- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Moral Essays, Volume 1. Basore, John William, editor. London: William Heinemann Ltd; New York: G.P. Putnam's Son, 1928.
- 翻訳
- AI生成(gemini-3.8-flash) — 機械翻訳のため誤りを含む場合があります
- 言語
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:stoa0255.stoa010.humanitext-lat2:3.36.1-3.36.4
- 出力
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
感覚を健全に保つための自己内省の実践としてセクスティウスの夜の自問自答を挙げ、著者自身も夜寝る前に一日の言動を法廷のように厳しく吟味・反省していると述べる。
Omnes sensus perducendi sunt ad firmitatem; natura patientes sunt, si animus illos desit corrumpere, qui cotidie ad rationem reddendam vocandus est. Faciebat hoc Sextius, ut consummato die, cum se ad nocturnam quietem recepisset, interrogaret animum suum: "Quod hodie malum tuum sanasti? Cui vitio obstitisti? Qua parte melior es?
すべての感覚は強固さへと導かれねばならない。もし精神が感覚を堕落させるのをやめるなら、それらは本来耐え忍ぶものなのである。そしてその精神こそは、毎日、決算をなすように召喚されねばならない。セクスティウスはこれを行っていた。一日が終わり、夜の休息へと身を引いたときに、自らの精神にこう問いかけたのである。「今日、お前は自らのいかなる悪を癒やしたか。いかなる悪徳に立ち向かったか。どの点でお前はより善くなったか」。
" Desinet ira et moderatior erit, quae sciet sibi cotidie ad iudicem esse veniendum.1 Quicquam ergo pulchrius hac consuetudine excutiendi totum diem? Qualis ille somnus post recognitionem sui sequitur, quam tranquillus, quam altus ac liber, cum aut laudatus est animus aut admonitus et speculator sui censorque secretus cognovit de moribus suis!2
怒りは衰え、より穏やかになるであろう、自らが毎日裁判官の前に出廷せねばならぬと知るならば。それでは、一日全体を徹底的に吟味するこの習慣より美しいものが何かあろうか。自己の再吟味の後に続くあの眠りは何と素晴らしいものであろうか。精神が称賛されるか戒められ、自らの監視者にして秘密の検閲官として自らの素行について審理し終えたとき、その眠りは何と平穏で、深く、自由であることか。
Utor hac potestate et cotidie apud me causam dico. Cum sublatum e conspectu lumen est et conticuit uxor moris iam mei conscia, totum diem meum scrutor factaque ac dicta mea remetior; nihil mihi ipse abscondo, nihil transeo. Quare enim quicquam ex erroribus meis timeam, cum possim dicere: "Vide ne istud amplius facias,3 nunc tibi ignosco.
私はこの権能を行使し、毎日自分自身の法廷で弁明を行っている。明かりが視界から取り去られ、すでに私の習慣を知る妻が静まり返ると、私は自らの一日全体を調べ上げ、自らの行為と言葉を振り返る。私は自分自身に何も隠さず、何も見過ごさない。次のように言えるというのに、私はなぜ自らの過ちのどれかを恐れるだろうか。「二度とそれをしないよう注意せよ、今は許してやる。
In illa disputatione pugnacius locutus es; noli postea congredi cum imperitis; nolunt discere, qui numquam didicerunt. Illum liberius admonuisti quam debebas, itaque non emendasti, sed offendisti. De cetero vide, non tantum an verum sit quod dicis, sed an ille cui dicitur veri patiens sit. Admoneri bonus gaudet, pessimus quisque rectorem asperrime patitur."
あの議論において、お前はあまりにも好戦的に語った。今後は無知な者たちと渡り合ってはならない。学んだことのない者たちは、学ぶことを望まないのだ。あの者を、お前は本来あるべき以上に歯に衣着せぬ言葉で戒めた。それゆえ彼を正すどころか、怒らせてしまった。今後は、自らが語ることが真実であるか否かだけでなく、語りかけられている相手が真実を受け止められるかも見極めるがよい。善人は戒められることを喜び、極悪な者は誰であれ導き手を最も激しく拒絶するのだ」。
- 3.36.2sibi cotidie ad iudicem esse veniendum
自動詞 venire を用いた非人称動形容詞構文(necesse esse venire に相当)。sibi は行為者の与格(dative of agent)であり、「自分自身が(裁判官の前に)出廷しなければならない」の意味を表す。
- 3.36.2cognovit de moribus suis
法律・裁判用語としての cognoscere de(〜について審理する・調査する)の用法。speculator および censor と呼応し、法廷での公式な審理・検閲の比喩を完成させている。
- 3.36.3Vide ne istud amplius facias
vide ne + 接続法現在による、懸念・配慮を促す温和な禁止・忠告構文。「二度とそれをしないよう注意せよ」の意。
