- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 2. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1932.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa014.humanitext-lat2:25.1-25.8
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
語り手は、富そのものは善ではないが好ましい素材であることを豪邸と乞食の橋の対比などを通じて論じ、賢者は境遇に左右されない精神を保ちつつも、平穏に発揮できる徳を好むと説く。
Quid ergo sit, quare illas non in bonis numerem, et quid praestem in illis aliud quam vos, quoniam inter utrosque convenit habendas,1 audite. Pone in opulentissima me domo,2 pone aurum argentumque ubi in promiscuo usu sit; non suspiciam me ob ista, quae etiam si apud me, extra me tamen sunt. In sublicium pontem me transfer et inter egentes abice; non ideo tamen me despiciam, quod in illorum numero consedero, qui manum ad stipem porrigunt. Quid enim ad rem, an frustum panis desit, cui non deest mori posse?3 Quid ergo est? Domum illam splendidam malo quam pontem. Pone in instrumentis splendentibus et delicato apparatu; nihilo me feliciorem credam, quod mihi molle erit amiculum, quod purpura convivis meis substernetur. Muta stragula mea; nihilo miserius ero, si lassa cervix mea in maniculo faeni adquiescet, si super Circense tomentum per sarturas veteris lintei effluens incubabo. Quid ergo est? Malo, quid mihi animi sit, ostendere praetextatus et calceatus quam nudis scapulis aut sectis plantis.
それゆえ、なぜ私が富を善の中に数えないのか、そして、富を持つべきであるということについては互いに一致している以上、富において私が諸君と異なってどのように振る舞うのかを聞くがよい。私を最も裕福な邸宅に置き、金銀が見境なく使われるような場所に置くがよい。たとえそれらが私の手元にあろうとも、私の外にある以上、私はそれらゆえに自分を誇ることはない。私をスブリキウス橋の上に移し、困窮者たちの間に投げ捨てるがよい。それでもなお、施しを求めて手を差し伸べる者たちの列に身を置いたからといって、自分を卑下することはない。死ぬことができるという能力を欠いていない者にとって、ひとかけらのパンに事欠くことが、いったい何事であろうか。それでは何か。私は橋よりも、かの輝かしい邸宅を好むのである。私をきらびやかな調度と贅沢な備品のただ中に置くがよい。柔らかい外套をまとい、客たちの足元に紫の敷物が敷かれたからといって、少しも自分がより幸福であるとは信じないであろう。私の敷物を替えてみるがよい。疲れた首をひと束の干し草に休ませ、古い亜麻布の継ぎ目から溢れ出る粗末なサーカス小屋の詰め物の上に横たわったとしても、少しも自分がより惨めになることはない。それでは何か。私は裸の肩や切り傷だらけの足裏でいるよりは、公職者の長衣を纏い靴を履いて自らの精神のありようを示す方を好むのである。
Omnes mihi ex voto dies cedant, novae gratulationes prioribus subtexantur; non ob hoc mihi placebo. Muta in contrarium hanc indulgentiam temporis, hinc illinc percutiatur animus damno, luctu, incursionibus varis, nulla hora sine aliqua querella sit; non ideo me dicam inter miserrima miserum, non ideo aliquem execrabor diem; provisum est enim a me, ne quis mihi ater dies esset. Quid ergo est? Malo gaudia temperare, quam dolores compescere.”
すべての巡り合わせが私の願い通りに運び、以前の祝い事に新たな祝い事が織り合わされるとしよう。私はこのことのために自惚れることはない。この時運の好意を反対のものへと変え、あちこちから損失や喪、様々な打撃によって精神が打ちのめされ、いかなる時も何らかの嘆きなしには過ぎないようにしてみるがよい。それでもなお、最も惨めな事柄の中にあっても惨めな者だと自分を言うことはなく、いかなる一日をも呪うことはない。私にとっていかなる日も不吉な日とならないよう、私はすでに手立てを講じているからである。それでは何か。私は苦痛を抑えつけることよりも、喜びを節制することを好むのである」
Hoc tibi ille Socrates dicet: "Fac me victorem universarum gentium, delicatus ille Liberi currus triumphantem usque ad Thebas a solis ortu vehat, iura reges nationum petant a me; hominem esse maxime cogitabo, cum deus undique consalutabor. Huic tam sublimi fastigio coniunge protinus praecipitem mutationem; in alienum imponar fericulum exornaturus victoris superbi ac feri pompam; non humilior sub alieno curru agar quam in meo steteram." Quid ergo est? Vincere tamen quam capi malo.
かのソクラテスは君にこう言うであろう。 「私を全諸民の征服者とするがよい。あの贅沢なバッカスの戦車が、日の出づる方からテーバイに至るまで勝利の凱旋として私を運び、諸国の王たちが私に法の制定を求めてくるようにするがよい。私が至る所で神として歓呼をもって迎えられる時、私は自分が人間であることを最も深く心に留めるであろう。この極めて高い頂点に、ただちに急転直下の転落を結びつけるがよい。傲慢で残忍な征服者の凱旋式を飾るために、他人の輿に乗せられるとするがよい。私は自分の戦車の上に立っていた時よりも、他人の戦車の下で引かれていく時に卑屈になることはないであろう」それでは何か。それでもなお、私は捕らわれることより征服することを好む。
Totum fortunae regnum despiciam, sed ex illo, si dabitur electio, meliora sumam. Quicquid ad me venerit, bonum fiet, sed malo faciliora ac iucundiora veniant et minus vexatura tractantem. Non est enim, quod existimes ullam esse sine labore virtutem, sed quaedam virtutes stimulis, quaedam frenis egent.
私は運命の領域全体を侮蔑するであろうが、もし選択が与えられるなら、その中からより善いものを取り上げるであろう。私の身に生じるいかなることも善へと変わるであろうが、より容易でより快く、扱う者に苦労をもたらすことのより少ないものが訪れる方を好むのである。いかなる徳であれ労苦なしにあると君が考えるべき理由はないが、ある徳は拍車を必要とし、ある徳は轡を必要とするからである。
Quemadmodum corpus in proclivi retineri debet, adversus ardua impelli, ita quaedam virtutes in proclivi sunt, quaedam clivum subeunt. An dubium sit, quin escendat, nitatur, obluctetur patientia, fortitudo, perseverantia et quaecumque alia duris opposita virtus est et fortunam subigit? Quid ergo?
身体が下り坂では引き留められねばならず、険しい上り坂に向かっては押し進められねばならないように、ある徳は下り坂にあり、ある徳は坂を上るのである。忍耐、勇敢、不屈、そして過酷な境遇に対置され運命を屈服させるその他あらゆる徳が、坂を登り、奮闘し、抗うものであることに何の疑いがあろうか。それでは何か。
Non aeque manifestum est per devexum ire liberalitatem, temperantiam, mansuetudinem? In his continemus animum, ne prolabatur, in illis exhortamur incitamusque acerrime. Ergo paupertati adhibebimus illas, quae pugnare sciunt, fortiores, divitiis illas diligentiores, quae suspensum gradum ponunt et pondus suum sustinent.
寛大、節制、温厚が下り坂を進むものであることは、同じように明白ではないか。これらにおいては私たちは精神が滑り落ちないよう引き締め、あちらにおいては極めて激しく励まし奮い立たせる。それゆえ、戦い方を知っているより屈強な徳を貧困に充て、慎重に歩を運び自らの重みを支える、より周到な徳を富に充てるのである。
Cum hoc ita divisum sit, malo has in usu mihi esse, quae exercendae tranquillius sunt, quam eas, quarum experimentum sanguis et sudor est. "Ergo non ego aliter," inquit sapiens, "vivo quam loquor, sed vos aliter auditis; sonus tantummodo verborum ad aures vestras pervenit: quid significent non quaeritis."
このように区別される以上、私はその試練が血と汗である徳よりも、より平穏に実践される徳が自らの用に供される方を好む。「それゆえ、私は語る通りに生きていないのではない」と賢者は言う。「諸君が聞き誤っているのだ。言葉の響きだけが諸君の耳に届き、それらが何を意味しているのかを諸君は探求しないのだ」。
- 25.1habendas
非人称動詞 convenit の意味上の主語である対格不定詞句において、esse が省略された動形容詞述語([divitias] habendas esse、「富は持たれるべきである」)。義務・当為を表す。
- 25.1Pone in opulentissima me domo
命令法 pone(および続く transfer, abice, fac など)は、対話篇・論駁文(diatribe)に頻出する仮定・譲歩の用法であり、「私を……に置くがよい(=たとえ置いたとしても)」という仮定節の代用として機能している。
- 25.1cui non deest mori posse
不定詞句 mori posse(死ぬことができること)が非人称動詞的構文 non deest の意味上の主語となっており、cui は所有の与格(「死ぬ能力を欠いていない者にとって」)として機能している。
