ocriculanorum valentia, Sutrinorum Hostia; Faliscorum in honorem Patris Curis et accepit cognomen Iuno.

私が挙げたのはローマの属州であると思うが、それらの属州の神々はローマの神々ではない。なぜならそれらは、イタリア全土を通じて自治市の奉献によって評価されている神々以上にローマで崇拝されてはいないからである。すなわち、カシヌム人にはデルウェンティヌス、ナルニア人にはウィシディアヌス、アスクルム人にはアンカリア、ウォルシニイ人にはノルティア、オクリクラ人にはウァレンティア、ストリウム人にはホスティアがおり、ファレリイ人においては父たるクーリスの栄誉のためにユーノーも添え名を受けた。

§24.9

​Sed nos soli arcemur a religionis proprietate. Laedimus Romanos nec Romani habemur qui non Romanorum deum colimus.

しかし私たちだけが、独自の宗教を持つことから締め出されている。ローマ人の神を崇拝しない私たちは、ローマ人を損なっており、ローマ人とみなされないというのだ。

§24.10

​Bene quod omnium deus est, cuius velimus aut nolimus omnes sumus. Sed apud vos quodvis colere ius est praeter deum verum, quasi non hic magis omnium sit deus cuius omnes sumus.

すべての者の神が存在し、望むと望まざるとにかかわらず私たちがみなその方に属しているのは幸いなことである。しかしあなたがたのもとでは、真の神を除けば何を崇拝しても合法なのであり、あたかも私たちが皆その方に属しているこの方こそが、よりいっそうすべての者の神ではないかのようである。

構文注4 件
  1. 24.3Nunc ut constaret illos deos esse

    接続詞 ut が接続法未完了過去 constaret を伴い、反実仮想的な譲歩(「今仮に彼らが神々であることが明白であると認めたとしても」)を表す構文。直前の「彼らは神ではない」という結論から一歩退き、仮定の議論へと転換している。

  2. 24.4Itaque oportere et procurantes et praefectos et praesides pariter suspici.

    先行する plerique disponunt divinitatem... ut... から続く間接話法(不定詞構文)であり、主動詞(dicunt や putant など)が省略されている。多神教側の論理「至高の神の下にいる下位の神々も同様に崇敬されるべきである」という主張を述べている。

  3. 24.5alius suam animam deo suo voveat, alius hirci

    対比表現において、後半の alius hirci の後ろには先行する動詞・名詞句 animam voveat が省略されている(「ある者は山羊の[魂を捧げる]」)。属格 hirci は animam に係る所有・所属の属格。

  4. 24.6Videte enim ne et hoc ad inreligiositatis elogium concurrat, adimere libertatem religionis et interdicere optionem divinitatis

    videte ne は懸念・警戒を表す構文(「〜ではないかと用心せよ/注意して見よ」)。指示代名詞 hoc の具体的な内容として、後続する二つの不定詞句 adimere libertatem religionis と interdicere optionem divinitatis が同格として置かれている。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:stoa0275.stoa009.humanitext-lat2:24.1-24.10