← 小セネカ

心の平静について

§15.1-15.6

人類嫌悪の克服と世の愚行に対する平静

著者は世の悪徳や背信から生じる人類嫌悪への対処として、嘆くヘラクレイトスよりも笑い飛ばすデモクリトスの態度を勧め、さらには笑いにも涙にも陥らず平穏に受け止め、他人の不幸や自身の悲哀においても世間の習慣ではなく自然の限度に従うべきだと説く。

表示 ▾
表示
訳
訳の書体
AI ↗
← 前次 →
§15.1

​Sed nihil prodest privatae tristitiae causas abiecisse; occupat enim nonnumquam odium generis humani. Cum cogitaveris, quam sit rara simplicitas et quam ignota innocentia et vix umquam, nisi cum expedit, fides, et occurrit tot scelerum felicium turba et libidinis lucra damnaque pariter invisa et ambitio usque eo iam se suis non continens terminis, ut per turpitudinem splendeat: agitur animus in noctem et velut eversis virtutibus, quas nec sperare licet nec habere prodest, tenebrae oboriuntur.

しかし、個人的な悲嘆の諸原因を投げ捨てたとしても、何の役にも立たない。というのも、時として全人類への嫌悪が心を捉えるからである。実直さがいかに稀であり、潔白がいかに知られておらず、信義は都合が良いとき以外にはほとんど存在しないかを深く考え、また、数々の成功した悪行の群れ、同様に憎むべき情欲の利得と損失、さらには恥ずべき行いを通じて輝きを放つほどに今や自らの境界にとどまらない野心がありありと思い浮かぶとき、心は夜の闇へと追いやられ、あたかも諸々の徳が転覆され、それらの徳を期待することも許されず、有することも無益であるかのように、暗黒が立ち込めるのである。

§15.2

​In hoc itaque flectendi sumus, ut omnia vulgi vitia non invisa nobis sed ridicula videantur et Democritum potius imitemur quam Heraclitum. Hic enim, quotiens in publicum processerat, flebat, ille ridebat;1 huic omnia quae agimus miseriae, illi ineptiae videbantur. Elevanda ergo omnia et facili animo ferenda; humanius est deridere vitam quam deplorare.

それゆえ我々は、大衆のあらゆる悪徳が我々にとって憎むべきものではなく、滑稽なものに見えるように、またヘラクレイトスよりもむしろデモクリトスに倣うように方向転換しなければならない。というのも、前者は公の場に出て行くたびに泣き、後者は笑っていたからである。前者には我々の行うすべてのことが悲惨に見え、後者には愚行に見えた。したがって、あらゆることは軽く受け止められ、寛容な心で耐えられねばならない。人生を嘆き悲しむよりあざ笑う方が、より人間的である。

§15.3

​Adice quod de humano quoque genere melius meretur qui ridet illud quam qui luget; ille ei spei bonae aliquid relinquit, hic autem stulte deflet quae corrigi posse desperat. Et universa contemplanti maioris animi est qui risum non tenet quam qui lacrimas, quando lenissimum adfectum animi movet et nihil magnum, nihil severum, ne miserum quidem ex tanto paratu putat.

さらに、人類を嘆く者よりも人類を笑う者の方が、全人類に対してより善い功績を立てているということも付け加えよう。笑う者は人類に何らかの良き希望を残すが、他方で嘆く者は、正され得ると期待することを諦めた物事を愚かにも嘆き悲しむからである。また、万象を静観する者にとって、涙を抑えない者よりも笑いを抑えない者の方がより偉大な精神の持ち主である。というのも、彼は心の最も穏やかな情動を動かし、これほど大掛かりな仕掛けから生じるいかなるものをも、偉大とも、深刻とも、悲惨とさえもみなさないからである。

§15.4

​Singula propter quae laeti ac tristes sumus sibi quisque proponat et sciet verum esse quod Bion dixit: omnia hominum negotia simillima initiis esse nec vitam illorum magis sanctam aut severam esse quam conceptum, in nihilum recidere de nihilo natos.

我々がそれによって喜んだり悲しんだりする一つ一つの事柄を各人が目の前に思い描いてみるならば、ビオンが語ったことが真実であると知るであろう。人間のすべての営みはその始まりに酷似しており、彼らの生は受胎よりも尊厳あるものでも深刻なものでもなく、無から生まれた者たちは無へと堕ちていくのだ、と。

§15.5

​Sed satius est publicos mores et humana vitia placide accipere nec in risum nec in lacrimas excidentem;2 nam alienis malis torqueri aeterna miseria est, alienis delectari malis voluptas inhumana, sicut illa inutilis humanitas flere, quia aliquis filium efferat, et frontem suam fingere.

しかし、笑いにも涙にも転がり落ちることなく、公衆の習俗や人間の悪徳を穏やかに受け入れる方がより賢明である。というのも、他人の不幸に苦悶させられることは永遠の悲惨であり、他人の不幸を喜ぶことは非人間的な快楽だからである。ちょうど、誰かが息子を埋葬しに出すからといって涙を流し、自らの顔つきを取り繕うことが、あの無益な人間味であるのと同じように。

§15.6

​In suis quoque malis ita gerere se oportet, ut dolori tantum des, quantum natura poscit, non quantum consuetudo; plerique enim lacrimas fundunt, ut ostendant, et totiens siccos oculos habent, quotiens spectator defuit, turpe iudicantes non flere, cum omnes faciant. Adeo penitus hoc se malum fixit, ex aliena opinione pendere, ut in simulationem etiam res simplicissima, dolor, veniat.

自分自身の不幸においても、世間の習慣が求める分ではなく、自然が要求する分だけを悲嘆に与えるよう振る舞わねばならない。実際、大半の者は他人に誇示するために涙を流し、見物人がいなくなるたびにその目は乾いているのであり、皆がそうしている時に泣かないことを恥ずべきことと判断する。他人の思惑に依存するというこの悪弊はあまりにも深く定着してしまい、最も純朴な事柄である悲しみさえも偽装へと陥るほどなのである。

構文注2 件
  1. 15.2Hic enim, quotiens in publicum processerat, flebat, ille ridebat

    指示代名詞 hic と ille の対比。直前の文脈「Democritum potius imitemur quam Heraclitum(ヘラクレイトスよりもむしろデモクリトスに倣う)」において、言及順序として直近(後者)の Heraclitus を hic が指し、先行する(前者)Democritus を ille が指している。古典ラテン語で hic が「後者(直近)」、ille が「前者(離隔)」を指す標準的な照応関係である。

  2. 15.5Sed satius est publicos mores et humana vitia placide accipere nec in risum nec in lacrimas excidentem

    現在分詞 excidentem は単数対格。非人称表現 satius est(〜する方が勝る)に伴う不定詞 accipere の意味上の主語が、一般の人を示す対格代名詞(aliquem 等)として潜在的に想定されており、その対格主語に性・数・格を一致させている構文。

翻訳:Gemini 3.8 Flash・日本語訳と原文の修正なしurn:cts:latinLit:stoa0255.stoa013.humanitext-lat2:15.1-15.6