- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 2. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1932.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa014.humanitext-lat2:17.1-17.4
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
著者は哲学者の言行不一致や贅沢を責め立てる世人の非難を具体的に列挙したうえで、自分は完全な賢者ではなく日々の悪徳の削減に努める途上の者にすぎないと弁明する。
Si quis itaque ex istis, qui philosophiam conlatrant, quod solent dixerit: "Quare ergo tu fortius loqueris quam vivis? Quare et superiori verba summittis et pecuniam necessarium tibi instrumentum existimas et damno moveris et lacrimas audita coniugis aut amici morte demittis et respicis famam et malignis sermonibus tangeris?
それゆえ、哲学に吠えかかる連中の誰かが、いつもの決まり文句としてこう言ったとしよう。「ではなぜ、あなたはおのが生き方よりも勇ましく語るのか。なぜ目上の者に対して言葉を低くし、金銭を自分にとって必要な道具とみなし、損失に動揺し、妻や友人の死を聞いて涙をこぼし、世評を気にかけ、悪意に満ちた噂に傷つくのか。
Quare cultius rus tibi est quam naturalis usus desiderat? Cur non ad praescriptum tuum cenas? Cur tibi nitidior supellex est? Cur apud te vinum aetate tua vetustius bibitur? Cur aviarium disponitur? Cur arbores nihil praeter umbram daturae conseruntur? Quare uxor tua locupletis domus censum auribus gerit? Quare paedagogium pretiosa veste succingitur? Quare ars est apud te ministrare nec temere et ut libet conlocatur argentum sed perite servitur et est aliquis scindendi obsonii magister? "Adice, si vis: "Cur trans mare possides? Cur plura quam nosti? Turpiter aut tam neglegens es, ut non noveris pauculos servos, aut tam luxuriosus, ut plures habeas quam quorum notitiae memoria sufficiat!1 "
なぜあなたの所有地は、自然の必要が求める以上に贅沢に手入れされているのか。なぜあなた自身の指針どおりに食事をしないのか。なぜあなたの調度はひときわ見事なのか。なぜあなたの家ではあなた自身の年齢より古いワインが飲まれるのか。なぜ鳥飼い場が整えられているのか。なぜ木陰以外の何ももたらさない木々が植えられているのか。なぜあなたの妻は富裕な家の資産に匹敵するものを耳飾りにしているのか。なぜ小姓たちは高価な衣服を身にまとっているのか。なぜあなたの家では給仕することが技術とされ、銀器が無造作に思いのままに置かれるのではなく巧みに給仕がなされ、料理を切り分ける指南役までいるのか」。望むならさらに付け加えるがよい。「なぜ海の向こうにまで財産を所有しているのか。なぜ把握している以上のものを所有しているのか。わずか一握りの奴隷すら把握していないほど無頓着であるか、それとも記憶が把握しきれないほど多くを抱え込んでいるほど贅沢であるかのどちらかであり、いずれにせよ恥ずべきことだ」。
Adiuvabo postmodo convicia et plura mihi quam putas obiciam, nunc hoc respondeo tibi: "Non sum sapiens et, ut malivolentiam tuam pascam,2 nec ero. Exige itaque a me, non ut optimis par sim, sed ut malis melior. Hoc mihi satis est, cotidie aliquid ex vitiis meis demere et errores meos obiurgare.
あとで私自身その罵詈雑言に力を貸し、あなたが思う以上に多くの非難を自分に浴びせてやろう。だが、いまはこう答えておこう。「私は賢者ではないし、あなたの悪意を満たすために言っておくなら、賢者になることもないだろう。だから私には、最善の人々と肩を並べることではなく、悪人たちよりは優れていることを求めよ。日ごとに自らの悪徳から何かを削り落とし、自らの過ちを叱責すること、私にはそれで十分なのだ。
Non perveni ad sanitatem, ne perveniam quidem; delenimenta magis quam remedia podagrae meae compono, contentus, si rarius accedit et si minus verminatur; vestris quidem pedibus comparatus, debilis cursor sum." Haec non pro me loquor—ego enim in alto vitiorum omnium sum—, sed pro illo, cui aliquid acti est.3
私は健全さに到達したわけではないし、到達しさえしないだろう。私は自らの痛風に対して、治療薬というよりは気休めの薬を調合しているのであり、発作の頻度が減り、疼きが和らぎさえすれば満足なのだ。もっとも、お前たちの足と比べれば、不自由な身でも私は走者なのだ」。私はこれを自分自身のために言っているのではない――私自身はあらゆる悪徳の深みの中にいるのだから――、何らかの前進を成し遂げた者のために言っているのである。
- 17.2quam quorum notitiae memoria sufficiat
比較節 quam のあとに先行詞(servi)が省略され、関係代名詞属格 quorum が関係節内の主語 memoria および与格 notitiae と結びつく複層的な構文。接続法 sufficiat は特性・結果を表す接続法で、「記憶がその認識に足りるような(奴隷の数)」を意味する。
- 17.3ut malivolentiam tuam pascam
挿入的に用いられた目的を表す ut 節(parenthetical final clause)。主節全体の目的というよりは、「(あえてこう言って)お前の悪意を満たしてやるために付け加えるが」という発話行為自体の動機を示す慣用的用法。
- 17.4cui aliquid acti est
所有・行為者の与格 cui と、中性代名詞 aliquid に部分の属格 acti が後続した構文。全体として「何事かが成し遂げられた人」、すなわち「徳の道においてある程度の進展・成果を収めた人」を表す。
