← 小セネカ

心の平静について

§2.9-2.15

閑暇における倦怠と旅による逃避の無益さ

セネカは、公務から閑暇へと逃避した人々が陥る倦怠、自己嫌悪、他者への嫉妬を論じ、旅や目先の変化によって自己から逃れようとする試みの無益さと、真の原因が場所ではなく人間自身の脆さにあることを指摘する。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§2.9

​Quae omnia graviora sunt, ubi odio infelicitatis operosae ad otium perfugerunt, ad secreta studia, quae pati non potest animus ad civilia erectus agendique cupidus et natura inquies, parum scilicet in se solaciorum habens; ideo detractis oblectationibus, quas ipsae occupationes discurrentibus praebent, domum, solitudinem, parietes non fert, invitus aspicit se sibi relictum.

これらすべては、骨折り損の不運への嫌悪から閑暇へ、すなわち公務に励み行動を欲して生来落ち着きがなく、自らの内にほとんど慰めを持たない精神が耐えることのできない隠遁の学問へと逃避したときに、いっそう深刻になります。そのため、駆け回る者たちに多忙そのものがもたらす気晴らしが奪われると、家も、孤独も、壁も耐えられなくなり、自分自身のもとに一人取り残された己を嫌々ながら見つめることになるのです。

§2.10

​Hinc illud est taedium et displicentia sui et nusquam residentis animi volutatio et otii sui tristis atque aegra patientia; utique ubi causas fateri pudet et tormenta introsus egit verecundia, in angusto inclusae cupiditates sine exitu se ipsae strangulant. Inde maeror marcorque et mille fluctus mentis incertae, quam spes inchoatae suspensam habent, deploratae tristem; inde ille adfectus otium suum detestantium querentiumque nihil ipsos habere, quod agant et alienis incrementis inimicissima invidia. Alit enim livorem infelix inertia et omnes destrui cupiunt, quia se non potuere provehere;

ここからあの倦怠、自己嫌悪、どこにも落ち着かない心の動揺、そして自らの閑暇に対する陰鬱で病的な我慢が生じるのです。とりわけ、その原因を告白することを恥じらい、内気さが苦痛を内奥へと押し込めてしまうとき、狭い空間に閉じ込められた欲望は出口を失い、自らを絞殺してしまいます。そこから悲嘆と衰弱、そして始められた希望が宙づりにし、絶望に終わった希望が陰鬱にさせる不確かな心の千の動揺が生じます。そこから、自らの閑暇を呪い、なすべきことを何一つ持たないと嘆く者たちのあの心境と、他人の進境に対するこの上なく敵対的な嫉妬が生じるのです。というのも、実りのない無為は嫉妬心を育み、彼らは自らを高めることができなかったがゆえに、万人が破滅することを望むからです。

§2.11

​ex hac deinde aversatione alienorum processuum et suorum desperatione obirascens fortunae animus et de saeculo querens et in angulos se retrahens et poenae incubans suae, dum illum taedet sui pigetque.12 Natura enim humanus animus agilis est et pronus ad motus. Grata omnis illi excitandi se abstrahendique materia est, gratior pessimis quibusque ingeniis, quae occupationibus libenter deteruntur. Ut ulcera quaedam nocituras manus adpetunt et tactu gaudent, et foedam corporum scabiem delectat quicquid exasperat, non aliter dixerim his mentibus, in quas cupiditates velut mala ulcera eruperunt, voluptati esse laborem vexationemque.

続いて、他人の成功に対するこの嫌悪と自らの〔成功〕への絶望から、心は運命に憤り、時代を嘆き、片隅へと引きこもり、自らの処罰の上にうずくまり、その間、自らが嫌になり鬱々とするのです。というのも、人間の心は本性上機敏であり、動くことを好むからです。自らを奮い立たせ気を紛らわすためのあらゆる対象が心にとって快いものであり、多忙によって喜んで擦り減る最もたちの悪い素質の者たちにとっては、いっそう快いものなのです。ある種の潰瘍が害となる手を求め、接触を喜び、身体の醜い疥癬がそれを悪化させるいかなる刺激をも喜ぶように、欲望が悪性の潰瘍のように噴出したこれらの心にとって、労苦と苛立ちこそが快楽であると私は言いたいのです。

§2.12

​Sunt enim quaedam, quae corpus quoque nostrum cum quodam dolore delectent, ut versare se et mutare nondum fessum latus, et alio atque alio positu ventilari. Qualis ille Homericus Achilles est, modo pronus, modo supinus, in varios habitus se ipse componens, quod proprium aegri est, nihil diu pati et mutationibus ut remediis uti.

実際、私たちの身体をもある種の苦痛を伴って喜ばせるものがいくつかあります。まだ疲れていない側へと身を翻し体勢を変えることや、次から次へと姿勢を変えて風に当たることなどがそうです。それはちょうど、うつ伏せになったり仰向けになったりして、自らを様々な姿勢に据えるあのホメロスの描くアキレウスのようです。これこそ病人に特有のことであり、何にも長く耐えられず、変化を治療法のように用いるのです。

§2.13

​Inde peregrinationes suscipiuntur vagae et invia litora pererrantur et modo mari se modo terra experitur semper praesentibus infesta levitas. "Nunc Campaniam petamus." Iam delicata fastidio sunt: "Inculta videantur, Bruttios et Lucaniae saltus persequamur." Aliquid tamen inter deserta amoeni requiritur, in quo luxuriosi oculi longo locorum horrentium squalore releventur: "Tarentum petatur laudatusque portus et hiberna caeli mitioris et regio vel antiquae satis opulenta turbae." Nimis diu a plausu et fragore aures vacaverunt, iuvat iam et humano sanguine frui: "Iam flectamus cursum ad urbem." Aliud ex alio iter suscipitur et spectacula spectaculis mutantur. Ut ait Lucretius: " Hoc se quisque modo semper fugit." Sed quid prodest, si non effugit? Sequitur se ipse et urget gravissimus comes.

そこからあてのない旅が始められ、人跡未踏の海岸がさまよわれ、現在のものに常に敵対的な軽薄さが、あるときは海で、あるときは陸で己を試すのです。「さあ、カンパニアへ行こう。」早くも優雅な地は飽き飽きしてしまいます。「未開の地を見に行こう、ブルッティウムやルカニアの森を歩き尽くそう。」それでも荒野のただ中に何か心地よいものが求められ、荒涼とした土地の長きにわたるむさ苦しさから贅沢な目を休ませようとします。「タレントゥム、そして称賛される港、気候がより温暖な避冬地、かつての過密な人口にとっても十分豊かであった地方を目指そう。」あまりに長く耳が歓声や騒音から遠ざかっていた、今や人間の血を楽しむのも悪くない。「さあ、都へと進路を変えよう。」旅から旅が企てられ、見世物は別の見世物へと取り替えられます。ルクレティウスが言うように、「 このようにして各人は常に自らから逃げ出す。」 しかし、逃げ切れないとしたら何になろうか。彼自身が己の跡を追い、最も厄介な道連れとなって迫るのです。

§2.15

​Itaque scire debemus non locorum vitium esse quo laboramus, sed nostrum;3 infirmi sumus ad omne tolerandum, nec laboris patientes nec voluptatis nec nostri nec ullius rei diutius. Hoc quosdam egit ad mortem, quod proposita saepe mutando in eadem revolvebantur et non reliquerant novitati locum. Fastidio esse illis coepit vita et ipse mundus, et subit illud tabidarum deliciarum: "Quousque eadem?"

それゆえ私たちは、自分たちが悩まされているのは場所の欠陥ではなく、私たち自身の欠陥であることを知らねばなりません。私たちはあらゆることに耐える力が弱く、労苦にも快楽にも自分自身にも、いかなるものにも長く耐えられないのです。このことが一部の人々を死へと駆り立てました。彼らは計画を頻繁に変えながら同じところへと堂々巡りし、新奇さの余地を残さなかったからです。彼らにとって人生も世界そのものも退屈なものとなり、あの腐朽した贅沢の言葉が浮かんでくるのです。「いつまで同じことの繰り返しなのか。」

構文注3 件
  1. 2.11ex hac deinde aversatione alienorum processuum et suorum desperatione obirascens fortunae animus et de saeculo querens et in angulos se retrahens et poenae incubans suae, dum illum taedet sui pigetque.

    主動詞を欠く破格構文(anacoluthon)である。直前の文(inde maeror... inde ille adfectus...)の流れを受けて「生じる(fit / oritur)」などの動詞が省略されているか、あるいは分詞節(obirascens... querens... retrahens... incubans)の連続によって心の鬱屈した状態を描写し、そのまま文が結ばれている。全言語訳で名詞文・継続的な描写として構造を揃えている。

  2. 2.11dum illum taedet sui pigetque

    非人称動詞 taedet および piget は、感情を抱く主体を対格(illum)で、感情の原因・対象を属格(sui)で取る定型構文である。直訳すると「彼にとって自分自身が嫌悪であり苦痛である間」となり、「自らに対して嫌悪と不満を抱く」という自己嫌悪の感情を表している。

  3. 2.15non locorum vitium esse quo laboramus, sed nostrum

    関係代名詞 quo は「~に悩まされる、苦しむ」を意味する laboramus の原因・奪格であり、先行詞は vitium である。また sed nostrum は対比される所有形容詞(中性・単数・対格)として機能しており、vitium esse が補われて「場所の欠陥ではなく、私たち自身の欠陥である」と読む。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:stoa0255.stoa013.humanitext-lat2:2.9-2.15